Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 113

Capítulo 113

1 Alleluja. In exitu Israël de Aegypto,
domus Jacob de populo barbaro,

2 facta est Judaea sanctificatio ejus ;
Israël potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit ;
Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6 montes, exsultastis sicut arietes ?
et colles, sicut agni ovium ?

7 A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob :

8 qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.

9 Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam :

10 super misericordia tua et veritate tua ;
nequando dicant gentes :
Ubi est Deus eorum ?

11 Deus autem noster in caelo ;
omnia quaecumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur ;
oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient ;
nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt ;
pedes habent, et non ambulabunt ;
non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israël speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël ;
benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino,
qui fecit caelum et terram.

24 Caelum caeli Domino ;
terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum :

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in saeculum.