Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 35

Capítulo 35

1 Laetabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.

2 Germinans germinabit, et exsultabit
laetabunda et laudans :
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron ;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis :
Confortamini, et nolite timere :
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5 Tunc aperientur oculi caecorum,
et aures surdorum patebunt ;

6 tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum :
quia scissae sunt in deserto aquae,
et torrentes in solitudine ;

7 et quae erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.

8 Et erit ibi semita et via,
et via sancta vocabitur :
non transibit per eam pollutus,
et haec erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo,
et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi ;
et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et laetitia sempiterna super caput eorum :
gaudium et laetitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.