Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 29

Capítulo 29

1 Vae Ariel, Ariel
civitas, quam expugnavit David !
additus est annus ad annum :
solemnitates evolutae sunt.

2 Et circumvallabo Ariel,
et erit tristis et moerens,
et erit mihi quasi Ariel.

3 Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo,
et jaciam contra te aggerem,
et munimenta ponam in obsidionem tuam.

4 Humiliaberis, de terra loqueris,
et de humo audietur eloquium tuum ;
et erit quasi pythonis de terra vox tua,
et de humo eloquium tuum mussitabit.

5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,
et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt ;

6 eritque repente confestim.
A Domino exercituum visitabitur
in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna
turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis.

7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae
multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Ariel,
et omnes qui militaverunt, et obsederunt,
et praevaluerunt adversus eam.

8 Et sicut somniat esuriens, et comedit,
cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;
et sicut somniat sitiens et bibit,
et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,
et anima ejus vacua est :
sic erit multitudo omnium gentium
quae dimicaverunt contra montem Sion.

9 Obstupescite et admiramini ;
fluctuate et vacillate ;
inebriamini, et non a vino ;
movemini, et non ab ebrietate.

10 Quoniam miscuit vobis Dominus
spiritum soporis ; claudet oculos vestros :
prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

11 Et erit vobis visio omnium
sicut verba libri signati,
quem cum dederint scienti litteras,
dicent : Lege istum :
et respondebit : Non possum, signatus est enim.

12 Et dabitur liber nescienti litteras,
diceturque ei : Lege ;
et respondebit : Nescio litteras.

13 Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,
et labiis suis glorificat me,
cor autem ejus longe est a me,
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam
populo huic miraculo grandi et stupendo ;
peribit enim sapientia a sapientibus ejus,
et intellectus prudentium ejus abscondetur.

15 Vae qui profundi estis corde,
ut a Domino abscondatis consilium ;
quorum sunt in tenebris opera,
et dicunt : Quis videt nos ?
et quis novit nos ?

16 Perversa est haec vestra cogitatio ;
quasi si lutum contra figulum cogitet,
et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;
et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.

17 Nonne adhuc in modico et in brevi
convertetur Libanus in carmel,
et carmel in saltum reputabitur ?

18 Et audient in die illa surdi verba libri,
et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.

19 Et addent mites in Domino laetitiam,
et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;

20 quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

21 qui peccare faciebant homines in verbo,
et arguentem in porta supplantabant,
et declinaverunt frustra a justo.

22 Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob,
qui redemit Abraham :
Non modo confundetur Jacob,
nec modo vultus ejus erubescet ;

23 sed cum viderit filios suos,
opera manuum mearum in medio sui
sanctificantes nomen meum,
et sanctificabunt Sanctum Jacob,
et Deum Israël praedicabunt ;

24 et scient errantes spiritu intellectum,
et mussitatores discent legem.