Pular para o conteúdo

Ezechiel (Vulgata Clementina)

Capítulo 35

Capítulo 35

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

3 Haec dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te, mons Seir :
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.

4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris :
et scies quia ego Dominus.

5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremae :

6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur :
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.

7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
et auferam de eo euntem et redeuntem.

8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.

9 In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuae non habitabuntur :
et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt,
et haereditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi :

11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos :
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.

12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
quae locutus es de montibus Israël, dicens :
Deserti nobis ad devorandum dati sunt.

13 Et insurrexistis super me ore vestro,
et derogastis adversum me verba vestra :
ego audivi.

14 Haec dicit Dominus Deus :
Laetante universa terra,
in solitudinem te redigam :

15 sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi :
dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis :
et scient quia ego Dominus.