Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 121

Capítulo 121

1 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi :
In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Jerusalem.

3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas,
cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :
testimonium Israël,
ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.

6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem,
et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri,
quaesivi bona tibi.