Pular para o conteúdo

Adversus Marcionem

Tertullian · Capítulo 8

Capítulo 8

[5.8] Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput, non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius? Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata. fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu- menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus. Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem: In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum: hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere, iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit), ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem meam qui voluerit eam exigere.

Interim Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum, Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit, Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum, ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec, Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo? Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri- sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei, id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent: quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus: benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non alium credendum quam creatoris.