Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 148

Capítulo 148

1 Alleluja. Laudate Dominum de caelis ;
laudate eum in excelsis.

2 Laudate eum, omnes angeli ejus ;
laudate eum, omnes virtutes ejus.

3 Laudate eum, sol et luna ;
laudate eum, omnes stellae et lumen.

4 Laudate eum, caeli caelorum ;
et aquae omnes quae super caelos sunt,

5 laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt ;
ipse mandavit, et creata sunt.

6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi ;
praeceptum posuit, et non praeteribit.

7 Laudate Dominum de terra,
dracones et omnes abyssi ;

8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,
quae faciunt verbum ejus ;

9 montes, et omnes colles ;
ligna fructifera, et omnes cedri ;

10 bestiae, et universa pecora ;
serpentes, et volucres pennatae ;

11 reges terrae et omnes populi ;
principes et omnes judices terrae ;

12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus,
laudent nomen Domini :

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram ;
et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus ;
filiis Israël, populo appropinquanti sibi.
Alleluja.