Pular para o conteúdo

Job (Vulgata Clementina)

Capítulo 25

Capítulo 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2 Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus ?
et super quem non surget lumen illius ?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
aut apparere mundus natus de muliere ?

5 Ecce luna etiam non splendet,
et stellae non sunt mundae in conspectu ejus :

6 quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ?