Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 56

Capítulo 56

1 Haec dicit Dominus :
Custodite judicium, et facite justitiam,
quia juxta est salus mea ut veniat,
et justitia mea ut reveletur.

2 Beatus vir qui facit hoc,
et filius hominis qui apprehendet istud,
custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.

3 Et non dicat filius advenae qui adhaeret Domino, dicens :
Separatione dividet me Dominus a populo suo ;
et non dicat eunuchus :
Ecce ego lignum aridum.

4 Quia haec dicit Dominus eunuchis :
Qui custodierint sabbata mea,
et elegerint quae ego volui,
et tenuerint foedus meum,

5 dabo eis in domo mea et in muris meis
locum, et nomen
melius a filiis et filiabus :
nomen sempiternum dabo eis,
quod non peribit.

6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen ejus,
ut sint ei in servos ;
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,
et tenentem foedus meum ;

7 adducam eos in montem sanctum meum,
et laetificabo eos in domo orationis meae ;
holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis vocabitur
cunctis populis.

8 Ait Dominus Deus,
qui congregat dispersos Israël :
Adhuc congregabo ad eum
congregatos ejus.

9 Omnes bestiae agri,
venite ad devorandum,
universae bestiae saltus.

10 Speculatores ejus caeci omnes ;
nescierunt universi :
canes muti non valentes latrare,
videntes vana, dormientes,
et amantes somnia.

11 Et canes imprudentissimi
nescierunt saturitatem ;
ipsi pastores
ignoraverunt intelligentiam :
omnes in viam suam declinaverunt ;
unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

12 Venite, sumamus vinum,
et impleamur ebrietate ;
et erit sicut hodie, sic et cras,
et multo amplius.