Pular para o conteúdo

Isaias (Vulgata Clementina)

Capítulo 21

Capítulo 21

1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt,
de deserto venit,
de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi :
qui incredulus est infideliter agit ;
et qui depopulator est vastat.
Ascende, Aelam ; obside, Mede ;
omnem gemitum ejus cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;
angustia possedit me
sicut angustia parturientis ;
corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 Emarcuit cor meum ;
tenebrae stupefecerunt me :
Babylon dilecta mea
posita est mihi in miraculum.

5 Pone mensam, contemplare in specula
comedentes et bibentes :
surgite, principes,
arripite clypeum.

6 Haec enim dixit mihi Dominus :
Vade, et pone speculatorem,
et quodcumque viderit annuntiet.

7 Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini,
et ascensorem cameli ;
et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 Et clamavit leo :
Super speculam Domini ego sum,
stans jugiter per diem ;
et super custodiam meam ego sum,
stans totis noctibus.

9 Ecce iste venit ascensor
vir bigae equitum ;
et respondit, et dixit :
Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum ejus
contrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii areae meae,
quae audivi a Domino exercituum,
Deo Israël,
annuntiavi vobis.

11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir :
Custos, quid de nocte ?
custos, quid de nocte ?

12 Dixit custos :
Venit mane et nox ;
si quaeritis, quaerite ;
convertimini, venite.

13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis,
in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram austri ;
cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii imminentis,
a facie arcus extenti,
a facie gravis praelii.

16 Quoniam haec dicit Dominus ad me :
Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,
et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium
de filiis Cedar imminuentur ;
Dominus enim Deus Israël locutus est.