Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 23

Capítulo 23

1 Onus Tyri. Ululate, naves maris,
quia vastata est domus
unde venire consueverant :
de terra Cethim
revelatum est eis.

2 Tacete, qui habitatis in insula ;
negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.

3 In aquis multis semen Nili ;
messis fluminis fruges ejus :
et facta est negotiatio gentium.

4 Erubesce, Sidon ; ait enim mare,
fortitudo maris, dicens :
Non parturivi, et non peperi,
et non enutrivi juvenes,
nec ad incrementum perduxi virgines.

5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.

6 Transite maria, ululate,
qui habitatis in insula !

7 Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur
a diebus pristinis in antiquitate sua ?
Ducent eam pedes sui
longe ad peregrinandum.

8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cujus negotiatores principes,
institores ejus inclyti terrae ?

9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae,
et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.

10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !
non est cingulum ultra tibi.

11 Manum suam extendit super mare ;
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret fortes ejus ;

12 et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,
calumniam sustinens virgo filia Sidonis :
in Cethim consurgens transfreta :
ibi quoque non erit requies tibi.

13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit :
Assur fundavit eam ;
in captivitatem traduxerunt robustos ejus,
suffoderunt domos ejus,
posuerunt eam in ruinam.

14 Ululate, naves maris,
quia devastata est fortitudo vestra.

15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :

16 Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita :
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit.

17 Et erit post septuaginta annos :
visitabit Dominus Tyrum,
et reducet eam ad mercedes suas,
et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae
super faciem terrae ;

18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino :
non condentur neque reponentur,
quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,
ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.