Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 25

Capítulo 25

1 Domine, Deus meus es tu ;
exaltabo te, et confitebor nomini tuo :
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas fideles. Amen.

2 Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem fortem in ruinam, domum alienorum :
ut non sit civitas,
et in sempiternum non aedificetur.

3 Super hoc laudabit te populus fortis ;
civitas gentium robustarum timebit te :

4 quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
spes a turbine,
umbraculum ab aestu ;
spiritus enim robustorum
quasi turbo impellens parietem.

5 Sicut aestus in siti,
tumultum alienorum humiliabis ;
et quasi calore sub nube torrente,
propaginem fortium marcescere facies.

6 Et faciet Dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium,
convivium vindemiae,
pinguium medullatorum,
vindemiae defaecatae.

7 Et praecipitabit in monte isto
faciem vinculi colligati super omnes populos,
et telam quam orditus est super omnes nationes.

8 Praecipitabit mortem in sempiternum ;
et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie,
et opprobrium populi sui auferet
de universa terra :
quia Dominus locutus est.

9 Et dicet in die illa :
Ecce Deus noster iste ;
exspectavimus eum, et salvabit nos ;
iste Dominus, sustinuimus eum :
exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini
in monte isto ;
et triturabitur Moab sub eo,
sicuti teruntur paleae in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum ;
et humiliabit gloriam ejus
cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum
concident, et humiliabuntur,
et detrahentur in terram usque ad pulverem.