Pular para o conteúdo

Job (Vulgata Clementina)

Capítulo 35

Capítulo 35

1 Igitur Eliu haec rursum locutus est :

2 Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres : Justior sum Deo ?

3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :
vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,
et amicis tuis tecum.

5 Suspice caelum, et intuere :
et contemplare aethera quod altior te sit.

6 Si peccaveris, quid ei nocebis ?
et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum ?

7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ?
aut quid de manu tua accipiet ?

8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :
et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte ;

11 qui docet nos super jumenta terrae,
et super volucres caeli erudit nos ?

12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.

13 Non ergo frustra audiet Deus,
et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14 Etiam cum dixeris : Non considerat :
judicare coram illo, et expecta eum.

15 Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.

16 Ergo Job frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.