Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 115

Capítulo 115

1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ;
ego autem humiliatus sum nimis.

2 Ego dixi in excessu meo :
Omnis homo mendax.

3 Quid retribuam Domino
pro omnibus quae retribuit mihi ?

4 Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.

5 Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.

6 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.

7 O Domine, quia ego servus tuus ;
ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea :

8 tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.

9 Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus ;

10 in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.