Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 31

Capítulo 31

1 Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,
in equis sperantes,
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt ;
et super equitibus, quia praevalidi nimis ;
et non sunt confisi super Sanctum Israël,
et Dominum non requisierunt !

2 Ipse autem sapiens adduxit malum,
et verba sua non abstulit ;
et consurget contra domum pessimorum,
et contra auxilium operantium iniquitatem.

3 Aegyptus homo, et non deus ;
et equi eorum caro, et non spiritus ;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium,
simulque omnes consumentur.

4 Quia haec dicit Dominus ad me :
Quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super praedam suam ;
et cum occurrerit ei multitudo pastorum,
a voce eorum non formidabit,
et a multitudine eorum non pavebit :
sic descendet Dominus exercituum ut praelietur
super montem Sion et super collem ejus.

5 Sicut aves volantes,
sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,
protegens et liberans, transiens et salvans.

6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,
filii Israël.

7 In die enim illa abjiciet vir
idola argenti sui, et idola auri sui,
quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.

8 Et cadet Assur in gladio non viri,
et gladius non hominis vorabit eum :
et fugiet non a facie gladii,
et juvenes ejus vectigales erunt.

9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,
et pavebunt fugientes principes ejus,
dixit Dominus : cujus ignis est in Sion
et caminus ejus in Jerusalem.