Capítulo 145
1 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
2 Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius :
6 qui fecit caelum et terram,
mare, et omnia quae in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in saeculum ;
facit judicium injuriam patientibus ;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos ;
8 Dominus illuminat caecos.
Dominus erigit elisos ;
Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in saecula ;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.