Naturales quaestiones — Liber I, praefatio
[1] 1. Quantum inter philosophiam interest, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia inter illam partem quae ad homines et hanc quae ad deos pertinet. altior est haec et animosior; multum permisit sibi; non fuit oculis contenta: maius esse quiddam suspicata est ac pulchrius quod extra conspecto natura possuisset.
[2] 2. denique tantum inter duas interest quantum inter deum et hominem: altera docet quid in terris agendum sit, altera quid agatur in caelo; altera errores nostros discutit et lumen admouet quo discernantur ambigua uitae, altera multum supra hanc in qua uolutamur calignem excedit, et e tenebris ereptos perducit illo unde lucet.
[3] 3. Equidem tunc rerum naturae gratias ago cum illam non ab hac parte uideo qua publica est, sed cum secretiora eius intraui, cum disco quae uniuersi materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus, totus in se tendat an et ad nos aliquando respiciat, faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex lege fatorum aliquid derogare, an maiestatis deminutio sit et confessio erroris mutanda fecisse. <sed> necesse est eadem placere ei cui nisi optima placere non possunt, nec ob hoc minus liber est ac potens; ipse est enim necessitas sua.
[4] 4. nisi ad haec admitterer, non fuerat operae pretium nasci. quid enim erat cur in numero uiuentium me positum esse gauderem? an ut cibos et potiones percolarem? ut hoc corpus causarium ac fluidum, periturumque nisi subinde suppletur, farcirem, et uiuerem aegri minister? ut mortem timerem, cui uni nascimur? detrahe hoc inaestimabile bonum: non est uita tanti ut sudem, ut aestuem.
[5] 5. O quam contempta res est homo nisi supra humana surrexerit! quamdiu cum adfectibus conluctamur, quid magnifici facimus, etiamsi superiores sumus? portenta uincimus: quid est cur suspiciamus nosmet ipsos quia dissimiles deterrimis sumus? non uideo quare sibi placeat qui robustior est in ualetudinario:
[6] 6. multum interest inter uires et bonam ualetudinem. effugisti uitia animi? non est tibi frons ficta, nec in alienam uoluntatem sermo compositus, nec cor inuolutum, nec auaritia quae quidquid omnibus abstulit sibi ipsi neget, nec luxuria pecuniam turpiter perdens quam turpius reparet, nec ambitio quae te ad dignitatem nisi per indigna non ducet? nihil adhuc consecutus es: multa effugisti, te nondum. Virtus enim ista quam adfectamus magnifica est non quia per se beatum est malo caruisse, sed quia animum laxat et praeparat ad cognitionem caelestium, dignumque efficit qui in consortium <cum> deo ueniat.
[7] 7. tunc consummatum habet plenumque bonum sortis humanae cum calcato omni malo petit altum et in interiorem naturae sinum uenit. tunc iuuat inter ipsa sidera uagantem diuitum pauimenta ridere et totam cum auro suo terram, non illo tantum dico quod egessit et signandum monetae dedit. sed illo quod in occulto seruat posterorum auaritiae.
[8] 8. non potest ante contemnere porticus et lacunaria ebore fulgentia et tonsiles siluas et deriuata in domos flumina quam totum circuit mundum, et terrarum orbem superne despiciens angustum ac magna ex parte opertum mari, etiam ea qua extat late squalidum et aut ustum aut ringentem, sibi ipse dixit: ‘hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igne diuiditur!’
[9] 9. O quam ridiculi sunt mortalium termini! ultra Histrum Dacus non exeat, imperium Haemo Thraces includant, Parthis obstet Euphrates, Danuuius Sarmatica ac Romana disterminet, Rhenus Germaniae modum faciat, Pyrenaeus medium inter Gallias et Hispanias iugum extollat, inter Aegyptum et Aethiopas harenarum inculta uastitas iaceat.
[10] 10. si quis formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam aream in multas prouincias diuident? cum te in illa uere magna sustuleris, quotiens uidebis exercitus subrectis ire uexillis et, quasi magnum aliquid agatur, equitem modo extrema cingentem, modo ulteriora explorantem, modo a lateribus adfusum, libebit dicere ‘it nigrum campis agmen.’ formicarum iste discursus est in angusto laborantium. quid illis et uobis interest nisi exigui mensura corpusculi?
[11] 11. punctum est istud in quo nauigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima etiam cum illis utrimque oceanus occurrit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur, <s>ed ita, si secum minimum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit et expeditus leuisque ac se contentus emicuit.
[12] 12. cum illa tetigit, alitur, crescit, uelut uinculis liberatus in originem redit, et hoc habet argumentum diuinitatis suae quod illum diuina delectant, nec ut alienis sed ut suis interest. nam secure spectat occasus siderum atque ortus et tam diuersas concordantium uias; obseruat ubi quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi columen eius [summum cursus] sit, quousque descendat. curiosus spectator excutit singula et quaerit. quidni quaerat? scit illa ad se pertinere.
[13] 13. Tunc contemnit domicilii prioris angustias. quantum est enim quod ab ultimis litoribus Hispaniae usque an Indos iacet? paucissimorum dierum spatium, si nauem suus ferat uentus. at illa regio caelestis per triginta annos uelocissimo sideri uiam praestat nusquam resistenti sed aequaliter cito. illic demum discit quod diu quaesit, illic incipit deum nosse. quid est deus? mens uniuersi. quid est deus? quod uides totum et quod non uides totum. sic demum magnitudo illi sua redditur, qua nihil maius cogitari potest, si solus est omnia, si opus suum et intra et extra tenet.
[14] 14. Quid ergo interest inter naturam dei et nostram? nostri melior pars animus est, in illo nulla pars extra animum est. totus est ratio, cum interim tantus error mortalia tenet ut hoc quo neque formosius est quicquam nec dispositius nec in proposito constantius existiment homines fortuitum et casu uolubile, ideoque tumultuosum, inter fulmina nubes tempestates et cetera quibus terrae ac terris uicina pulsantur.
[15] 15. nec haec intra uulgum dementia est, sed sapientiam quoque professos contingit. sunt qui putent ipsis animum esse et quidem prouidum, dispensantem singula et sua et aliena, hoc autem uniuersum, in quo nos quoque sumus, expers consilii auferri temeritate quadam, aut natura nesciente quid faciat.
[16] 16. quanti aestimas ista cognoscere et rebus terminos ponere, quantum deus possit, materiam ipse sibi formet an data utatur, utrum utro prius sit, materiae superuenerit ratio an materia rationi, deus quidquid uult efficiat an <in> multis rebus illum tractanda destituant, <ut> et a magno artifice praue multa formantur, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur saepe inobsequens arti est?
[17] 17. haec inspicere, haec discere, his incubare, nonne transilire est mortalitatem suam et in meliorem transcribi sortem? ‘quid tibi’ inquis ‘ista proderunt?’ si nihil aliud, hoc certe: sciam omnia angusta esse mensus deum.
Ὁ Διαφορεύς παρῆν