Pular para o conteúdo

Job (Vulgata Clementina)

Capítulo 27

Capítulo 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3 Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,

4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.

5 Absit a me ut justos vos esse judicem :
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram :
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7 Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.

8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus ?

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia ?

10 aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore ?

11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat,
nec abscondam.

12 Ecce vos omnes nostis :
et quid sine causa vana loquimini ?

13 Haec est pars hominis impii apud Deum,
et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduae illius non plorabunt.

16 Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum praeparaverit vestimenta :

17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.

18 Aedificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.

19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :
nocte opprimet eum tempestas.

21 Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22 Et mittet super eum, et non parcet :
de manu ejus fugiens fugiet.

23 Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.