Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 51

Capítulo 51

1 Audite me, qui sequimini quod justum est,
et quaeritis Dominum ;
attendite ad petram unde excisi estis,
et ad cavernam laci de qua praecisi estis.

2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum,
et ad Saram, quae peperit vos :
quia unum vocavi eum,
et benedixi ei, et multiplicavi eum.

3 Consolabitur ergo Dominus Sion,
et consolabitur omnes ruinas ejus :
et ponet desertum ejus quasi delicias,
et solitudinem ejus quasi hortum Domini.
Gaudium et laetitia invenietur in ea,
gratiarum actio et vox laudis.

4 Attendite ad me, popule meus,
et tribus mea, me audite :
quia lex a me exiet,
et judicium meum in lucem populorum requiescet.

5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus,
et brachia mea populos judicabunt ;
me insulae exspectabunt,
et brachium meum sustinebunt.

6 Levate in caelum oculos vestros,
et videte sub terra deorsum :
quia caeli sicut fumus liquescent,
et terra sicut vestimentum atteretur,
et habitatores ejus sicut haec interibunt :
salus autem mea in sempiternum erit,
et justitia mea non deficiet.

7 Audite me, qui scitis justum,
populus meus, lex mea in corde eorum :
nolite timere opprobrium hominum,
et blasphemias eorum ne metuatis :

8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,
et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :
salus autem mea in sempiternum erit,
et justitia mea in generationes generationum.

9 Consurge, consurge, induere fortitudinem,
brachium Domini !
consurge sicut in diebus antiquis,
in generationibus saeculorum.
Numquid non tu percussisti superbum,
vulnerasti draconem ?

10 numquid non tu siccasti mare,
aquam abyssi vehementis ;
qui posuisti profundum maris viam,
ut transirent liberati ?

11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,
et venient in Sion laudantes,
et laetitia sempiterna super capita eorum :
gaudium et laetitiam tenebunt ;
fugiet dolor et gemitus.

12 Ego, ego ipse consolabor vos.
Quis tu, ut timeres ab homine mortali,
et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet ?

13 Et oblitus es Domini, factoris tui,
qui tetendit caelos et fundavit terram ;
et formidasti jugiter tota die
a facie furoris ejus qui te tribulabat,
et paraverat ad perdendum.
Ubi nunc est furor tribulantis ?

14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ;
et non interficiet usque ad internecionem,
nec deficiet panis ejus.

15 Ego autem sum Dominus Deus tuus,
qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus :
Dominus exercituum nomen meum.

16 Posui verba mea in ore tuo,
et in umbra manus meae protexi te,
ut plantes caelos, et fundes terram,
et dicas ad Sion : Populus meus es tu.

17 Elevare, elevare,
consurge, Jerusalem,
quae bibisti de manu Domini
calicem irae ejus ;
usque ad fundum calicis soporis bibisti,
et potasti usque ad faeces.

18 Non est qui sustentet eam,
ex omnibus filiis quos genuit ;
et non est qui apprehendat manum ejus,
ex omnibus filiis quos enutrivit.

19 Duo sunt quae occurrerunt tibi ;
quis contristabitur super te ?
Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ;
quis consolabitur te ?

20 Filii tui projecti sunt, dormierunt
in capite omnium viarum
sicut oryx illaqueatus,
pleni indignatione Domini,
increpatione Dei tui.

21 Idcirco audi hoc, paupercula,
et ebria non a vino.

22 Haec dicit dominator tuus Dominus,
et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo :
Ecce tuli de manu tua
calicem soporis,
fundum calicis indignationis meae :
non adjicies ut bibas illum ultra.

23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,
et dixerunt animae tuae :
Incurvare, ut transeamus ;
et posuisti ut terram corpus tuum,
et quasi viam transeuntibus.