Phoenissae
Oedipus Antigona
1 Caeci parentis regimen et fessi unicum
2 lateris levamen, gnata, quam tanti est mihi
3 genuisse vel sic, desere infaustum patrem,
4 in recta quid deflectis errantem gradum?
5 permitte labi; melius inveniam viam,
6 quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat
7 et hoc nefandi capitis aspectu levet
8 caelum atque terras, quantulum hac egi manu?
9 non video noxae conscium nostrae diem,
10 sed videor, hinc iam solve inhaerentem manum
11 et patere caecum qua volet ferri pedem,
12 ibo, ibo qua praerupta protendit iuga
13 meus Cithaeron, qua peragrato celer
14 per saxa monte iacuit Actaeon suis
15 nova praeda canibus, qua per obscurum nemus
16 silvamque opacae vallis instinctas deo
17 egit sorores mater et gaudens malo
18 vibrante fixum praetulit thyrso caput;
19 vel qua cucurrit, corpus inrisum trahens,
20 Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos
21 tauri ferocis sanguis ostentat fugas;
22 vel qua alta maria vertice inmenso premit
23 Inoa rupes, qua scelus fugiens novum
24 novumque faciens mater insiluit freto
25 mersura natum seque— felices quibus
26 fortuna melior tam bonas matres dedit.
27 est alius istis noster in silvis locus,
28 qui me reposcit, hunc petam cursu incito;
29 non haesitabit gressus, huc omni duce
30 spoliatus ibo. quid moror sedes meas?
31 mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi
32 illud meum restitue, ut expirem senex
33 ubi debui infans, recipe supplicium vetus.
34 semper cruente saeve crudelis ferox,
35 cum occidis et cum parcis, olim iam tuum
36 est hoc cadaver: perage mandatum patris,
37 iam et matris, animus gestit antiqua exsequi
38 supplicia, quid me, nata, pestifero tenes
39 amore vinctum? quid tenes? genitor vocat.
40 sequor, sequor, iam parce, sanguineum gerens
41 insigne regni Laius rapti furit;
42 en ecce, inanes manibus infestis petit
43 foditque vultus, nata, genitorem vides?
44 ego video, tandem spiritum inimicum expue,
45 desertor anime, fortis in partem tui.
46 omitte poenae languidas longae moras
47 mortemque totam admitte; quid segnis traho
48 quod vivo? nullum facere iam possum scelus?
49 possum miser, praedico— discedo a patre,
50 discedo, virgo. timeo post matrem omnia.
Ant.
51 Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum
52 corpore resolvet, nemo me comitem tibi
53 eripiet umquam. Labdaci claram domum,
54 opulenta ferro regna germani petant—
55 pars summa magno patris e regno mea est,
56 pater ipse. non hunc auferet frater mihi
57 Thebana rapto sceptra qui regno tenet,
58 non hunc catervas alter Argolicas agens;
59 non si revulso Iuppiter mundo tonet
60 mediumque nostros fulmen in nexus cadat,
61 manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet:
62 regam abnuentem, dirigam inviti gradum.
63 iu plana tendis? vado; praerupta appetis?
64 non obsto, sed praecedo; quo vis utere
65 duce me, duobus omnis eligitur via:
66 perire sine me non potes, mecum potes.
67 hic alta rupes arduo surgit iugo
68 spectatque longe spatia subiecti maris:
69 vis hanc petamus? nudus hic pendet silex,
70 hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:
71 vis hanc petamus? hic rapax torrens cadit
72 partesque lapsi montis exesas rotat:
73 in hunc ruamus? dum prior, quo vis eo.
74 non deprecor, non hortor, extingui cupis
75 votumque, genitor, maximum mors est tibi?
76 si moreris, antecedo: si vivis, sequor.
77 sed flecte mentem pectus antiquum ad voca
78 victasque magno robore aerumnas doma;
79 resiste: tantus in malis vinci mori est.
Oedip.
80 Vnde in nefanda specimen egregium domo?
81 Unde ista generi virgo dissimilis suo?
82 Fortuna, credis? aliquis est ex me pius?
83 non esset umquam, fata bene novi mea,
84 nisi ut noceret, ipsa se in leges novas
85 natura vertit: regeret in fontem citas
86 revolutus undas amnis et noctem afferet
87 Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;
88 ut ad miserias aliquid accedat meas,
89 pii quoque erimus, unica Oedipodae est salus,
90 non esse salvum, liceat ulcisci patrem
91 adhuc inultum, dextra quid cessas iners
92 exigere poenas? quicquid exactum est adhuc,
93 matri dedisti, mitte genitoris manum,
94 animosa virgo:'funus extendi» meum
95 longaeque vivi ducis exequias patris.
96 aliquando terra corpus invisum tege;
97 peccas honesta mente, pietatem vocas
98 patrem insepultum trahere, qui cogit mori
99 nolentem in aequo est quique properantem impedit;
101 nec tamen in aequo est: alterum gravius reor:
100 occidere est vetare cupientem mori
102 malo imperari quam eripi mortem mihi.
103 desiste coepto, virgo: ius vitae ac necis
104 meae penes me est. regna deserui libens,
105 regnum mei retineo. si fida es comes,
106 ensem parenti trade, sed notum nece
107 ensem paterna, tradis? an gnati tenent
108 cum regno et illum? facinore ubicumque est opus,
109 ibi sit; relinquo, natus hunc habeat meus,
110 sed uterque, flammas potius et vastum aggerem
111 compone; in altos ipse me immittam rogos,
112 [haerebo ad ignes, funebrem escendam struem]
113 pectusque solvam durum et in cinerem dabo
114 hoc quicquid in me vivit, ubi saevum est mare?
115 duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,
116 ubi torva rapidus ducat Ismenos vada,
117 [duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus]
118 si dux es: illuc ire morituro placet,
119 ubi sedit alta rupe semifero dolos
120 Sphinx ore nectens. dirige huc gressus pedum,
121 hic siste patrem, dira ne sedes vacet,
122 monstrum repone maius, hoc saxum insidens
123 obscura nostrae verba fortunae loquar,
124 quae nemo solvat: quisquis Assyrio loca
125 possessa regi scindis et Cadmi nemus
126 serpente notum, sacra quo Dirce latet,
127 supplex adoras, quisquis Eurotan bibis
128 Spartamque fratre nobilem gemino colis,
129 quique Elin et Parnason et Boeotios
130 colonus agros uberis tondes soli: ,
131 adverte mentem, saeva Thebarum lues
132 luctifica caecis verba committens modis
133 quid simile posuit? quid tam inextricabile?
134 avi gener patrisque rivalis sui,
135 frater suorum liberum et fratrum parens;
136 uno avia partu liberos peperit viro,
137 sibi et nepotes, monstra quis tanta explicat?
138 ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli,
139 haerebo fati tardus interpres mei.
139l * […]
140 quid perdis ultra verba? quid pectus ferum
141 mollire temptas precibus? hoc animo sedet
142 effundere hanc cum morte luctantem diu
143 animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo
144 parum alta nox est: Tartaro condi iuvat,
145 et si quid ultra Tartarum est; tandem libet
146 quod olim oportet, morte prohiberi haud queo.
147 ferrum negabis? noxias lapsu vias
148 eludes et artis colla laqueis inseri
149 prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes?
150 quid ista tandem cura proficiet tua?
151 ubique mors est. optume hoc cavit deus:
152 eripere vitam nemo non homini, potest,
153 at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.
154 nil quaero: dextra noster et nuda solet
155 bene animus uti— dextra, nunc toto impetu,
156 toto dolore, viribus totis veni.
157 non destino unum vulneri nostro locum:
158 totus nocens sum: qua Voles mortem exige.
159 effringe pectus corque tot scelerum capax
160 evelle, totos viscerum nuda sinus.
161 fractum incitatis ictibus guttur sonet
162 laceraeque fixis unguibus venae fluant.
163 aut dirige iras quo soles: haec vulnera
164 rescissa multo sanguine ac tabe inriga,
165 hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
166 et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter
167 adstas mearum; non ego hoc tantum scelus
168 ulla expiari credidi poena satis
169 umquam, nec ista morte contentus fui,
170 nec me redemi parte: membratim tibi
171 perire volui— debitum tandem exige.
172 nunc solvo poenas, tunc tibi inferias dedi.
173 ades atque inertem dexteram introrsus preme
174 magisque merge: timida tunc parvo caput
175 libavit haustu vixque cupientes sequi
176 eduxit oculos, haeret etiam nunc mihi
177 ille animus, haeret, cum recusantem manum
178 pressere vultus, audies verum, Oedipus:
179 minus eruisti lumina audacter tua.
180 quam praestitisti, nunc manum cerebro indue:
181 hac parte mortem perage qua coepi mori.
Antig.
182 Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
183 ut verba natae mente placata audias.
184 non te ut reducam veteris ad speciem domus
185 habitumque regni flore pollentem inclito
186 peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora
187 fractas, remisso pectore ac placido feras:
188 at hoc decebat roboris tanti virum,
189 non esse sub dolore nec victum malis
190 dare terga; non est, ut putas, virtus, pater,
191 timere vitam, sed malis ingentibus
192 obstare nec se vertere ac retro dare.
193 qui fata proculcavit ac vitae bona
194 proiecit atque abscidit et casus suos
195 oneravit ipse, cui deo nullo est opus,
196 quare ille mortem cupiat aut quare petat?
197 utrumque timidi est: nemo contempsit mori
198 qui concupivit, cuius haut ultra mala
199 exire possunt, in loco tuto est situs.
200 quis iam deorum, velle fac, quicquam potest
201 malis tuis adicere? iam nec tu potes
202 nisi hoc, ut esse te putes dignum nece—
203 non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
204 et hoc magis te, genitor, insontem voca.
205 quod innocens es dis quoque invitis, quid est
206 quod te efferant, quod novos suffixerit
207 stimulos dolori? quid te in infernas agit
208 sedes, quid ex his pellit? ut careas die?
209 cares; ut altis nobilem muris domum
210 patriamque fugias? patria tibi vivo perit;
211 natos fugis matremque? ab* aspectu omnium
212 fortuna te summovit, et quicquid potest
213 auferre cuiquam mors, tibi hoc vita abstulit;
214 regni tumultus? turba fortunae prior
215 abscessit a te iussa, quem, genitor, fugis?
Oedip.
216 Me fugio, fugio conscium scelerum omnium
217 pectus, manumque hanc fugio et hoc "caelum et deos.
218 [et dira fugio scelera quae feci innocens].
219 ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
220 premo? has ego auras ore pestifero traho?
221 ego laticis haustu satior aut ullo fruor
222 almae parentis munere? ego castam manum
223 nefandus incestificus exsecrabilis
224 attrecto? ego ullos aure concipio sonos,
225 per quos parentis nomen aut nati audiam?
226 utinam quidem rescindere has quirem vias
227 manibusque adactis omne qua voces meant
228 aditusque verbis tramite angusto patet
229 eruere possem: nata, iam sensum tui,
230 quae pars meorum es criminum, infelix pater
231 fugissem. inhaeret ac recrudescit nefas
232 subinde, et aures ingerunt quicquid mihi
233 donastis, oculi, cur caput tenebris grave
234 non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic
235 manes meos detineo? quid terram gravo
236 mixtusque superis erro? quid restat mali?
237 regnum parentes liberi, virtus quoque
238 et ingeni sollertis eximium decus
239 periere, cuncta sors mihi infesta abstulit:
240 lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.
241 absiste, nullas animus admittit preces
242 novamque poenam sceleribus quaerit parem.
243 et esse par quae poterit? infanti quoque
244 decreta mors est.— fata quis tam tristia
245 sortitus umquam? videram nondum diem
246 uterique nondum solveram clausi moras,
247 et iam timebar. protinus quosdam editos
248 nox occupavit et novae luci abstulit:
249 mors me antecessit; aliquis intra viscera
250 materna letum praecoquis fati tulit:
251 sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum
252 dubiumque an essem sceleris infandi reum
253 deus egit; illo teste damnavit parens
254 calidoque teneros transilit ferro pedes
255 et in alta nemora pabulum misit feris
256 avibusque saevis quas Cithaeron noxius
257 cruore saepe regio tinctas alit. ,
258 sed quem deus damnavit, abiecit pater,
259 mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem:
260 genitorem adortus impia stravi nece.
261 hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
262 sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet
263 taedasque nostras, has quoque invitum pati
264 te coge poenas: facinus ignotum efferum
265 inusitatum effare quod populi horreant,
266 quod esse factum nulla non aetas neget,
267 quod parricidam pudeat: in patrios toros
268 tuli paterno sanguine aspersas manus
269 scelerisque pretium maius accepi scelus.
270 leve est paternum facinus: in thalamos meos
271 deducta mater, ne parum sceleris foret,
272 fecunda: nullum crimen hoc maius potest
273 natura ferre, si quod etiamnum est tamen,
274 qui facere possent dedimus, abieci necis '
275 pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus
276 armavit alias; optime regni mei
277 fatum ipse novi: nemo sine sacro feret
278 illud cruore, magna praesagit mala
279 paternus animus, iacta iam sunt semina
280 cladis futurae: spernitur pacti fides;
281 hic occupato cedere imperio negat,
282 ius ille et icti foederis testes deos
283 invocat et Argos exul atque urbes movet
284 Graias in arma: non levis fessis venit
285 ruina Thebis; tela flammae vulnera
286 instant et istis si quod est maius malum,
287 ut esse genitos nemo non ex me sciat.
Antig.
288 Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est,
289 haec una abunde est, ut pater natos regas
290 graviter furentes, tu impii belli minas
291 avertere unus tuque vaecordes potes
292 inhibere iuvenes, civibus pacem dare,
293 patriae quietem, foederi laeso fidem.
294 vitam tibi ipse si negas, multis negas.
Oedip.
295 Illis parentis ullus aut aequi est amor,
296 avidis cruoris imperi armorum doli,
297 diris, scelestis, breviter ut dicam meis?
298 certant in omne facinus et pensi nihil
299 ducunt, ubi illos ira praecipites agit,
300 nefasque nullum per nefas nati putant.
301 non patris illos tangit afflicti pudor,
302 non patria: regno pectus attonitum furit.
303 scio quo ferantur, quanta moliri parent,
304 ideoque leti quaero maturi viam
305 morique propero, dum in domo nemo est mea
306 nocentior me. nata, quid genibus meis
307 fles advoluta? quid prece indomitum domas?
308 unum hoc habet fortuna quo possim capi,
309 invictus aliis: sola tu affectus potes
310 mollire duros, sola pietatem in domo
311 docere nostra, nil grave aut miserum est mihi
312 quod te sciam voluisse; tu tantum impera:
313 hic Oedipus Aegaea transnabit freta
314 iubente te, flammasque quas Siculo vomit
315 de monte tellus igneos volvens globos,
316 excipiet ore seque serpenti offeret,
317 quae saeva furto nemoris Herculeo furit;
318 iubente te praebebit! alitibus iecur—
319 iubente te vel vivet.
Nuntius Oedipus Antigona
Nvn.
320 Exemplum in ingens regia stirpe editum
321 Thebae paventes arma fraterna invocant
322 rogantque tectis arceas patriis faces,
323 non sunt minae, iam propius accessit malum,
324 nam regna repetens frater et pactas vices
325 in bella cunctos Graeciae populos agit;
326 septena muros castra Thebanos premunt,
327 succurre, prohibe pariter et bellum et scelus.
Oed.
328 Ego ille sum qui scelera committi vetem
329 et abstineri sanguine e caro manus
330 doceam? magister iuris et amoris pii
331 ego sum? meorum facinorum exempla appetunt,
332 me nunc secuntur; laudo et agnosco libens,
333 exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.
334 agite, o propago cara, generosam indolem
335 probate factis, gloriam ac laudes meas
336 superate et aliquid facite propter quod patrem
337 adhuc iuvet vixisse, facietis, scio:
338 sic estis orti. scelere defungi haut levi,
339 haut usitato tanta nobilitas potest.
340 ferte arma, facibus petite penetrales deos
341 frugemque flamma metite natalis soli,
342 miscete cuncta, rapite in exitium omnia,
343 disicite passim moenia, in planum date,
344 templis deos obruite, maculatos lares
345 conflate, ab imo tota considat domus;
346 urbs concremetur— primus a thalamis meis
347 incipiat ignis.
Nvnt.
347b Mitte violentum impetum
348 doloris ac te publica exorent mala
3349 auctorque placidae liberis pacis veni.
Oedip.
350 Vides modestae deditum menti senem
351 placidaeque amantem pacis ad partes vocas?
352 tumet animus ira, fervet immensus dolor,
353 maiusque quam quod casus et iuvenum furor
354 conatur aliquid cupio, non satis est adhuc
355 civile bellum: frater in fratrem ruat;
356 nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas
357 de more nostro, quod meos deceat toros:
358 date arma matri, nemo me ex his eruat
359 silvis: latebo rupis exesae cavo
360 aut sepe densa corpus abstrusum tegam.
361 hinc aucupabor verba rumoris vagi
362 et saeva fratrum, bella, quod possum, audiam.
Iocasta Satelles
363 Felix Agaue: facinus horrendum manu,
364 qua fecerat, gestavit et spolium tulit
365 cruenta nati maenas in partes dati;
366 fecit scelus, sed misera non ultro suo
367 sceleri occucurrit. hoc leve est quod sum nocens:
368 feci nocentes, hoc quoque etiamnunc leve est:
369 peperi nocentes, derat aerumnis meis,
370 ut et hostem amarem, bruma ter posuit nives
371 et tertia iam falce decubuit Ceres,
372 ut exul errat natus et patria caret
373 profugusque regum auxilia Graiorum rogat,
374 gener est Adrasti, cuius imperio mare
375 quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas
376 septemque secum regna ad auxilium trahit
377 genero, quid optem quidve decernam haut scio.
378 regnum reposcit: causa repetentis bona est,
379 mala sic petentis. vota quae faciam parens?
380 utrimque natum video: nil possum pie
381 pietate salva facere: quodcumque alteri
382 optabo nato fiet alterius malo.
383 sed utrumque quamvis diligam affectu pari,
384 quo causa melior sorsque deterior trahit
385 inclinat animus semper infirmo favens:
386 miseros magis fortuna conciliat suis.
Sat.
387 Regina, dum tu flebiles questus cies
388 terisque tempus, saeva nudatis adest
389 acies in armis; aera iam bellum cient
390 aquilaque pugnam signifer mota vocat.
391 septena reges bella dispositi parant,
392 animo pari Cadmea progenies subit,
393 cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
394 vide ut atra nubes pulvere abscondat diem
395 fumoque similes campus in caelum erigat
396 nebulas, equestri fracta quas tellus pede
397 summittit et, si vera metuentes vident,
398 infesta fulgent signa, subrectis adest
399 frons prima telis, aurea clarum nota
400 nomen ducum vexilla praescriptum ferunt.
401 i, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
402 et impia arma matris oppositu impedi.
Antigona Iocasta Nuntius
403 Perge, o parens, et concita celerem gradum,
404 compesce tela, fratribus ferrum excute,
405 nudum inter enses pectus infestos tene:
406 aut solve bellum, mater, aut prima excipe,
Ioc.
407 Ibo ibo et armis obvium opponam caput,
408 stabo inter arma; petere qui fratrem volet,
409 petat ante matrem, tela, qui fuerit pius,
410 rogante ponat matre; qui non est pius
411 incipiat a me. fervidos iuvenes anus
412 tenebo, nullum teste me fiet nefas;
413 aut si aliquod et me teste committi potest,
414 non fiet unum.
Ant.
414b Signa collatis micant
415 vicina signis, clamor hostilis fremit;
416 scelus in propinquo est: occupa, mater, preces.
417 et ecce motos fletibus credas meis,
418 sic agmen armis segne compositis venit.
Sat.
419 Procedit acies tarda, sed properant duces.
Ioc.
420 Quis me procellae turbine insano vehens
421 volucer per auras ventus aetherias aget?
422 quae Sphinx vel atra nube subtexens diem
423 Stymphalis avidis praepetem pinnis feret?
424 aut quae per altas aeris rapiet vias
425 Harpyia saevi regis observans famem
426 et inter acies proiciet raptam duas?
Sat.
427 Vadit furenti similis aut etiam furit.
428 sagitta qualis Parthica velox manu
429 excussa fertur, qualis insano ratis
430 premente vento rapitur aut qualis cadit
431 delapsa caelo stella, cum stringens polum
432 rectam citatis ignibus rumpit viam,
433 attonita cursu fugit et binas statim
434 diduxit acies, victa materna prece
435 haesere bella, iamque in alternam necem
436 illinc et hinc miscere cupientes manus
437 librata dextra tela suspensa tenent.
438 paci favetur, omnium ferrum iacet
439 cessatve tectum; vibrat in fratrum manu.
440 laniata canas mater ostendit comas,
441 rogat abnuentes, irrigat fletu genas.
442 negare matri qui diu dubitat, potest.
443 In me arma et ignes vertite, in me omnis ruat
444 unam iuventus quaeque ab Inachio venit
445 animosa muro quaeque Thebana ferox
446 descendit arce; civis atque hostis simul
447 hunc petite ventrem, qui dedit fratres viro.
448 haec membra passim spargite ac divellite:
449 ego utrumque peperi— ponitis ferrum ocius?
450 an dico et ex quo? dexteras matri date,
451 date dum piae sunt. error invitos adhuc
452 fecit nocentes, omne Fortunae fuit
453 peccantis in nos crimen: hoc primum nefas
454 inter scientes geritur, in vestra manu est,
455 utrum velitis: sancta si pietas placet,
456 t donate matri pacem, si placuit scelus,
457 maius paratum est: media se opponit parens,
458 proinde bellum tollite aut belli moram,
459 sollicita cui nunc mater alterna prece
460 verba admovebo? misera quem amplectar prius?
461 in utramque partem ducor affectu pari.
462 hic afuit; sed pacta si fratrum valent,
463 nunc alter aberit. ergo iam numquam duos
464 nisi sic videbo? iunge complexus prior,
465 qui tot labores totque perpessus mala
466 longo parentem fessus exilio vides,
467 accede propius, elude vagina impium
468 ensem et trementem iamque cupientem excuti
469 hastam solo defige; maternum tuo
470 coire pectus pectori clipeus vetat:
471 hunc quoque repone, vinculo frontem exue
472 tegumenque capitis triste belligeri leva
473 et ora matri redde, quo vultus refers
474 acieque pavida fratris observas manum?
475 affusa totum corpus amplexu tegam,
476 tuo emori per meum fiet via.
477 quid dubius haeres? an times matris fidem?
Pol.
478 Timeo; nihil iam iura naturae valent.
479 post ista fratrum exempla ne matri quidem
480 fides habenda est.
Ioc.
480b Redde iam capulo manum,
481 astringe galeam, laeva se clipeo inserat;
482 dum frater exarmatur, armatus mane.
483 tu pone ferrum, causa qui ferri es prior.
484 si pacis odium est, furere si bello placet:
485 indutias te mater exiguas rogat,
486 ferat ut reverso post fugam nato oscula
487 vel prima vel suprema, dum pacem peto,
488 audite inermes, ille te, tu illum times?
489 ego utrumque, sed pro utroque, quid strictum abnuis
490 recondere ensem? qualibet gaude mora:
491 id gerere bellum cupitis, in quo est optimum
492 vinci, vereris fratris infesti dolos?
493 quotiens necesse est fallere aut falli a suis,
494 patiare potius ipse quam facias scelus.
495 sed ne verere: mater insidias et hinc
496 et rursus illinc abiget. exoro? an patri
497 invideo vestro? veni ut arcerem nefas
498 an ut viderem propius? hic ferrum abdidit,
499 reclinis hasta est, arma defixa incubant.
500 ad te preces nunc, nate, maternas feram,
501 sed ante lacrimas, teneo longo tempore
502 petita votis ora. te profugum solo
503 patrio penates regis externi tegunt.
504 te maria tot diversa, tot casus vagum
505 egere, non te duxit in thalamos parens
506 comitata primos nec sua festas manu
507 ornavit aedes nec sacra laetas faces
508 vitta revinxit; dona non auro graves
509 gazas socer, non arva, non urbes dedit:
510 dotale bellum est. hostium es factus gener,
511 patria remotus hospes alieni laris,
512 externa consecutus, expulsus tuis,
513 sine crimine exul. ne quid e fatis tibi
514 desset paternis, hoc quoque ex illis habes,
515 errasse thalamis, nate post multos mihi
516 remissa soles, nate suspensae metus
517 et spes parentis, cuius aspectum deos
518 semper rogavi, cum tuus reditus mihi
519 tantum esset erepturus, adventu tuo
520 quantum daturus: 'quando pro te desinam'
521 dixi 'timere?' dixit inridens deus:
522 'ipsum timebis.' nempe nisi bellum foret,
523 ego te carerem; nempe si tu non fores,
524 bello carerem. a, triste conspectus datur
525 pretium tui durumque, sed matri placet.
526 hinc modo recedant arma, dum nullum nefas
527 Mars saevus audet: hoc quoque est magnum nefas.
528 tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo,
529 cum stare fratres hinc et hinc video duos
530 sceleris sub ictu. membra quassantur metu:
531 quam paene mater maius aspexi nefas.
532 quam quod miser videre non potuit pater.
533 licet timore facinoris tanti vacem
534 videamque iam nil tale, sum infelix tamen
535 quod paene vidi. per decem mensum graves
536 uteri labores perque pietatem inclitae
537 precor sororis et per irati sibi
538 genas parentis, scelere quas nullo nocens,
539 erroris a se dira supplicia exigens,
540 hausit: nefandas moenibus patriis faces
541 averte, signa bellici retro agminis
542 flecte— ut recedas, magna pars sceleris tamen
543 vestri peracta est: vidit hostili grege
544 campos repleri patria, fulgentes procul
545 armis catervas vidit, equitatu levi
546 Cadmea frangi prata et excelsos rotis
547 volitare proceres, igne flagrantes trabes
548 fumare, cineri quae petunt nostras domos,
549 fratresque (facinus quod novum et Thebis fuit)
550 in se ruentes: totus hoc exercitus,
551 hoc populus omnis, utraque hoc vidit soror
552 genetrixque vidi: nam pater debet sibi
553 quod ista non spectavit, occurrat tibi
554 nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque
555 poenae petuntur. ne, precor, ferro erue
556 patriam ac penates neve, quas regere expetis,
557 everte Thebas. quis tenet mentem furor?
558 petendo patriam perdis? ut fiat tua,.
559 vis esse nullam? quin tuae causae nocet
560 ipsum hoc quod armis uris infestis solum
561 segetesque adultas sternis et totos fugam
562 edis per agros: nemo sic vastat sua;
563 quae corripi igne. quae meti gladio iubes
564 aliena credis, rex sit ex vobis uter,
565 manente regno quaerite, haec telis petis
566 flammisque tecta? poteris has Amphionis
567 quassare moles? nulla quas struxit manus
568 stridente tardum machina ducens onus,
569 sed convocatus vocis et citharae sono
570 per se ipse summas venit in turres lapis:
571 haec saxa franges? victor hinc spolia auferes
572 vinctosque duces patris aequales tui,
573 matresque ab ipso coniugum raptas sinu
574 saevus catena miles imposita trahet?
575 adulta virgo, mixta captivo gregi,
576 Thebana nuribus munus Argolicis eat?
577 an et ipsa, palmas vincta postergum datas,
578 mater triumphi praeda fraterni vehar?
579 potesne cives leto et exilio datos
580 videre passim? moenibus caris potes
581 hostem admovere, sanguine et flamma potes
582 implere Thebas? tam ferus durum geris
583 saevumque in iras pectus? et nondum imperas.
584 quid sceptra facient? pone vaesanos, precor,
585 animi tumores teque pietati refer.
Pol.
586 Vt profugus errem? semper ut patria arcear
587 opemque gentis hospes externae sequar?
588 quid paterer aliud, si fefellissem fidem?
589 si peierassem? fraudis alienae dabo
590 poenas, at ille praemium scelerum feret?
591 iubes abire: matris imperio obsequor—
592 da quo revertar, regia frater meus
593 habitat superba: parva me abscondat casa?
594 hanc date repulso; liceat exiguo lare
595 pensare regnum? coniugi donum datus
596 arbitria thalami dura felicis feram
597 humilisque socerum lixa dominantem sequar?
598 in servitutem cadere de regno grave est.
599 ioc. Si regna quaeris nec potest sceptro manus
600 vacare saevo, multa quae possunt peti
601 in orbe toto quaelibet tellus dabit.
602 hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga,
603 qua lata terris spatia frugiferis iacent
604 et qua trahens opulenta Pactolus vada
605 inundat auro rura; nec laetis minus
606 Maeandros arvis flectit errantis aquas
607 rapidusque campos fertiles Hermus secat;
608 hinc grata Cereri Gargara et dives solum
609 quod Xanthus ambit nivibus Idaeis tumens;
610 hinc qua relinquit nomen Ionii mare
611 faucesque Abydo Sestos opposita premit,
612 aut quae latus iam propior orienti dedit
613 tutamque crebris portibus Lyciam videt:
614 haec regna ferro quaere, in hos populos ferat
615 socer arma fortis, has tuo sceptro paret
616 tradatque gentes, hoc adhuc regnum puta
617 tenere patrem, melius exilium est tibi
618 quam reditus iste: crimine alieno exulas,
619 tuo redibis. melius istis viribus
620 nova regna nullo scelere maculata appetes.
621 quin ipse frater arma comitatus tua
622 tibi militabit. vade et id bellum gere
623 in quo pater materque pugnanti tibi
624 favere possint, regna cum scelere omnibus
625 sunt exilis graviora, nunc belli mala
626 propone, dubias Martis incerti vices:
627 licet omne tecum Graeciae robur trahas,
628 licet arma longe miles ac late explicet,
629 fortuna belli semper ancipiti in loco est.
630 quodcumque Mars decernit; exaequat duos,
631 licet impares sint, gladius; et spes et metus
632 Fors caeca versat, praemium incertum petis,
633 certum scelus, favisse fac votis deos
634 omnes tuis: cessere et aversi fugam
635 petiere cives, clade funesta iacens
636 obtexit agros miles— exultes licet
637 victorque fratris spolia deiecti geras:
638 frangenda palma est. quale tu hoc bellum putas,
639 in quo execrandum victor admittit nefas,
640 si gaudet? hunc quem vincere infelix cupis,
641 cum viceris, lugebis. infaustas age
642 dimitte pugnas, libera patriam metu,
643 luctu parentes,
Pol.
643b Sceleris et fraudis suae
644 poenas nefandus frater ut nullas ferat?
Ioc.
645 Ne metue. poenas et quidem solvet graves:
646 regnabit, est haec poena, si dubitas, avo
647 patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi
648 Cadmique proles, sceptra Thebano fuit
649 impune nulli gerere, nec quisquam fide
650 rupta tenebit illa: iam numeres licet
651 fratrem inter istos.
Et.
651b Numeret, est tanti mihi
652 cum regibus iacere, te turbae exulum
653 ascribo.
Pol.
653b Regna, dummodo invisus tuis.
Et.
654 Regnare non vult esse qui invisus timet:
655 simul ista mundi conditor posuit deus,
656 odium atque regnum: regis hoc magni reor,
657 odia ipsa premere, multa dominantem vetat
658 amor suorum; plus in iratos licet,
659 qui vult amari, languida regnat manu.
Ioc.
660 Invisa numquam imperia retinentur diu.
Et.
661 Praecepta melius imperi reges dabunt;
662 exilia tu dispone, pro regno velim—
Ioc.
663 Patriam penates coniugem flammis dare?
Et.
664 Imperia pretio quolibet constant bene.