Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 124

Capítulo 124

1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :
non commovebitur in aeternum,
qui habitat

2 in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus ;
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in saeculum.

3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum :
ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas,

4 benefac, Domine, bonis,
et rectis corde.

5 Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël !