Pular para o conteúdo

Job (Vulgata Clementina)

Capítulo 38

Capítulo 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

2 Quis est iste involvens sententias
sermonibus imperitis ?

3 Accinge sicut vir lumbos tuos :
interrogabo te, et responde mihi.

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ?
indica mihi, si habes intelligentiam.

5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?
vel quis tetendit super eam lineam ?

6 Super quo bases illius solidatae sunt ?
aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7 cum me laudarent simul astra matutina,
et jubilarent omnes filii Dei ?

8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ?

10 Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,

11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo,
et ostendisti aurorae locum suum ?

13 Et tenuisti concutiens extrema terrae,
et excussisti impios ex ea ?

14 Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum :

15 auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti ?

17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis,
et ostia tenebrosa vidisti ?

18 Numquid considerasti latitudinem terrae ?
indica mihi, si nosti, omnia :

19 in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit :

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras ?

22 Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti,

23 quae praeparavi in tempus hostis,
in diem pugnae et belli ?

24 Per quam viam spargitur lux,
dividitur aestus super terram ?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui,

26 ut plueret super terram absque homine in deserto,
ubi nullus mortalium commoratur ;

27 ut impleret inviam et desolatam,
et produceret herbas virentes ?

28 Quis est pluviae pater ?
vel quis genuit stillas roris ?

29 De cujus utero egressa est glacies ?
et gelu de caelo quis genuit ?

30 In similitudinem lapidis aquae durantur,
et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

32 Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terrae consurgere facis ?

33 Numquid nosti ordinem caeli,
et pones rationem ejus in terra ?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te ?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,
et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
vel quis dedit gallo intelligentiam ?

37 Quis enarrabit caelorum rationem ?
et concentum caeli quis dormire faciet ?

38 Quando fundebatur pulvis in terra,
et glebae compingebantur ?

39 Numquid capies leaenae praedam,
et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris,
et in specubus insidiantur ?

41 Quis praeparat corvo escam suam,
quando pulli ejus clamant ad Deum,
vagantes, eo quod non habeant cibos ?