Thyestes
Tantali Umbra Furia
Tantali Umbra
1 Quis inferorum sede ab infausta extrahit
2 avido fugaces ore captantem cibos,
3 quis male deorum Tantalo visas domos
4 ostendit iterum? peius inventum est siti
5 arente in undis aliquid et peius fame
6 hiante semper? Sisyphi numquid lapis
7 gestandus umeris lubricus nostris venit
8 aut membra celeri differens cursu rota,
9 aut poena Tityi qui specu vasto patens
10 visceribus atras pascit effossis aves
11 et nocte reparans quicquid amisit die
12 plenum recenti pabulum monstro iacet?
13 in quod malum transcribor? o quisquis nova
14 supplicia functis durus umbrarum arbiter
15 disponis, addi si quid ad poenas potest
16 quod ipse custos carceris diri horreat,
17 quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum
18 nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit
19 e stirpe turba quae suum vincat genus
20 ac me innocentem faciat et inausa audeat.
21 regione quicquid impia cessat loci
22 complebo— numquam stante Pelopea domo
23 Minos vacabit.
Fvr.
23b Perge, detestabilis
24 umbra, et penates impios furiis age.
25 certetur omni scelere et alterna vice
26 stringatur ensis; ne sit irarum modus
27 pudorve, mentes caecus instiget furor,
28 rabies parentum duret et longum nefas
29 eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
30 odisse crimen: semper oriatur novum,
31 nec unum in uno, dumque punitur scelus,
32 crescat, superbis fratribus regna excidant
33 repetantque profugos; dubia violentae domus
34 fortuna reges inter incertos labet:
35 miser ex potente fiat, ex misero potens
36 fluctuque regnum casus assiduo ferat,
37 ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
38 in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,
39 quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:
40 fratrem expavescat frater et gnatum parens
41 gnatusque patrem, liberi pereant male,
42 peius tamen nascantur; immineat viro
43 infesta coniunx, bella trans pontum vehant,-
44 effusus omnis irriget terras cruor,
45 supraque magnos gentium exultet duces
46 Libido victrix: impia stuprum in domo
47 levissimum sit facinus; et fas et fides
48 iusque omne pereat, non sit a vestris malis
49 immune caelum, cur micant stellae polo
50 flammaeque .servant debitum mundo decus?
51 nox alia fiat, excidat caelo dies. s
52 misce penates, odia caedes funera
53 accerse et imple Tantalo totam domum.
54 ornetur altum columen et lauro fores
55 laetae virescant, dignus adventu tuo
56 splendescat ignis— Thracium fiat nefas
57 maiore numero, dextra cur patrui vacat?
58 nondum Thyestes liberos deflet suos—
59 et quando tollet? ignibus iam subditis
60 spument aena, membra per partes eant
61 discerpta, patruos polluat sanguis focos,
62 epulae instruantur— non novi sceleris tibi
63 conviva venies, liberum dedimus diem
64 tuamque ad istas solvimus mensas famem:
65 ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor
66 spectante te potetur; inveni dapes
67 quas ipse fugeres— siste, quo praeceps ruis?
Tant.
68 Ad stagna et amnes et recedentes aquas
69 labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.
70 abire in atrum carceris liceat mei
71 cubile, liceat, si parum videor miser,
72 mutare ripas: alveo medius tuo,
73 Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
74 quicumque poenas lege fatorum datas
75 pati iuberis, quisquis exeso iaces
76 pavidus sub antro iamque venturi times
77 montis ruinam, quisquis avidorum feros
78 rictus leonum et dira Furiarum agmina
79 implicitus horres, quisquis immissas faces
80 semiustus abigis, Tantali vocem excipe
81 properantis ad vos: credite experto mihi,
82 amate poenas, quando continget mihi
83 effugere superos?
Fvr.
83b Ante perturba domum
84 inferque tecum proelia et ferri malum
85 regibus amorem, concute insano ferum
86 pectus tumultu,
Tant.
86b Me pati poenas decet,
87 non esse poenam, mittor ut dirus vapor
88 tellure rupta vel gravem populis luem
89 sparsum pestis, ducam in horrendum nefas
90 avus nepotes— magne divorum parens
91 nosterque, quamvis pudeat, ingenti licet
92 taxata poena lingua crucietur loquax,
93 nec hoc tacebo: moneo, ne sacras manus
94 violate caede neve furiali malo
95 aspergite aras. stabo et arcebo scelus—
96 quid ora ferres verbere et tortos ferox
97 minaris angues? quid famem infixam intimis
98 agitas medullis? flagrat incensum siti
99 cor et perustis flamma visceribus micat—
100 [sequor.]
Fvr.
101 Hunc, hunc furorem divide in totam domum!
102 sic, sic ferantur et suum infensi invicem
103 sitiant cruorem, sentit introitus tuos
104 domus et nefando tota contactu horruit.
105 actum est abunde, gradere ad infernos specus
106 amnemque notum; iam tuum maestae pedem
107 terrae gravantur: cernis ut fontis liquor
108 introrsus actus linquat, ut ripae vacent
109 ventusque raras igneus nubes ferat?
110 pallescit omnis arbor ac nudus sitit
111 fugiente pomo ramus, et qui fluctibus
112 illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit
113 vicina gracili dividens terra vada,
114 longe remotos tutus exaudit sonos.
115 iam Lerna retro cessit et Phoronides
116 latuere venae nec suas profert sacer
117 Alpheos undas et Cithaeronis iuga
118 stant parte nulla cana deposita nive
119 timentque veterem nobiles Argi sitim.
120 en ipse Titan dubitat an iubeat sequi
121 cogatque habenis ire periturum diem.
Chorus
122 Argos de superis si quis Achaicum
123 Pisaeasque domos curribus inclitas,
124 Isthmi si quis amat regna Corinthii
125 et portus geminos et mare dissidens,
126 si quis Taygeti conspicuas nives,
127 quas cum Sarmaticus tempore frigido
128 in summis Boreas composuit iugis,
129 aestas veliferis solvit Etesiis,
130 quem tangit gelido flumine lucidus
131 Alpheos, stadio notus Olympico,
132 advertat placidum numen et arceat,
133 alternae scelerum no redeant vices
134 nec succedat avo deterior nepos
135 et maior placeat culpa minoribus.
136 tandem lassa feros exuat impetus
137 eieci progenies impia Tantali.
138 Peccatum satis est; fas valuit nihil
139 aut commune nefas, proditus occidit
140 deceptor domini Myrtilus, et fide
141 vectus qua fuerat nobile reddidit
142 mutato pelagus nomine: notior
143 nulla est Ioniis fabula navibus.
144 exceptus gladio parvulus impio
145 dum currit patrium natus ad osculum,
146 immatura focis victima concidit
147 divisusque tua est, Tantale, dextera,
148 mensas ut strueres hospitibus deis.
149 hos aeterna fames persequitur cibos,
150 hos aeterna sitis; nec dapibus feris
151 decerni potuit poena decentior.
152 Stat lassus vacuo gutture Tantalus:
153 impendet capiti plurima noxio
154 Phineis avibus praeda fugacior;
155 hinc illinc gravidis frondibus incubat
156 et curvata suis fetibus ac tremens
157 alludit patulis arbor hiatibus.
158 haec, quamvis avidus nec patiens morae,
159 deceptus totiens tangere neglegit
160 obliquatque oculos oraque comprimit
161 inclusisque famem dentibus alligat
162 sed tunc divitias omne nemus suas
163 demittit propius pomaque desuper
164 insultant foliis mitia languidis
165 accenduntque famem, quae iubet irritas
166 exercere manus— has ubi protulit
167 et falli libuit, totus in arduum
168 autumnus rapitur silvaque mobilis,
169 instat deinde sitis non levior fame;
170 qua cum percaluit sanguis et igneis
171 exarsit facibus, stat miser obvios
172 fluctus ore petens, quos profugus latex
173 avertit sterili deficiens vado
174 conantem que sequi deserit; hic bibit
175 altum de rapido gurgite pulverem.
Atreus Satelles
176 Ignave, iners, enervis et (quod maximum
177 probrum tyranno rebus in summis reor)
178 inulte, post tot scelera, post fratris dolos
179 fasque omne raptum questibus vanis agis
180 iratus Atreus? fremere iam totus tuis
181 debebat armis orbis et geminum mare
182 utrimque classes agere, iam flammis agros
183 lucere et urbes decuit ac strictum undique
184 micare ferrum, tota sub nostro sonet
185 Argolica tellus equite; non silvae tegant
186 hostem nec altis montium structae iugis
187 arces; relictis bellicum totus canat
188 populus My cenis, quisquis invisum caput
189 tegit ac tuetur, clade funesta occidat,
190 haec ipsa pollens incliti Pelopis domus
191 ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.
192 age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
193 sed nulla taceat, aliquod audendum est nefas
194 atrox, cruentum, tale quod frater meus
195 suum esse mallet— scelera non ulciscens,
196 nisi vineis, et quid esse tam saevum potest
197 quod superet illum? numquid abiectus iacet?
198 numquid secundis patitur in rebus modum,
199 fessis quietem? novi ego ingenium viri
200 indocile: flecti non potest— frangi potest.
201 proinde antequam se firmat aut vires parat,
202 petatur ultro, ne quiescentem petat.
203 aut perdet aut peribit: in medio est scelus s
204 positum occupanti.
Sat.
204b Fama te populi nihil
205 adversa terret?
Atr.
205b Maximum hoc regni bonum est,
206 quod facta domini cogitur populus sui
207 tam ferre quam laudare.
Sat.
207b Quos cogit metus
208 laudare, eosdem reddit inimicos metus,
209 at qui favoris gloriam veri petit,
210 animo magis quam. voce laudari volet.
Atr.
211 Laus vera et humili saepe contingit viro,
212 non nisi potenti falsa, quod nolunt velint.
Sat.
213 Rex velit honesta: nemo non eadem volet.
Atr.
214 Vbicumque tantum honesta dominanti licent,
215 precario regnatur.
Sat.
215b Vbi non est pudor
216 nec cura iuris sanctitas pietas fides,
217 instabile regnum est.
Atr.
217b Sanctitas pietas fides
218 privata bona sunt, qua iuvat reges eant.
Sat.
219 Nefas nocere vel malo fratri puta.
Atr.
220 Fas est in illo quicquid in fratre est nefas.
221 quid enim reliquit crimine intactum aut ubi
222 sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
223 regnumque furto: specimen antiquum imperi
224 fraude est adeptus, fraude turbavit domum,
225 est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
226 arcanus aries, ductor opulenti gregis,
227 huius per omne corpus effuso coma
228 dependet auro, cuius e tergo novi
229 aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
230 possessor huius regnat, hunc tantae domus
231 fortuna sequitur, tuta seposita sacer
232 in parte carpit prata, quae cludit lapis
233 fatale saxeo pascuum muro tegens.
234 hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
235 consorte nostri perfidus thalami avehit.
236 hinc omne cladis mutuae fluxit malum:
237 per regna trepidus exul erravi mea,
238 pars nulla generis tuta ab insidiis vacat,
239 corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
240 domus aegra, dubius sanguis est— certi nihil
241 nisi frater hostis, quid stupes? tandem incipe
242 animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;
243 ad haec manus exempla poscuntur meae.
244 profare, dirum qua caput mactem via.
Sat.
245 Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.
Atr.
246 De fine poenae .loqueris; ego poenam volo.
247 perimat tyrannus lenis: in regno meo
248 mors impetratur.
Sat.
248b Nulla te pietas movet?
Atr.
249 Excede, Pietas, si modo in nostra domo
250 umquam fuisti, dira Furiarum cohors
251 discorsque Erinys veniat et geminas faces
252 Megaera quatiens: non satis magno meum
253 ardet furore pectus, impleri iuvat
254 maiore monstro.
Sat.
254b Quid novi rabidus struis?
Atr.
255 Nil quod doloris capiat assueti modus;
256 nullum relinquam facinus et nullum est satis.
Sat.
257 Ferrum?
Atr.
257b Parum est
Sat.
275c Quid ignis?
Atr.
257d Etiamnunc parum est.
Sat.
258 Quonam ergo telo tantus utetur dolor?
Atr.
259 Ipso Thyeste.
Sat.
259b Maius hoc ira est malum.
Atr.
260 Fateor, tumultus pectora attonitus quatit
261 penitusque volvit; rapior et quo nescio,
262 sed rapior. imo mugit e fundo solum,
263 tonat dies serenus ac totis domus
264 ut fracta tectis crepuit et. moti lares
265 vertere voltum: fiat hoc, fiat nefas
266 quod. di. timebis,
Sat.
266b Facere quid tandem paras?
Atr.
267 Nescio quid animo maius et solito amplius
268 supraque fines moris humani tumet
269 instatque pigris manibus— haud quid sit scio,
270 sed grando quiddam est. ita sit. hoc, anime, occupa.
271 dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo:
272 quod uterque faciat, vidit infandae domus
273 Odrysia mensas— fateor, immane est scelus,
274 sed occupatum: maius hoc aliquid dolor
275 inveniat, animum Baulis inspira parens
276 sororque; causa est similis: assiste et manum
277 impelle nostram, liberos avidus pater
278 gaudetque Iaceret et suos artus edat.
279 bene est, abunde est. hic placet poenae modus
280 tantisper, ubinam est? tam diu cur innocens
281 versatur Atreus? tota iam ante oculos meos
282 imago caedis errat, ingesta orbitas
283 in ora patris— anime, quid rursus times
284 et ante rem subsidis? audendum est, age:
285 quod est in isto scelere praecipuum nefas,
286 hoc ipse faciet,
Sat.
286b Sed quibus captus dolis
287 nostros dabit perductus in laqueos pedem?
288 inimica credit cuncta,
Atr.
288b Non poterat capi,
289 nisi capere vellet, regna nune sperat mea:
290 hac spe minanti fulmen occurret Iovi,
291 hac spe subibit gurgitis tumidi minas
292 dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
293 hac spe, quod esse maximum retur malum,
294 fratrem videbit.
Sat.
294b Quis fidem pacis dabit?
295 cui tanta credet?
Atr.
295b Credula est spes improba.
296 gnatis tamen mandata quae patruo ferant
297 dabimus: relictis exul hospitiis vagus
298 regno ut miserias mutet atque Argos regat
299 ex parte dominus, si nimis durus preces
300 spernet Thyestes, liberos eius rudes
301 malisque fessos gravibus et faciles capi
302 prece commovebunt: hinc vetus regni furor,
303 illinc egestas tristis ac durus labor
304 quamvis rigentem tot malis subigent virum.
Sat.
305 Iam tempus illi fecit aerumnas leves.
Atr.
306 Erras: malorum sensus accrescit die.
307 leve est miserias ferre, perferre est grave
Sat.
308 Alios ministros consili tristis lege.
Atr.
309 Peiora iuvenes facile praecepta audiunt.
Sat.
310 In patre facient quicquid in patruo doces:
311 saepe in magistrum scelera redierunt sua.
Atr.
312 Vt nemo doceat fraudis et sceleris vias,
313 regnum docebit, ne mali fiant times?
314 nascuntur, istud quod vocas saevum asperum
315 agique dure credis et nimium impie,
316 fortasse et illic agitur,
Sat.
316b Hanc fraudem scient
317 nati parari?
Atr.
317b Tacita tam rudibus fides
318 non est in annis; detegent forsan dolos:
319 tacere multis discitur vitae malis.
320 SAT,. Ipsosque per quos fallere alium cogitas
321 falles?
Atr.
321b Vt ipsi crimine et culpa vacent,
322 quid enim necesse est liberos sceleri meos
323 inserere? per nos odia se nostra explicent.—
324 male agis, recedis, anime: si parcis tuis,
325 parces et illis, consili Agamemnon mei
326 sciens minister fiat et fratri sciens
327 Menelaus adsit, prolis incertae fides
328 ex hoc petatur scelere: si bella abnuunt
329 et gerere nolunt odia. si patruum vocant.
330 pater est, eatur.—— multa sed trepidus solet
331 detegere vultus, magna nolentem quoque
332 consilia produnt: nesciant quantae rei
333 fiant ministri, nostra tu coepta occides.
Sat.
334 Haud sum monendus: ista nostro in pectore
335 fides timorque, sed magis claudet fides.
Chorus
336 [Tandem regia nobilis,]
337 [antiqui genus Inachi,]
338 [fratrum composuit minas.]
339 Quis vos exagitat furor,
340 alternis dare sanguinem
341 et sceptrum scelere aggredi?
342 nescitis, cupidi arcium,
343 regnum qua iaceat loco.
344 regem non faciunt opes,
345 non vestis Tyriae color,
346 non frontis nota regiae,
347 non auro nitidae trabes:
348 rex est qui posuit metus
349 et diri mala pectoris,
350 quem non ambitio inpotens
351 et numquam stabilis favor
352 vulgi praecipitis movet,
353 non quicquid fodit Occideris
354 ant unda Tagus aurea
355 claro devenit alveo,
356 non quicquid Libycis terit
357 fervens area messibus,
358 quem non concutiet cadens
359 obliqui via fulminis,
360 non Eurus rapiens mare
361 aut saevo rabidus freto
362 ventosi tumor Hadriae,
363 quem non lancea militis,
364 non strictas domuit chalybs,
365 qui tuto positus loco
366 infra se videt omnia
367 occurritque suo libens
368 fato nec queritur mori.
369 Reges conveniant licet
370 qui sparsos agitant Dabas,
371 qui rubri vada litoris
372 et gemmis mare lucidis
373 late sanguineum tenent,
374 aut qui Caspia fortibus
375 recludunt iuga Sarmatis,
376 certet Danuvii vadum
377 audet qui pedes ingredi
378 et (quocumque loco iacent)
379 Seres vellere nobiles:
381 nil ullis opus est equis,
382 nil armis et inertibus
383 telis quae procul ingerit
384 Parthus, cum simulat fugas,
385 admotis nihil est opus
386 urbes sternere machinis,
387 longe saxa rotantibus.
380 mens regnum bona possidet.
388 [rex est qui metuit nihil,]
389 [rex est qui cupiet nihil.]
390 hoc regnum sibi quisque dat.
391 Stet quicumque volet potens
392 aulae culmine lubrico:
393 me dulcis saturet quies;
394 obscuro positus loco
395 leni perfruar otio,
396 nullis nota Quiritibus
397 aetas per tacitum fluat.
398 sic cum transierint mei
399 nullo cum strepitu dies.
400 plebeius moriar senex.
401 illi mors gravis incubat
402 qui, notus nimis omnibus,
403 ignotus moritur sibi.
Thyestes Tantalus Plisthenes Tacitus
404 Optata patriae tecta et Argolicas opes
405 miserisque summum ac maxime exulibus bonum,
406 tractum soli natalis et patrios deos
407 (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
408 turres, labore maius humano decus,
409 celebrata iuveni stadia, per quae nobilis
410 palmam paterno non semel curru tuli.
411 occurret Argos, populus occurret frequens—
412 sed nempe et Atreus. repete silvestres fugas
413 saltusque densos potius et mixtam feris
414 similemque vitam; clarus hic regni nitor
415 fulgore non est quod oculos falso auferat:
416 cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
417 modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
418 fortis fui laetusque; nunc contra in metus
419 revolvor: animus haeret ac retro cupit
420 corpus referre, moveo nolentem gradum.
Tant.
421 Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
422 vultumque versat seque in incerto tenet.
Thy.
423 Quid, anime, pendes quidve consilium diu
424 tam facile torques? rebus incertissimis,
425 fratri atque regno, credis ac metuis mala
426 iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis
427 bene collocatas? esse iam miserum iuvat,
428 reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
429 T AN T. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
430 referre visa? cur bonis tantis sinum
431 subducis? ira frater abiecta redit
432 partemque regni reddit et lacerae domus
433 componit artus teque restituit tibi.
Thy.
434 Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
435 nihil timendum video, sed timeo tamen.
436 placet ire, pigris membra sed genibus labant
437 alioque quam quo nitor abductus feror,
438 sic concitatam remige et velo ratem
439 aestus resistens remigi et velo refert.
Tant.
440 Evince quicquid obstat et mentem impedit
441 reducemque quanta praemia expectent vide.
442 pater, potes regnare,
Thy.
442b Cum possim mori.
Tant.
443 Summa est potestas—
Thy.
443b Nulla: si cupias nihil.
Tant.
444 Gnatis relinques,
Thy.
444b Non capit regnum duos.
Tant.
445 Miser esse mavult esse qui felix potest?
Thy.
446 Mihi crede, falsis magna nominibus placent,
447 frustra timentur dura. dum excelsus steti,
448 numquam pavere destiti atque ipsum mei
449 ferrum timere lateris, o quantum bonum est
450 obstare nulli, capere securas dapes
451 humi iacentem! scelera non intrant casas,
452 totusque mensa capitur angusta cibus;
453 venenum in auro bibitur— expertus loquor:
454 malam bonae praeferre fortunam licet.
455 non vertice alti montis impositam domum
456 et eminentem civitas humilis tremit
457 nec fulget altis splendidum tectis ebur
458 somnosque non defendit excubitor meos;
459 non classibus piscamur et retro mare
460 iacta fugamus mole nec ventrem improbum
461 alimus tributo gentium, nullus mihi
462 ultra Getas metatur et Parthos ager;
463 non ture colimur nec meae excluso Iove
464 ornantur arae; nulla culminibus meis
465 imposita nutat silva nec fumant manu
466 succensa multa stagna nec somno dies
467 Bacchoque nox iungenda pervigil! datur:
468 sed non timemur, tuta sine telo est domus
469 rebusque parvis magna praestatur quies—
470 immane regnum est posse sine regno pati.
Tant.
471 Nec abnuendum, si dat imperium deus,
472 nec appetendum est: frater ut regnes rogat.
Thy.
473 Rogat? timendum est. errat hic aliquis dolus.
Tant.
474 Redire pietas unde submota est solet
475 reparatque vires iustus amissas amor.
Thy.
476 Amat Thyesten frater? aetherias prius
477 perfundet Arctos pontus et Siculi rapax
478 consistet aestus unda et Ionio seges
479 matura pelago surget et lucem dabit
480 nox atra terris, ante cum flammis aquae.
481 cum morte vita. cum mari ventus fidem
482 foedusque iungent.
Tant.
482b Quam tamen fraudem times?
Thy.
483 Omnem: timori quem meo statuam modum?
484 tantum potest quantum odit.
Tant.
484b In te quid potest?
Thy.
485 Pro me nihil iam metuo: vos facitis mihi
486 Atrea timendum,
Tant.
486b Decipi cautus times?
Thy.
487 Serum est cavendi tempus in mediis malis:
488 eatur. unum genitor hoc testor tamen:
489 ego vos sequor, non duco.
Tant.
489b Respiciet deus
490 bene cogitata, perge non dubio gradu.
Atreus Thyestes Tantalus Plisthenes Taciti
491 Plagis tenetur clausa dispositis fera:
492 et ipsum et una generis invisi indolem
493 iunctam parenti cerno, iam tuto in loco
494 vorsantur odia. venit in nostras manus
495 tandem Thyestes, venit, et totus quidem.
496 vix tempero animo, vix dolor frenos capit
497 sic, cum feras vestigat et longo sagax
498 loro tenetur Vmber ac presso vias
499 scrutatur ore, dum procul lento suem
500 odore sentit, paret et tacito locum
501 rostro pererrat; praeda cum propior fuit,
502 cervice tota pugnat et gemitu vocat
503 dominum morantem seque retinenti eripit:
504 cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;
505 tamen tegatur. aspice, ut multo gravis
506 squalore vultus obruat maestos coma,
507 quam foeda iaceat barba, praestetur fides—
508 fratrem iuvat videre, complexus mihi
509 redde expetitos. quicquid irarum fuit
510 transierit; ex hoc sanguis ac pietas die
511 colantur, animis odia damnata excidant.
Thy.
512 Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
513 sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
514 quae credidisti, pessimam causam meam
515 hodierna, pietas fecit, est prorsus nocens
516 quicumque visus tam bono fratri est nocens.
517 lacrimis agendum est: supplicem primus vides;
518 hae te precantur pedibus intactae manus:
519 ponatur omnis ira et ex animo tumor
520 erasus abeat. obsides fidei accipe
521 hos innocentes, frater,
Atr.
521b A genibus manum
522 aufer meosque potius amplexus pete.
523 vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo
524 pendete collo, squalidam vestem exue
525 oculisque nostris parce et ornatus cape
526 pares meis. laetusque fraterni imperi
527 capesse partem, maior haec laus est mea,
528 fratri paternum reddere incolumi decus:
529 habere regnum casus est, virtus dare.
Thy.
530 Di paria, frater, pretia pro tantis tibi
531 meritis rependant. regiam capitis notam
532 squalor recusat noster et sceptrum manus
533 infausta refugit, liceat in media mihi
534 latere turba,
Atr.
534b Recipit hoc regnum duos.
Thy.
535 Meum esse credo quicquid est, frater, tuum.
Atr.
536 Quis influentis dona fortunae abnuit?
Thy.
537 Expertus est quicumque quam facile effluant.
Atr.
538 Fratrem potiri gloria ingenti vetas?
Thy.
539 Tua iam peracta gloria est, restat mea:
540 respuere certum est regna consilium mihi.
Atr.
541 Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
Thy.
542 Accipio: regni nomen impositi feram,
543 sed iura et arma servient mecum tibi.
Atr.
544 Imposita capiti vincla venerando gere;
545 ego destinatas victimas superis dabo.
Chorus
546 Credat hoc quisquam? ferus ille et acer
547 nec potens mentis truculentus Atreus
548 fratris aspectu stupefactus haesit,
549 nulla vis maior pietate vera est:
550 iurgia externis inimica durant,
551 quos amor verus tenuit, tenebit
552 ira cum magnis agitata causis
553 gratiam rupit cocinitque bellum,
554 cum leves frenis sonuere turmae,
555 fulsit hinc illinc agitatus ensis
556 quem movet crebro furibundus ictu
557 sanguinem Mavors cupiens recentem:
558 opprimit ferrum manibusque iunctis
559 ducit ad pacem Pietas negantes.
560 Otium tanto subitum e tumultu
561 quis deus fecit? modo per Mycenas
562 arma civilis' crepuere belli:
563 pallidae natos tenuere matres;
564 uxor armato timuit marito,
565 cum manum invitus sequeretur ensis,
566 sordidus pacis vitio quietae;
567 ille labentes renovare muros,
568 hic situ quassas stabilire turres,
569 ferreis portas cohibere claustris
570 ille certabat, pavidusque pinnis
571 anxiae noctis vigil incubabat:
572 peior est bello timor ipse belli.
573 Iam minae saevi cecidere ferri,
574 iam silet murmur grave classicorum,
575 iam tacet stridor litui strepentis:
576 alta pax urbi revocata, laetae est.
577 sic, ubi ex alto tumuere fluctus
578 Bruttium Coro feriente pontum,
579 Scylla pulsati s resonat cavernis
580 ac mare in portu timuere nautae
581 quod rapax haustum revomit Charybdis,
582 et ferus Cyclops metuit parentem
583 rupe ferventis residens in Aetnae,
584 ne superfusis violator undis
585 ignis aeternis resonans caminis,
586 et putat mergi sua posse pauper
587 regna Laertes Ithaca tremente:
588 si suae ventis cecidere vires,
589 mitius stagno pelagus recumbit;
590 alta, quae navis timuit secare,
591 hinc et hinc fusis speciosa velis
592 strata ludenti patuere cumbae,
593 et vacat mersos numerare pisces
594 hic ubi ingenti modo sub procella
595 Cycladas pontum timuere motae.
596 Nulla sors longa est: dolor ac voluptas
597 invicem cedunt; brevior voluptas,
598 ima permutat levis hora summis:
599 ille qui donat diadema fronti,
600 quem genu nixae tremuere gentes,
601 cuius ad nutum posuere bella
602 Medus et Phoebi propioris Indus
603 et Dahae-Parthis equitem minati,
604 anxius sceptrum tenet et moventes
605 cuncta divinat metuitque casus
606 mobiles rerum dubiumque tempus.
607 Vos quibus rector maris atque terrae
608 ius dedit magnum necis atque vitae,
609 ponite inflatos tumidosque vultus:
610 quicquid a vobis minor expavescit,
611 maior hoc vobis dominus minatur;
612 omne sub regno graviore regnum est.
613 quem dies vidit veniens superbum,
614 hunc dies vidit fugiens iacentem.
615 Nemo confidat nimium secundis,
616 nemo desperet meliora lassis:
617 miscet haec illis prohibetque Clotho
618 stare Fortunam, rotat omne fatum,
619 nemo tam divos habuit faventes,
620 crastinum ut posset sibi polliceri:
621 res deus nostras celeri citatas
622 turbine versat.
623 Quis me per auras turbo praecipitem vehet-
624 atraque nube involvet, ut tantum nefas
625 eripiat oculis? o domus Pelopi quoque
626 et Tantalo pudenda!
Chor.
626b Quid portas novi?
Nvnt.
627 Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios
628 sortita fratres, et maris gemini premens
629 fauces Corinthos, an feris Hister fugam
630 praebens Alanis, an sub aeterna nive
631 Hyrcana tellus an vagi passim Scythae?
632 quis hic nefandi est conscius monstri locus?
Chor.
633 Effare et istud pande, quodcumque est, malum.
Nvnt.
634 Si steterit animus, si metu corpus rigens
635 remittet artus, haeret in vultu trucis
636 imago facti, ferte me insanae procul,
637 illo, procellae, ferte quo fertur dies
638 hinc raptus,
Chor.
638b Animos gravius incertos tenes,
639 quid sit quod horres ede et auctorem indica:
640 non quaero quis sit, sed uter. effare ocius.
Nvnt.
641 In arce summa Pelopiae pars est domus
642 conversa ad austros, cuius extremum latus
643 aequale monti crescit atque urbem premit
644 et contumacem regibus populum suis
645 habet sub ictu; fulget hic turbae capax
646 immane. tectum-, cuius auratas trabes
647 variis columnae nobiles maculis ferunt,
648 post ista vulgo nota, quae populi colunt,
649 in multa dives spatia discedit domus;
650 arcana in imo regio secessu iacet,
651 alta vetustum valle compescens nemus,
652 penetrale regni, nulla qua laetos solet
653 praebere ramos arbor aut ferro coli,
654 sed taxus et cupressus et nigra ilice
655 obscura natat silva, quam supra eminens
656 despectat alte quercus et vincit nemus.
657 hinc suspicari regna Tantalidae solent,
658 hinc petere lassis rebus ac dubiis opem.
659 affixa inhaerent dona: vocales tubae
661 victaeque falsis axibus pendent rotae
660 fractique currus", spolia Myrtoi maris
662 et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco
663 fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
664 et de triumpho picta barbarico chlamys.
665 fons stat sub umbra tristis et nigra piger
666 haeret palude: talis est dirae Stygis
667 deformis unda quae facit caelo fidem.
668 hinc nocte caeca gemere feralis deos
669 fama est, catenis lucus excussis sonat
670 ululantque manes, quicquid - audire est metus
671 illic videtur: errat antiquis vetus
672 emissa bustis turba et insultent loco
673 maiora notis monstra; quin tecta solet
674 micare silva flamma, et excelsae trabes
675 ardent sine igne. saepe latratu nemus
676 trino remugit, saepe simulacris domus
677 attonita magnis, nec dies sedat metum:
678 nox propria luco est et superstitio inferum
679 in luce media regnat, hinc orantibus
680 responsa dantur certa, cum ingenti sono
681 laxantur adyto fata et inmugit specus
682 vocem deo solvente. quo postquam furens
683 intravit Atreus liberos fratris trahens,
684 ornantur arae— quis queat digne eloqui?
685 post terga iuvenum nobiles religat manus
686 et maesta vitta capita purpurea ligat;
687 non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
688 tangensque salsa victimam culter mola.
689 servatur omnis ordo, ne tantum nefas
690 non rite fiat.
Chor.
690b Quis manum ferro admovet?
Nvnt.
691 Ipse est sacerdos, ipse funesta prece
692 letale carmen ore violento canit,
693 stat ipse ad aras, ipse devotos neci
694 contrectat et componit et † ferro admovet;
695 attendit ipse: nulla pars sacri perit
696 lucus tremescit, tota succusso solo
697 nutavit aula, dubia quo pondus daret
698 ac fluctuanti similis; e laevo aethere
699 atrum cucurrit limitem sidus trahens.
700 libata in ignes vina mutato fluunt
701 cruenta Baccho., regium capiti decus
702 bis terque lapsum est, flevit in templis ebur.
703 movere cunctos monstra, sed solus sibi
704 immotus Atreus constat atque ultro deos
705 terret minantes, iamque dimissa mora
706 adsistit aris, torvum et obliquum intuens.
707 ieiuna silvis qualis in Gangeticis
708 inter iuvencos tigris erravit duos,
709 utriusque praedae cupida quo primum ferat
710 incerta morsus (flectit hoc rictus suos,
711 illo reflectit et famem dubiam tenet),
712 sic dirus Atreus capita devota impiae
713 speculatur irae: quem prius mactet sibi
714 dubitat, secunda deinde quem caede immolet.
715 nec interest, sed dubitat et saevum scelus
716 iuvat ordinare.
Chor.
716b Quem tamen ferro occupat?
Nvnt.
717 Primus locus (ne desse pietatem putes)
718 aro dicatur: Tantalus prima hostia est.
Chor.
719 Quo iuvenis animo, quo tulit vultu necem?
Nvnt.
720 Stetit sui securus et non est preces
721 perire frustra passus; ast illi ferus
722 in vulnere ensem abscondit et penitus premens
723 iugulo manum commisit: educto stetit
724 ferro cadaver, cumque dubitasset diu,
725 hac parte an illa caderet, in patruum cadit.
726 tunc ille ad aras Plisthenem saevus trahit
727 adicitque fratri; colla percussa amputat;
728 cervice caesa truncus in pronum ruit,
729 querulum cucurrit murmure incerto caput.
Chor.
730 Quid deinde gemina caede perfunctus facit?
731 puerone parcit an scelus sceleri ingerit?
Nvnt.
732 Silva iubatus qualis Armenia leo
733 in caede multa victor armento incubat
734 (cruore rictus madidus et pulsa fame
735 non ponit iras: hinc et hinc tauros premens
736 vitulis minatur dente iam lasso piger),
737 non aliter Atreus saevit atque ira tumet,
738 ferrumque gemina caede perfusum tenens,
739 oblitus in quem fureret, infesta manu
740 exegit ultra corpus— ut pueri statim
741 pectore receptus ensis in tergo extitit;
742 cadit ille et aras sanguine extinguens suo
743 per utrumque vulnus moritur.
Chor.
743b O saevum scelus!
Nvnt.
744 Exhorruistis? hactenus si stat nefas,
745 pius est.
Chor.
745b An ultra maius aut atrocius
746 natura recipit?
Nvnt.
746b Sceleris hunc finem putas?
747 gradus est.
Chor.
747b Quid ultra potuit? obiecit feris
748 lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
Nvnt.
749 Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
750 nec solvat ignis! avibus epulandos licet
751 ferisque triste pabulum saevis trahat—
752 votum est sub hoc quod esse supplicium solet:
753 pater insepultos spectet! o nullo scelus
754 credibile in aevo quodque posteritas neget—
755 erepta vivis exta pectoribus tremunt
756 spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
757 at ille libras tractat ac fata inspicit
758 et adhuc calentes viscerum venas notat.
759 postquam hostiae placuere, securus vacat
760 iam fratris epulis: ipse divisum secat
761 in membra corpus, amputat trunco tenus
762 umeros patentis et lacertorum. moras,
763 denudat artus durus atque ossa amputat;
764 tantum ora servat et datas fidei manus.
765 haec veribus' haerent viscera et lentis data
766 stillant caminis, illa flammatus latex
767 querente aeno iactat, impositas dapes
768 transiluit ignis inque trepidantes focos
769 bis ter regestus et pati iussus moram
770 invitus ardet, stridet in veribus iecur;
771 nec facile dicam, corpora an flammae magis
772 gemuere. piceos ignis in fumos abit;
773 et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,
774 non rectus exit seque in excelsum levat:
775 ipsos penates nube deformi obsidet.
776 O Phoebe patiens, fugeris retro licet
777 medioque ruptum merseris caelo diem.
778 sero occidisti. lancinat gnatos pater
779 artusque mandit ore funesto suos;
780 nitet fluente madidus unguento comam
781 gravisque vino; saepe praeclusae cibum
782 tenuere fauces— in malis unum hoc tuis
783 bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
784 sed et hoc peribit, verterit currus licet
785 sibi ipse Titan obvium ducens iter
786 tenebrisque facinus obruat tetrum novis
787 nox missa ab ortu tempore alieno gravis,
788 tamen videndum est. tota patefient mala.
Chorus
789 Quo terrarum superumque parem,
790 cuius ad ortus noctis opacae
791 decus omne fugit, quo vertis iter
792 medioque diem perdis Olympo?
793 cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
794 nondum serae nuntius horae
795 nocturna vocat lumina Vesper;
796 nondum Hesperiae flexura rotae
797 iubet emeritos solvere currus;
798 nondum in noctem vergente die
799 tertia misit bucina signum:
800 stupet ad subitae tempora cenae
801 nondum fessis bubus arator,
802 quid te aetherio pepulit cursu?
803 quae causa tuos
804 limite certo deiecit equos?
805 numquid aperto carcere Ditis
806 victi temptant bella Gigantes?
807 numquid Tityos pectore fesso
808 renovat veteres saucius iras?
808b num reiecto
809 latus explicuit monte Typhoeus?
810 numquid struitur via Phlegraeos
811 alta per hostes et Thessalicum
812 Thressa premitur Pelion Ossa?
813 solitae mundi periere vices?
814 nihil occasus, nihil ortus erit?
815 stupet Eoos
816 assueta deo tradere frenos
817 genetrix primae roscida lucis
818 perversa sui limina regni;
818b nescit fessos
819 tinguere currus nec fumantes
820 sudore iubas mergere ponto.
821 ipse insueto novus hospitio
822 Sol Auroram videt occiduus,
823 tenebrasque iubet surgere nondum
824 nocte parata: non succedunt
825 astra nec ullo micat igne polus,
826 non Luna gravis digerit umbras.
827 Sed quicquid id est, utinam nox sit!
828 trepidant, trepidant
829 pectora magno percussa metu:
830 ne fatali cuncta ruina
831 quassata labent iterumque, deos
832 hominesque premat deforme chaos,
833 iterum terras et mare cingens
834 et vaga picti sidera mundi
835 natura tegat.
836 non aeternae facis exortu
837 dux astrorum saecula ducens
838 dabit aestatis brumaeque notas,
839 non Phoebeis obvia flammis
840 dement nocti Luna timores
841 vincetque sui fratris habenas,
842 curro brevius limite currens;
842b ibit in unum
843 congesta sinum turba deorum,
844 hic qui sacris pervius astris
845 secat obliquo tramite zonas
846 flectens longos signifer annos,
847 lapsa videbit sidera labens;
848 hic qui nondum vere benigno
849 reddit Zephyro- vela tepenti,
850 Aries praeceps ibit in undas,
851 per quas pavidam vexerat Hellen;
852 hic qui nitido Taurus cornu
853 praefert Hyadas, secum Geminos
854 trahet et curvi bracchia Cancri;
855 Leo flammiferis aestibus ardens
856 iterum e caelo cadet Herculens,
857 cadet in terras Virgo relictas
858 iustaeqne cadent pondera Librae
859 secumque trahent Scorpion acrem;
860 et qui nervo tenet Haemonio
861 pinnata senex spicula Chiron,
862 rupto perdet spicula nervo;
863 pigram referens hiemem gelidus
864 cadet Aegoceros frangetque tuam,
865 quisquis es, urnam; tecum excedent
866 ultima caeli sidera Pisces,
867 Plostraque numquam perfusa mari
868 merget condens omnia gurges;
869 et qui medias dividit Vrsas,
870 fluminis instar lubricus Anguis
871 magnoque minor iuncta Draconi
872 frigida duro. Cynosura gelu,
873 custosque sui tardus plaustri
874 iam non stabilis ruet Arctophylax.
875 Nos e tanto visi populo
876 digni premeret quos everso
877 cardine mundus?
878 in nos aetas ultima venit?
879 o nos dura sorte creatos,
880 seu perdidimus solem miseri,
881 sive expulimus!
882 abeant questus, discedo, timor:
883 vitae est avidus quisquis non vult
884 mundo secum pereunte mori.
Atreus
885 Aequalis astris gradior et cunctos super
886 altum superbo vertice attingens polum.
887 nunc decora regni teneo, nunc solium patris,
888 dimitto superos: summa votorum attigi,
889 bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi.
890 sed cur satis sit? pergam et impleto patre
891 funere suorum, ne quid obstaret pudor,
892 dies recessit: perge dum caelum vacat,
893 utinam quidem tenere fugientes deos
894 possem et coaetos trahere, ut ultricem dapem
895 omnes viderent— quod sat est, videat pater.
896 etiam die nolente discutiam tibi
897 tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
898 nimis diu conviva securo iaces
899 hilarique vultu, iam satis mensis datum est
900 satisque Baccho: sobrio tanta ad mala
901 opus est Thyeste. turba familiaris, fores
902 templi relaxa, festa patefiat domus.
903 libet videre, capita natorum intuens
904 quos det colores, verba quae primus dolor
905 effundat aut ut spiritu expulso stupens
906 corpus rigescat. fructus hic operis mei est.
907 miserum videre nolo, sed dum fit miser.
908 aperta multa tecta conlucent face.
909 resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
910 vino gravatum fulciens laeva caput.
911 eructat. o me caelitum excelsissimum,
912 regumque regem! vota transcendi mea.
913 satur est, capaci ducit argento merum—
914 ne parce potu: restat etiamnunc cruor
915 tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color
916 abscondet— hoc, hoc mensa cludatur scypho
917 mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
918 meum bibisset. ecce, iam cantus ciet
919 festasque voces nec satis menti imperat.
Thyestes
920 Pectora longis hebetata malis,
921 iam sollicitae ponite curas.
922 fugiat maeror fugiatque pavor,
923 fugiat trepidi comes exilii
924 tristis egestas
925 rebusque gravis pudor afflictis:
926 magis unde cadas quam quo refert.
927 Magnum, ex alto culmine lapsum
928 stabilem in plano figere gressum;
929 magnum, ingenti strage malorum
930 pressum fracti pondera regni
931 non inflexa cervice pati
932 nec degenerem victumque malis
933 rectum impositas ferre ruinas.
934 Sed iam saevi nubila fati
934b pelle ac miseri
935 temporis omnis dimitte notas;
936 redeant vultus ad laeta boni,
937 veterem ex animo mitte Thyesten.
938 Proprium hoc miseros sequitur vitium,
939 numquam rebus credere laetis:
940 redeat felix fortuna licet,
941 tamen afflictos gaudere piget,
942 quid me revocas festumque vetas
943 celebrare diem. quid flere iubes,
944 nulla surgens dolor ex causa?
945 quid me prohibes flore decenti
946 vincire comam? prohibet, prohibet!
947 Vernae capiti Auxere rosae,
948 pingui madidus crinis amomo
949 inter subitos stetit horrores,
950 imber vultu nolente cadit,
951 venit in medias voces gemitus,
952 maeror lacrimas amat assuetas,
953 flendi miseris dira cupido est.
954 libet infaustos mittere questus,
955 libet et Tyrio saturas ostro
956 rumpere vestes, ululare libet.
957 Mittit luctus signa futuri
958 mens, ante sui praesaga mali:
959 instat nautis fera tempestas,
960 cum sine vento tranquilla tument.
961 Quos tibi luctus quosve tumultus
962 fingis, demens? credula praesta
963 pectora fratri: iam, quicquid id est,
964 vel sine causa vel sero times.
965 Nolo infelix, sed vagus intra
966 terror oberrat, subitos fundunt
967 oculi fletus, nec causa subest,
968 dolor an metus est?
969 an habet lacrimas magna voluptas?
Atreus Thyestes
Atr.
970 Festum diem, germane, consensu pari
971 celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea
972 solidamque pacis alliget certae fidem.
Thy.
973 Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,
974 augere cumulus hic voluptatem potest,
975 si cum meis gaudere felici datur.
Atr.
976 Hic esse natos crede in amplexu patris,
977 hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae
978 tibi subtrahetur. ora quae exoptas dabo
979 totumque turba iam sua implebo patrem,
980 satiaberis, ne metue. nunc mixti meis
981 iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
982 sed accientur. poculum infuso cape
983 gentile Baccho,
Thy.
983b Capio fraternae dapis
984 donum, paternis vina libentur deis.
985 tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus
986 parere, crescit pondus et dextram gravat;
987 admotus ipsis Bacchus a labris fugit
988 circaque rictus ore decepto fluit
989 et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
990 vix lucet ignis; ipse quin aether gravis
991 inter diem noctemque desertus stupet,
992 quid hoc? magis magisque concussi labant
993 convexa caeli; spissior densis coit
994 caligo tenebris noxque se in noctem abdidit;
995 fugit omne sidus, quicquid est, fratri precor
996 gnatisque parcat, omnis in vile hoc caput
997 abeat procella, redde iam gnatos mihi!
Atr.
998 Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.
Thy.
999 Quis hic tumultus viscera exagitat mea?
1000 quid tremuit intus? sentio impatiens onus
1001 meumque gemitu non meo pectus gemit,
1002 adeste, nati, genitor infelix vocat,
1003 adeste. visis fugiet hic vobis dolor—
1004 unde obloquuntur?
Atr.
1004b Expedi amplexus pater:
1005 «venere, gnatos ecquid agnoscis tuos?
Thy.
1006 Agnosco fratrem, sustines tantum nefas
1007 gestare, Tellus? non ad infernam Styga
1008 tenebrasque mergis rupta et ingenti via
1009 ad chaos inane regna cum rege abripis?
1010 non tota ab imo tecta convellens solo
1011 verti» Mycenas? stare circa Tantalum
1012 uterque iam debuimus: hinc compagibus
1013 et hinc revulsis, si quid infra Tartara est
1014 avesque nostros, hoc tuam, inmani sinu
1015 demitte vallem nosque defossos tege
1016 Acheronte toto. noxiae supra, caput
1017 animae vagentur nostrum et ardenti freto
1018 Phlegethon harenas igneus totas agens
1019 exilia supra nostra violentus fluat—
1020 immota tellus pondus ignavum iaces?
1021 fugere superi,
Atr.
1021b Iam accipe hos potius libens
1022 diu expetitos— nulla per fratrem est mora:
1023 fruere, osculare, divide amplexus tribus.
Thy.
1024 Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?
1025 sic odia ponis? non peto. incolumis pater
1026 natos ut habeam; scelere quod salvo dari
1027 odioque possit, frater hoc fratrem rogo:
1028 sepelire liceat, redde quod cernas statim
1029 uri; nihil te genitor habiturus rogo.
1030 sed perditurus.
Atr.
1030b Quicquid e natis tuis
1031 superest habes, quodcumque non superest habes.
Thy.
1032 Vtrumne saevis pabulum alitibus iacent,
1033 an beluis servantur, an pascunt feras?
Atr.
1034 Epulatus ipse es impia natos dape.
Thy.
1035 Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
1036 aversum in ortus, quas miser voces dabo
1037 qnestusque quos? quae verba sufficient mihi?
1038 abscisa cerno capita et avulsas manus
1039 et rupta fractis cruribus vestigia—
1040 hoc est quod avidus capere non potuit pater.
1041 volvuntur intus viscera et clusum nefas
1042 sine exitu luctatur et quaerit fugam.
1043 da, frater, ensem (sanguinis multum mei
1044 habet ille): ferro liberis detur via.
1045 negatur ensis? pectora inliso sonent
1046 contusa planctu— sustine, infelix, manum,
1047 pareamus umbris, tale quis vidit nefas?
1048 quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
1049 Heniochus habitans quisve Cecropiis metus
1050 terris Procrustes? genitor en natos premo
1051 premorque natis— sceleris est aliquis modus.
Atr.
1052 Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
1053 non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.
1054 ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua
1055 defundere ora debui, ut viventium
1056 biberes cruorem— verba sunt irae data
1057 dum propero, ferro vulnera impresso dedi,
1058 cecidi ad aras, caede votiva focos
1059 placavi et artus, corpora exanima amputans,
1060 in parva carpsi frusta et haec ferventibus
1061 demersi aenis, illa lentis ignibus
1062 stillare iussi; membra nervosque abscidi
1063 viventibus, gracilique traiectas veru
1064 mugire fibras vidi et aggessi manu
1065 mea ipse flammas— omnia haec melius pater
1066 fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
1067 scidit ore natos impio, sed nesciens,
1068 sed nescientes,
Thy.
1068b Clausa litoribus vagis
1069 audite maria, vos quoque audite hoc scelus,
1070 quocumque, di, fugistis, audite inferi,
1071 audite terrae, Noxque Tartarea gravis
1072 et atra nube, vocibus nostris vaca
1073 (tibi sum relictus, sola tu miserum vides,
1074 tu quoque sine astris), vota non faciam improba,
1075 pro me nihil precabor— et quid iam potest
1076 pro me esse? vobis vota prospicient mea.
1077 tu, summe caeli rector, aetheriae potens
1078 dominator aulae, nubibus totum horridis
1079 convolve mundum, bella ventorum undique
1080 committe et omni parte violentum intona,
1081 manuque non qua tecta et immeritas domos
1082 telo petis minore, sed qua montium
1083 tergemina moles cecidit et qui montibus
1084 stabant pares Gigantes, hac arma expedi
1085 ignesque torque, vindica amissum diem,
1086 iaculare flammas, lumen ereptum polo
1087 fulminibus exple. causa, ne dubites diu,
1088 utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
1089 me pete, trisulco flammeam telo facem
1090 per pectus hoc transmitte— si gnatos pater
1091 humare et igni tradere extremo volo,
1092 ego sum cremandus. si nihil superos movet
1093 nullumque telis impios numen petit,
1094 aeterna nox permaneat et tenebris tegat
1095 inmensa longis scelera, nil, Titan, queror,
1096 si perseveras.
Atr.
1096b Nunc meas laudo manus,
1097 nunc parta vera est palma, perdideram scelus,
1098 nisi sic doleres. liberos nasci mihi
1099 nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.
Thy.
1100 Quid liberi meruere?
Atr.
1100b Quod fuerant tui.
Thy.
1101 Natos parenti
Atr.
1101b Fateor et, quod me iuvat,
1102 certos.
Thy.
1102b Piorum praesides testor deos.
Atr.
1103 Quin coniugales?
Thy.
1103b Scelere quis pensat scelus?
Atr.
1104 Scio quid queraris: scelere praerepto doles,
1105 nec quod nefandas hauseris angit dapes —
1106 quod non parans! fuerat hic animus tibi
1107 instruere similes inscio fratri cibos
1108 et adiuvante liberos matre aggredi
1109 similique leto sternere — hoc unum obstitit:
1110 tuos putasti.
Thy.
1110b Vindices aderunt dei;
1111 his puniendum vota te tradunt mea.
Atr.
1112 Te puniendum liberis trado tuis.