Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 62

Capítulo 62

1 Propter Sion non tacebo,
et propter Jerusalem non quiescam,
donec egrediatur ut splendor justus ejus,
et salvator ejus ut lampas accendatur.

2 Et videbunt gentes justum tuum,
et cuncti reges inclytum tuum ;
et vocabitur tibi nomen novum,
quod os Domini nominabit.

3 Et eris corona gloriae in manu Domini,
et diadema regni in manu Dei tui.

4 Non vocaberis ultra Derelicta,
et terra tua non vocabitur amplius Desolata ;
sed vocaberis, Voluntas mea in ea,
et terra tua Inhabitata,
quia complacuit Domino in te,
et terra tua inhabitabitur.

5 Habitabit enim juvenis cum virgine,
et habitabunt in te filii tui ;
et gaudebit sponsus super sponsam,
et gaudebit super te Deus tuus.

6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ;
tota die et tota nocte
in perpetuum non tacebunt.
Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

7 et ne detis silentium ei,
donec stabiliat et donec ponat Jerusalem
laudem in terra.

8 Juravit Dominus in dextera sua,
et in brachio fortitudinis suae :
Si dedero triticum tuum ultra
cibum inimicis tuis ;
et si biberint filii alieni vinum tuum
in quo laborasti.

9 Quia qui congregant illud, comedent,
et laudabunt Dominum ;
et qui comportant illud, bibent
in atriis sanctis meis.

10 Transite, transite per portas,
praeparate viam populo :
planum facite iter, eligite lapides,
et elevate signum ad populos.

11 Ecce Dominus auditum fecit
in extremis terrae :
Dicite filiae Sion :
Ecce Salvator tuus venit ;
ecce merces ejus cum eo,
et opus ejus coram illo.

12 Et vocabunt eos, Populus sanctus,
redempti a Domino ;
tu autem vocaberis, Quaesita civitas,
et non Derelicta.