Obra longa: também em 1 partes, uma por capítulo, livro ou seção, cada uma cabendo numa leitura — https://pedraangular.app.br/rolo/seneca-hercules-oetaeus-lat-rudolf-peiper-1921/
Hercules Oetaeus
Hercules
1 Sator deorum, cuius excussum manu
2 utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
3 secure regna— protuli pacem tibi,
4 quacumque Nereus porrigi terras vetat,
5 non est tonandum: perfidi reges iacent,
6 saevi tyranni, fregimus quicquid fuit
7 tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
8 adhuc negatur? parui certe Iove
9 ubique dignus teque testata est meum
10 patrem noverca, quid tamen nectis moras?
11 numquid timemur? numquid impositum sibi
12 non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
13 quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
14 certe remisit, omne concessit malum
15 quod terra genuit, pontus aer inferi:
16 nullus per urbes errat Arcadias leo,
17 Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
18 sparsit peremptus aureum serpens nemus
19 et hydra vires posuit et notos Hebro
20 cruore pingues hospitum fregi greges
21 hostisque traxi spolia Thermodontiae.
22 vidi silentum fata nec tantum redi,
23 sed trepidus atrum Cerberum vidit dies
24 et ille solem, nullus Antaeus Libys
25 animam resumit, cecidit ante aras suas
26 Busiris, una est Geryon sparsus manu
27 taurusque populis horridus centum pavor.
28 quodcumque tellus genuit infesta occidit
29 meaque fusum est dextera: iratis deis
30 non licuit esse. si negat mundus feras,
31 animum noverca, redde nunc nato patrem ,
32 vel astra forti, nec peto ut monstres iter;
33 permitte tantum, genitor: inveniam viam.
34 vel si times ne terra concipiat feras,
35 properet malum quodcumque, dum terra Herculem
36 habet videtque: nam quis invadet mala
37 aut quis per urbes rursus Argolicas erit
38 Iunonis odio dignus? in tutum meas
39 laudes redegi, nulla me tellus silet:
40 me sensit ursae frigidum Scythicae genus
41 Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
42 te, clare Titan, testor: occurri tibi
43 quacumque fulges, nec meos lux prosequi
44 potuit -triumphos, solis excessi vices
45 intraque nostras substitit metas dies.
46 natura cessit, terra defecit gradum:
47 lassata prior est. nox et extremum chaos
48 in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
49 nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
50 nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50
51 quamcumque pressi— pars quota est Perseus mei?
52 iam vacuus aether non potest odio tuae
53 sufficere nuptae quasque devincam feras
54 tellus timet concipere nec monstra invenit.
55 ferae negantur: Hercules monstri loco
56 iam coepit esse; quanta enim fregi mala.
57 quot scelera nudus! quicquid immane obstitit,
58 solae manus stravere; nec iuvenis feras
59 timui nec infans, quicquid est iussum, leve est,
60 nec ulla nobis segnis illuxit dies.
61 o quanta rudi monstra quae nullus mihi
62 rex imperavit! institit virtus mihi
63 Iunone peior, sed quid inpavidum genus
64 fecisse prodest? non habent pacem dei:
65 purgata tellus omnis in caelo videt
66 quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.
67 ambit peremptus cancer ardentem plagam
68 Libyaeque sidus fertur et messes alit;
69 annum fugacem tradit Astraeae leo,
70 at ille, iactans fervidam collo iubam,
71 austrum madentem siccat et nimbos rapit.
72 invasit omnis ecce iam caelum fera
73 meque antecessit: victor e terris meos
74 specto labores, astra portentis prius
75 ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi
76 faceret timendum, sparserit mundum licet
77 caelumque terris peius ac peius Styge
78 irata faciat, dabitur Alcidae locus.
79 si post feras, post bella, post Stygium canem
80 haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus
81 tangat Pelorus, una iam tellus erit;
82 illinc fugabo maria: si iungi iubes,
83 committat undas Isthmos, et iuncto salo
84 nova ferantur Atticae puppes via.
85 mutetur orbis, vallibus currat novis
86 Hister novasque Tanais accipiat vias.
87 da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:
88 illa licebit fulmen a parte auferas,
89 ego quam tuebor, sive glacialem polum,
90 seu me tueri fervidam partem iubes,
91 hac esse superos parte securos puta.
92 Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum
93 serpente caeso meruit: o quotiens iacet
94 Python in hydra! Bacchus et Perseus deis
95 iam se intulere: sed quota est mundi plaga
96 oriens subactus aut quota est Gorgon fera?
97 quis astra natus laudibus meruit suis
98 ex te et noverca? quem tuli mundum peto.
99 Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,
100 perfer triumphos, Euryti victos lares
101 stratumque regnum, vos pecus rapite ocius
102 qua templa tollens acta Cenaei Iovis
103 austro timendum spectat Euboicum mare.
Chorus
104 Par ille est superis cui pariter dies
105 et fortuna fuit, mortis habet vices
106 lente cum trahitur vita gementibus.
107 quisquis sub pedibus fata rapacia
108 et puppem posuit fluminis ultimi,
109 non captiva dabit bracchia vinculis
110 nec pompae veniet nobile ferculum:
111 numquam est ille miser cui facile est mori.
112 illum si medio decipiat ratis
113 ponto, cum Borean expulit Africus
114 aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt,
115 non puppis lacerae fragmina conligit,
116 ut litus medio speret in aequore:
117 vitam qui poterit reddere protinus,
118 solus non poterit naufragium pati.
119 Nos turpis macies et lacrimae tenent
120 et crinis patrio pulvere sordidus.
121 nos non flamma rapax, non fragor obruit:
122 felices sequeris, mors, miseros fugis,
123 stamus, nec patriae messibus heu locus
124 at silvis dabitur, lapsaque sordidae
125 fient templa casae; iam gelidus Dolops 125
126 hac ducet pecudes qua tepet obrutus
127 stratae qui superest Oechaliae cinis,
128 illo Thessalicus pastor inops loco
129 indocta referens carmina fistula
130 cantu nostra canet tempora flebili;
131 et dum pauca deus saecula contrahet,
132 quaeretur patriae quis fuerit locus,
133 felix incolui non steriles focos
134 nec ieiuna soli iugera Thessali:
135 ad Trechina vocor, saxa rigentia
136 et dumeta iugis horrida torridis,
137 vix gratum pecori montivago nemus,
138 at si quas melior sors famulas vocat,
139 illas aut volucer transferet Inachus
140 aut Dircaea colent moenia, qua fluit
141 Ismenos tenui numine languidus—
142 hic mater tumidi nupserat Herculis.
147 Falsa est de geminis fabula noctibus,
148 aether cum tenuit sidera longius
149 commisitque vices Lucifer Hespero
150 et Solem vetuit Delia tardior:
143 quae cautes Scythiae, quis genuit lapis?
144 num Titana ferum te Rhodope tulit,
145 te praeruptis Athos, te fera Caspias,
146 quae virgata tibi praebuit ubera?
151 nullis vulneribus pervia membra sunt:
152 ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
153 in nudo gladius corpore frangitur
154 et saxum resilit, fataque neglegit
155 et mortem indomito corpore provocat,
156 non illum poterant figere cuspides,
157 non arcus Scythica tensus harundine,
158 non quae tela gerit Sarmata frigidus
159 aut qui soliferae suppositus plagae
160 vicino Nabatae vulnera dirigit
161 Parthus Gnosiacis certior ictibus,
162 muros Oechaliae corpore propulit,
163 nil obstare valet; vincere quod parat
164 iam victum est— quota pars vulnere concidit?
165 'pro fato patuit vultus iniquior
166 et vidisse sat est Herculeas minas,
167 quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas,
168 supra Thessalicum cum stetit aggerem
169 caeloque inseruit vipereas manus,
170 hoc vultu riguit? commoda cladibus
171 magnis magna patent; nil superest mali:
172 iratum miserae vidimus Herculem.
Iole
173 At ego infelix non templa suis
174 conlapsa deis sparsosve focos,
175 natis mixtos arsisse patres
176 hominique deos, templa sepulchris,
177 nullum querimur commune malum:
178 alio nostras fortuna vocat
179 lacrimas, alias flere ruinas
180 Me fata iubent.
181 quae prima querar? quae summa gemam?
182 pariter cuncta a deflere iuvat
183 nec plura dedit pectora Tellus
184 ut digna sonent verbera fatis,
185 me vel Sipylum flebile saxum
186 fingite, superi, vel in Eridani
187 ponite ripis, ubi maesta sonat
188 Phaetontiadum silva sororum;
189 me vel Siculis addite saxis,
190 ubi fata gemam Thessala Siren,
191 vel in Edonas tollite silvas
192 qualis natum Daulias ales
193 solet Ismaria flere sub umbra;
194 formam lacrimis aptate meis
195 resonetque malis aspera Trachin,
196 Cyprias lacrimas Myrrha tuetur,
197 raptum coniunx Ceyca gemit,
198 sibi Tantalis est facta superstes;
199 fugit vultus Philomela suos.
200 natumque sonat flebilis Atthis:
201 cur mea nondum capiunt volucres
202 bracchia plumas? felix, felix,
203 cum silva domus nostra feretur,
204 patrioque sedens ales in agro
205 referam qnerulo murmure casus
206 volucremque Iolen fama loquetur.
206b Vidi, vidi
207 miseranda mei fata parentis,
208 cum letifero stipite pulsus
209 tota iacuit sparsus in aula:
210 a si tumulum fata dedissent,
211 quotiens, genitor, quaerendus eras?
212 potuine tuam spectare necem,
213 nondum teneras vestite genas
214 necdum forti sanguine, Toxeu?
215 quid vestra queror fata, parentes,
216 quos in tutum mors aequa tulit?
217 mea me lacrimas fortuna rogat.
218 Iam iam dominae captiva colus
219 fusosque legam, pro saeve decor
220 formaque mortem paritura mihi,
221 tibi cuncta domus concidit uni,
222 dum me genitor negat Alcidae
223 atque Herculeus socer esse timet,
224 sed iam dominae tecta petantur.
Chor.
225 Quid regna tui clara parentis
226 casusque tuos respicis amens?
227 fugiat vultus fortuna prior,
228 felix quisquis novit famulum
229 regemque pati
230 vultusque suos variare potest.
231 rapuit vires pondusque malis
232 casus animo qui tulit aequo.
Nutrix Deianira Lichas Tacitus
233 O quam cruentus feminas stimulat furor,
234 cum patuit una paelici et nuptae domus!
235 Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta
236 minus est timenda, nulla non melior fera est.
237 namque ut reluxit paelicis captae decus
238 et fulsit Iole qualis innubis dies
239 purisve clarum noctibus sidus micat,
240 stetit furenti similis ac torvum intuens
241 Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens
242 sub rupe tigris hoste conspecto exilit
243 aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens
244 Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat
245 haesit parumper; tura per Herculeos lares
246 attonita fertur; tota vix satis est domus:
247 incurrit, errat, sistit, in voltus dolor
248 processit omnis, pectori paene infimo
249 nihil est relictum; fletus insequitur minas.
250 nec unus habitus durat aut uno furit
251 contenta voltu: nunc inardescunt genae.
252 pallor ruborem pellit et formas dolor
253 errat per omnes: queritur, implorat, gemit.
254 sonuere postes: ecce praecipiti gradu
255 secreta mentis ore confuso exerit.
Dei.
256 Quamcumque partem sedis aetheriae premis,
257 coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram
258 quae mihi satis sit. si qua fecundum caput
259 palude tota vastior serpens movet,
260 ignara vinci, si quid excessit feras
261 immane dirum horribile, quo viso Hercules
262 avertat oculos, hoc specu immenso exeat,
263 vel si ferae negantur, hanc animam precor
264 converte in aliquod: quodlibet possum malum
265 hac mente fieri, commoda effigiem mihi
266 parem dolori: non capit pectus minas,
267 quid excutis telluris extremae sinus
268 orbemque versas? quid rogas Ditem mala?
269 omnes in isto pectore invenies feras
270 quas timeat; odiis accipe hoc telum tuis:
271 ego sim noverca, perdere Alciden potes:
272 perfer manus quocumque; quid cessas, dea?
273 utere furente! quod iubes fieri nefas?
274 reperi, quid haeres? ipsa" iam cesses licet,
275 haec ira satis est.
Nvt.
275b Pectoris sani parum
276 aestus, alumna, comprime et flammas doma;
277 frena dolorem, coniugem ostende Herculis.
Dei.
278 Iole meis captiva germanos dabit
279 natis Iovisque net ex famula nurus?
280 num flamma cursus pariter et torrens ferent
281 et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
282 non ibo inulta: gesseris caelum licet
283 totusque pacem debeat mundus tibi.
284 est aliquid hydra peius: iratae dolor
285 nuptae, quis ignis tantus in caelum furit
286 ardentis Aetnae? quicquid est victum tibi
287 hic vincet animus, capta praeripiet toros?
288 adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:
289 cessere pestes, in locum venit ferae
290 invisa paelex, summe pro rector deum
291 et clare Titan, Herculis tantum fui
292 coniunx timentis; vota quae superis tuli,
293 cessere captae, paelici felix fui,
294 illi meas audistis, o superi, preces,
295 incolumis illi remeat. o nulla dolor
296 contente poena, quaere supplicia horrida,
297 incogitata, infanda, Iunonem doce,
298 quid odia valeant: nescit irasci satis.
299 pro me gerebas bella, propter me vagas
300 Achelous undas sanguine infecit suo,
301 cum lenta serpens fieret, in taurum trucem
302 nunc flecteret serpente deposita minas,
303 et mille in hoste vinceres uno feras.
304 iam displicemus, capta praelata est mihi.
305 non praeferetur: qui dies thalami ultimus
306 nostri est futurus, hic erit vitae tuae.
307 quid hoc? recedit animus et ponit minas;
308 iam cessat ira. quid miser langues dolor?
309 perdis furorem, coniugis tacitae fidem
310 mihi reddis iterum.— quid vetas flammas ali?
311 quid fragilis ignes? hunc mihi serva impetum,
312 pares eamus, non erit votis opus:
313 aderit noverca quae manus nostras regat
314 vel invocata.
Nvt.
314b Quod paras demens scelus?
315 perimes maritum, cuius extremus dies
316 primusque laudes novit et caelo tenus
317 erecta terras fama suppositas habet?
318 Graiorum in istos terra consurget lares
319 domusque soceri prima et Aetolum genus
320 sternetur omne, saxa iam dudum ac faces
321 in te ferentur, vindicem tellus suum
322 defendet omnis: una quot poenas dabis?
323 effugere terras crede et humanum genus
324 te posse, fulmen genitor Alcidae gerit:
325 iam iam minaces ire per caelum faces
326 specta et tonantem fulmine excusso diem.
327 mortem quoque ipsam, quam putas tutam, time:
328 dominatur illic patruus Alcidae tui.
329 quocumque perges, misera, cognatos deos
330 illic videbis,
Dei.
330b Maximum fieri scelus
331 et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nvt.
332 Moriere,
Dei.
332b Moriar Herculis nempe induti
333 coniunx nec ullus nocte discussa dies
334 viduam notabit nec meos paelex toros
335 captiva capiet, ante ab occasu dies
336 nascetur, Indos ante glacialis polus
337 Scythasve tepida Phoebus inficiet rota,
338 quam me relictam Thessalae aspiciant nurus,
339 meo iugales sanguine extinguam faces.
340 aut pereat aut me perimat; elisis feris
341 et coniugem addat, inter Herculeos licet
342 me quoque labores numeret: Alcidae toros
343 moritura certe corpore amplectar meo.
344 ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
345 sed nοn inultam: si quid ex nostro Hercule
346 concepit Iole, manibus evellam meis
347 ante et per ipsas paelicem invadam faces.
348 me nuptiali victimam feriat die
349 infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.
350 felix iacet quicumque quos odit premit.
Nvt.
351 Quid ipsa flammas pascis et vastum foves
352 ultro dolorem? misera, quid cassum times?
353 dilexit Iolen: nempe cum staret parens
354 regisque natam peteret, in famulae locum
355 regina cecidit: perdidit vires amor
356 multumque ab illa traxit infelix status.
357 illicita amantur, excidit quicquid licet.
Dei.
358 Fortuna amorem peior inflammat magis:
359 amat vel ipsum quod caret patrio lare,
360 quod nudus auro crinis et gemma iacet,
361 ipsas misericors forsan aerumnas amat;
362 hoc usitatum est Herculi: captas amat.
Nvt.
363 Dilecta Priami nempe Dardanii soror
364 concessa famula est; adice quot nuptas prius,
365 quot virgines dilexit: erravit vagus.
366 Arcadia nempe virgo, Palladios choros
367 dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit
368 nullamque amoris Hercules retinet notam.
369 referam quid alias? nempe Thespiades vacant
370 brevique in illas arsit Alcides face.
371 hospes Timoli Lydiam fovit nurum
372 et amore captus ad leves sedit colus,
373 udum feroci stamen intorquens manu.
374 nempe illa cervix spolia deposuit ferae
375 crinemque mitra pressit et famulus stetit,
376 hirtam Sabaea marcidus myrrha comam
377 ubique caluit, sed levi caluit face.
Dei.
378 Haerere amantes post vagos ignes solent.
Nvt.
379 Faraulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
Dei.
380 Vt alta silvas forma vernantes habet,
381 quas nemore nudo primus investit tepor,
382 at cum solutos expulit Boreas Notos
383 et saeva totas bruma discussit comas,
384 deforme solis aspicis truncis nemus:
385 sic nostra longum forma percurrens iter
386 deperdit aliquid semper et fulget minus
387 nec illa vetus est. quicquid in nobis fuit
388 olim petitum cecidit aut pariter labat.
390 aetas citato senior eripuit gradu
389 materque multum rapuit ex illo mihi.
391 vides ut altum famula non perdat decus?
392 cessere cultus penitus et paedor sedet;
393 tamen per ipsas fulget aerumnas decor
394 nihilque ab illa casus et fatum grave
395 nisi regna traxit, hic meum pectus timor.
396 altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor.
397 praeclara totis gentibus coniunx eram
398 thalamosque nostros invido voto nurus
399 optabat omnis, quaeve mens quicquam deos '
400 orabat ullos: nuribus Argolicis fui
401 mensura voti. quem Iovi socerum parem,
402 altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi
403 dabitur maritus? ipse, qui Alcidae imperat,
404 facibus suis me iungat Eurystheus licet,
405 minus est; toris caruisse regnantis leve est:
406 alte illa cecidit quae viro caret Hercule.
Nvt.
407 Conciliat animos coniugum partus fere.
Dei.
408 Hic ipse forsan dividet partus toros.
Nvt.
409 Famula illa trahitur interim donum tibi.
Dei.
410 Hic quem per nrbes ire praeclarum vides
411 et fulva tergo spolia -gestantem ferae,
412 qui regna miseris donat et celsis rapit,
413 vasta gravatus horridam clava manum,
414 cuius triumphos ultimi Seres canunt
415 et quisquis alius orbe † concepto iacet,
416 levis est nec illum gloriae stimulat decof;
417 errat per orbem, non ut aequetur Iovi
418 nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
419 quod amet requirit, virginum thalamos petit.
420 si qua est negata, rapitur; in populos furit,
421 nuptas ruinis quaerit et vitium impotens
422 virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita
423 unusque Titan vidit atque unus dies
424 stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
425 totiens timebit Herculi natam parens
426 quotiens negabit, hostis est quotiens socer
427 fieri recusat: si gener non fit. ferit,
428 post haec quid istas innocens servo manus,
429 donec furentem simulet ac saeva manu
430 intendat arcus meque natumque opprimat?
431 sic coniuges expellit Alcides suas,
432 haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
433 terris videri sceleribus causam suis
434 fecit novercam. quid stupes, segnis furor?
435 scelus occupandum est: perage dum fervet manus.
Nvt.
436 Perimes maritum?
Dei.
436b Paelicis certe meae.
Nvt.
437 At Iove creatum,
Dei.
437b Nempe et Alcmena satum.
Nvt.
438 Ferrone?
Dei.
438a Ferro.
Nvt.
438b Si nequis?
Dei.
438c Perimam dolo.
Nvt.
439 Quis iste furor est?
Dei.
439b Quem meus coniunx docet.
Nvt.
440 Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum?
Dei.
441 Caelestis ira quos premit, miseros facit:
442 humana nullos,
Nvt.
442b Parce, miseranda, et time.
Dei.
443 Contempsit omnes ille qui mortem prius;
444 libet ire in enses.
Nvt.
444b Maior admisso tuus,
445 alumna, dolor est; culpa par odium exigat.
446 cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.
Dei.
447 Leve esse credis paelicem nuptae malum?
448 quicquid dolorem pascit, hoc nimium puta.
Nvt.
449 Amorne clari fugit Alcidae tibi?
Dei.
450 Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet
451 fixus medullis, crede; sed magnus dolor
452 iratus amor est.
Nvt.
452b Artibus magicis fere
453 coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
454 vernare iussi frigore in medio nemus
455 missumque fulmen stare; concussi fretum
456 cessante Tento, turbidum explicui mare
457 et sicca tellus fontibus patuit novis;
458 habuere motum saxa. discussi fores
459 umbrasque Ditis, et mea iussi prece
460 manes locuntur. tacuit infernus canis;
462 nox media solem vidit et noctem dies:
461 mare terra caelum et Tartarus servit mihi
463 nihilque leges ad meos cantus tenet:
464 flectemus illum, carmina invenient iter.
Dei.
465 Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala
466 sub rupe Pindus alit: ubi inveniam malum
467 cui cedat ille? carmine in terras mago
468 descendat astris Luna desertis licet
469 et bruma messes videat et cantu fugax
470 stet deprehensum fulmen et versa vice
471 medius coactis ferveat stellis dies:
472 non flectet illum.
Nvt.
472b Vicit et superos Amor.
Dei.
473 Vincetur uni forsan et spolium dabit
474 Amorque summus fiet Alcidae labor.—
475 sed te per omne caelitum numen precor,
476 per hunc timorem: quicquid arcani apparo
477 penitus recondas et fide tacita premas.
Nvt.
478 Quid istud est quod esse secretum petis?
Dei.
479 Non tela sunt, non arma, non ignis minax.
Nvt.
480 Praestare fateor posse me tacitam fidem,
481 si scelere careat: interim scelus est fides.
Dei.
482 Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,
483 partemque in omnem vultus inquirens eat.
Nvt.
484 En locus ab omni tutus arbitrio vacat.
Dei.
485 Est in remoto regiae sedis loco
486 arcana tacitus nostra defendens specus.
487 non ille primos accipit soles locus,
488 non ille seros, cum ferens Titan diem
489 lassum rubenti mergit Oceano iugum.
490 illic amoris pignus Herculei latet.
491 altrix, fatebor: auctor est Nessus mali
492 quem gravida Nephele Thessalo genuit duci,
493 qua trepidus astris inserit Pindus Caput
494 ultraque nubes Othrys eductus riget.
495 namque ut subactus Herculis clava horridi
496 Achelous omnis facilis in species dari
497 tandem peractis omnibus patuit feris
498 unoque turpe subdidit cornu caput,
499 me coniugem dum victor Alcides habet,
500 repetebat Argos, forte per campos vagus
501 Euenos altum gurgitem in pontum ferens
502 iam paene summis turbidus silvis erat.
503 transire Nessus verticem solitus vadis
504 pretium poposcit; meque iam dorso ferens
505 qua iungit hominem spina deficiens equo,
506 frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
507 iam totas undis Nessus exierat ferox
508 medioque adhuc errabat Alcides vado,
509 vasto rapacem verticem scindens v gradu;
510 at ille ut esse vidit Alciden procul:
511 'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris;
512 prohibetur undis', meque complexus ferens
513 gressum citabat: non tenent undae Herculem:
514 'infide vector' inquit 'immixti licet
515 Ganges et Hister vallibus iunctis eant.
516 vincemus ambos, consequar telo fugam.'
517 praecessit arcus verba; tum longum ferens
518 harundo vulnus tenuit haerentem fugam
519 mortemque fixit. ille. iam quaerens diem,
520 tabum fluente volneris dextra excipit
521 traditque nobis ungulae insertum suae,
522 quam forte saeva sciderat avolsam manu.
523 tunc verba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae
524 dixere amorem posse defigi malo;
525 hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus,
526 nam inter omnis Luna quam sequitur magas
527 stris relictis, inlitas vestes dabis
528 hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos
529 invisa thalamos tulerit et coniunx levis
530 aliam parenti dederit altisono nurum.
531 hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant
532 tantum remotae: sic potens vires suas
533 sanguis tenebit.' verba deprendit quies
534 mortemque lassis intulit membris sopor.
535 tu, quam meis admittit arcanis fides,
536 perge' ut nitentem virus in vestem datura
537 mentem per artus adeat et tacitum means
538 intret medullas,
Nvt.
538b Ocius iussa exequar,
539 alumna, precibus tu deum invictum advoca,
540 qui certa tenera tela dimittit manu.
Dei.
541 Te deprecor, quem mundus et superi timent
542 et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,
543 timendo matri te aliger saevae puer:
544 intende certa spiculum velox manu,
545 non ex sagittis levibus: e numero precor
546 graviore prome quod tuae nondum manus
547 misere in aliquem; non levi telo est opus,
548 ut amare possit Hercules, rigidas manus
549 intende et arcum cornibus iunctis para.
550 nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum
551 Iovem petisti, fulmine abiecto deus
552 cum fronte subita tumuit et rabidum mare
553 taurus puellae vector Assyriae scidit;
554 immitte amorem, vincat exempla omnia:
555 amare discat coniugem, si quas decor
556 Ioles inussit pectori Herculeo faces,
557 extingue totas, perbibat formam mei.
558 tu fulminantem saepe domuisti Iovem,
559 tu furva nigri sceptra gestantem poli,
560 turbae ducem maioris et dominum Stygis,
561 tuque o noverca gravior irata deus,
562 cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
Nvt.
563 Prolata vis est quaeque Palladia colu
564 lassavit omnem texta famularum manum.
565 nunc congeratur virus et vestis bibat
566 Herculea pestem; precibus augebo malum.
567 in tempore ipso navus occurrit Lichas:
568 celanda vis est dira, ne pateant doli.
Dei.
569 O quod superbae non habent umquam domus,
570 fidele semper regibus nomen Licha,
571 cape hos amictus, nostra quos nevit manus,
572 dum vagus in orbe fertur et victus mero
573 tenet feroci Lydiam gremio nurum,
574 dum poscit Iolen; sed iecur fors horridum
575 Sectam merendo: merita vicerunt malos.
576 non ante coniunx induat vestes iube
577 quam ture flammas pascat et placet deos,
578 cana rigentem populo cinctus comam.
579 ipsa in penates regios gressus feram
580 precibusque Amoris horridi matrem colam.
581 vos, quas paternis extuli comites focis,
582 Calydoniae lugete deflendam vicem.
Chorus
583 Flemus casus, Oenei, tuos
584 comitum primos turba per annos,
585 flemus dubios, veneranda, toros.
586 nos Acheloi tecum solitae
587 pulsare vadum, quom iam tumidas
588 vere peracto poneret undas
589 gracilisque gradu serperet aequo
590 nec praecipitem volveret amnem
591 flavus rupto fonte Lycormas;
592 nos Palladias ire per aras
593 .et virgineos celebrare choros.
594 nos Cadmeis orgia ferre
595 tecum solitae condita cistis,
596 quom iam pulso sidere brumae
597 tertia soles evocat aestas"
598 et spiciferae concessa deae
599 Attica mystas cludit Eleusin.
600 nunc quoque casum quemcumque times,
601 fidas comites accipe fatis:
602 nam rara fides
603 ubi iam melior fortuna ruit.
604 Tu quicumque es qui sceptra tenes,
605 licet omne tua vulgus in aula
606 centum pariter limina pulset:
607 quom tot populis stipatus eas,
608 in tot populis vix una fides,
609 tenet auratum limen Erinys,
610 et quom magnae patuere fores,
611 intrant fraudes cautique doli
612 ferrumque latens; cumque in populos
613 prodire paras, comes invidia est:
614 noctem quotiens summovet Eos,
615 regem totiens credite nasci.
616 pauci reges, non regna colunt:
617 plures fulgor concitat aulae;
618 cupit hic regi proximus ipsi
619 clarus latas ire per urbes:
620 urit miserum gloria pectus;
621 cupit hic gazis implere famem,
622 nec tamen omnis plaga gemmiferi
623 sufficit Histri nec tota sitim
624 Lydia vincit nec quae Zephyro
625 subdita tellus stupet aurato
626 flumine clarum radiare Tagum;
627 nec si totus serviat Hebrus
628 ruraque dives iungat Hydaspes
629 intraque suos currere fines
630 spectet toto flumine Gangen:
631 avidis, avidis natura parum est.
632 colit hic reges regumque lares,
633 non ut presso vomere semper
634 numquam cesset curvus arator
635 vel mille secent arva coloni:
636 solas optat quas ponat opes.
637 colit hic reges, calcet ut omnes
638 perdatque aliquos nullumque levet:
639 tantum ut noceat, cupit esse potens,
643 rarum est felix idemque senex:
640 quota pars moritur tempore fati?
641 quos felices Cynthia vidit,
642 vidit miseros enata dies.
644 Caespes Tyrio mollior ostro
645 solet inpavidos ducere somnos;
646 aurea rumpunt tecta quietem
647 vigilesque trahit purpura noctes,
648 o si pateant pectora ditum!
649 quantos intus sublimis agit
650 fortuna metus! Bruttia Coro
651 pulsante fretum lenior unda est;
652 pectora pauper secura gerit.
653 tenet e patula pocula fago,
654 sed non trepida tenet illa manu;
655 carpit faciles vilesque cibos,
656 sed non strictos respicit enses:
657 aurea miscet pocula sanguis.
658 coniunx modico nupta marito
659 non disposito clara monili
660 gestat pelagi dona rubentis,
661 nec gemmiferas detrahit aures
662 lapis Eoa lectus in unda,
663 nec Sidonio mollis aeno
664 repetita bibit lana rubores,
665 nec Maeonia distinguit acu
666 quae Phoebeis subditus euris
667 legit Eois Ser arboribus.
668 quaelibet herbae tinxere colus
669 quas indoctae nevere manus:
670 sed non dubios fovet illa toros.
671 sequitur dira lampade Erinys
672 quarum populi coluere diem,
673 nec sibi felix pauper habetur
674 nisi felices cecidisse videt.
675 Quisquis medium defugit iter
676 stabili numquam tramite currit:
677 dum petit unum praebere diem
678 patrioque puer constitit axe
679 nec per solitum decurrit iter,
680 sed Phoebeis ignota petens
681 sidera flammis errante rota,
682 secum pariter perdidit orbem.
683 medium caeli dum sulcat iter,
684 tenuit placitas Daedalus oras
685 nullique dedit nomina ponto;
686 sed dum volucres vincere veras
687 Icarus audet
688 patriasque puer despicit alas
689 Phoeboque volat proxumus ipsi,
690 dedit ignoto nomina ponto:
691 male pensantur magna ruinis.
692 felix alius magnusque sonet;
693 me nulla vocet turba potentem.
694 stringat tenuis litora puppis
695 nec magna meas aura phaselos
696 iubeat medium scindere pontum:
697 transit tutos Fortuna sinus
698 medioque rates quaerit in alto,
699 quarum feriunt sipara nubes.
700 Sed quid pavido territa vultu,
701 qualis Baccho saucia maenas,
702 fert in medium regina gradum?
703 quae te rursus fortuna rotat?
704 miseranda, refer: licet ipsa neges,
705 vultus loquitur quodcumque tegis.
Deianira Nutrix
706 Vagus per artus errat excussos tremor,
707 erectus horret crinis, impulsis adhuc
708 stat terror animis et cor attonitum salit
709 pavidumque trepidis palpitat venis iecur,
710 ut fractus austro pontus etiamnum tumet,
711 quamvis quiescat languidis ventis dies,
712 ita mens adhuc vexatur excusso metu.
713 semel profecto premere felices deus
714 cum coepit, urget, hos habent magna exitus.
Nvt.
715 Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat?
Dei.
716 Vt missa palla est tabe Nessea inlita
717 thalamisque maerens intuli gressum meis,
718 nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
719 libet experiri, solibus dirus ferum
720 flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit:
721 hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.
722 et forte, nulla nube respersus iubar,
723 laxabat ardens fervidum Titan diem.
724 vix ora solvi patitur etiam nunc timor.
725 medios in ignes solis eieci pavens
726 quo tincta fuerat palla vestisque inlita;
727 abiectus horret villus et perdit comam
728 † tepefactus astris vix quoque est. monstrum elocor.
729 nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus,
730 quas vere primo lucidus perdit Mimans,
731 utque evolutos frangit Ionio salo
732 opposita fluctus Leucas et lassus tumor
733 in litore ipso spumat, aut caelestibus
734 aspersa tepidis tura laxantur focis,
735 sic languet omne vellus et perdit comas.
736 dumque ista miror, causa mirandi perit;
737 quin ipsa tellus spumeos motus agit
738 et quicquid illa tabe contactum est labat.
739 […] tumensque tacita […] quassat caput […]
740 [natum paventem cerno et ardenti pede]
741 [gressus ferentem, prome quid portes novi.]
Hyllus et Deianira
742 I, profuge, quaere si quid ulterius patet
743 terris freto sideribus Oceano inferis,
744 ultra labores, mater, Alcidae fuge.
Dei.
745 Nescio quod animus grande praesagit malum.
Hyl.
746 Regna triumphi, templa Iunonis pete:
747 haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
Dei.
748 Effare quis me casus insontem premat.
Hyl.
749 Decus illud orbis atque praesidium unicum,
750 quem fata terris in locum dederant Iovis,
751 o mater, abiit: membra et Herculeos toros
752 urit lues nescio qua; qui domuit feras,
753 ille ille victor vincitur maeret dolet.
754 quid quaeris ultra?
Dei.
754b Miserias properant suas
755 audire miseri; fare, quo posita in statu
756 iam nostra domus est? o lares, miseri lares!
757 nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
Hyl.
758 Non sola maeres. Herculem, toto iacet
759 mundo gemendus; fata nec, mater, tua
760 privata credas: iam genus totum obstrepit.
761 hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt,
762 commune terris omnibus pateris malum.
763 luctum occupasti: prima, non sola Herculem,
764 miseranda, maeres.
Dei.
764b Quam prope a leto tamen
765 ede, ede quaeso iaceat Alcides mens.
Hyl.
766 Mors refugit illum victa quae in regno suo
767 semel est nec audent fata tam vastum nefas
768 admittere, ipsas forsitan trepida colus
769 Clotho manu proiecit et fata Herculis
770 timet peragere, pro diem, infandum diem!
771 hocne ille summo magnus Alcides erit?
Dei.
772 Ad fata et umbras adque peiorem polum
773 praecedere illum dicis? an possum prior
774 mortem occupare? fare, si nondum occidit.
Hyl.
775 Euboica tellus vertice immenso tumens
776 pulsatur omni latere: Phrixeum mare
777 scindit Caphereus, servit hoc Austro latus;
778 at qua nivosi patitur Aquilonis minas,
779 Euripus undas flectit instabilis vagas
780 septemque cursus volvit et totidem refert,
781 dum lassa Titan mergat Oceano iuga.
782 hic rupe celsa, multa quam nubes ferit,
783 annosa fulgent templa Cenaei Iovis.
784 ut stetit ad aras omne votivum pecus
785 totumque tauris gemuit auratis nemus,
786 spolium leonis sordidum tabo exuit
787 posuitque clavae pondus et pharetra graves
788 laxavit umeros, veste tum fulgens tua,
789 cana revinctus populo horrentem comam,
790 succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis
791 non false messis genitor et largo sacer
792 splendescat ignis ture, quod Phoebum colens
793 dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
794 pacata tellus' inquit 'et caelum et freta,
795 feris subactis omnibus victor redi:
796 depone fulmen.' gemitus in medias preces
797 stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido
798 clamore complet: qualis impressa fugax
799 taurus bipenni volnus et telum ferens
800 delubra vasto trepida mugitu replet,
801 aut quale mundo fulmen emissum tonat,
802 sic ille gemitu sidera et pontum ferit,
803 et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas
804 excepit omnis; hinc petrae Capherides,
805 hinc omne voces reddit Herculeas nemus.
806 flentem videmus, volgus antiquam putat
807 rabiem redisse; tum fugam famuli petunt.
808 at ille voltus ignea torquens face
809 imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan.
810 complexus aras ille tremibunda manu
811 mortem metu consumpsit et parvum sui
812 poenae reliquit, dumque moribundum manu
813 tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar,
814 o fata, victus? Herculem vicit Lichas?
815 ecce alia clades: Hercules perimit Lichan.
816 facta inquinentur: fiat hic summus labor.'
817 in astra missus fertur et nubes vago
818 spargit cruore; talis in caelum exilit
819 harundo Getica visa dimitti manu
820 aut quam Cydon excussit: inferius tamen
821 et tela fugient, truncus in pontum cadit,
822 in saxa vertex: unus ambobus iacet.
823 'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit,
824 furore gravius istud atque ira malum est:
825 in me iuvat saevire.' vix pestem indicat
826 et saevit: artus ipse dilacerat suos
827 et membra vasta carpit avellens manu.
828 exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem
829 non posse vidi; trahere conatus tamen
830 et membra traxit: corporis palla horridi
831 pars est et ipsa: pestis immiscet cuti.
832 nec causa dirae cladis in medio patet,
833 sed causa tamen est; vixque sufficiens malo
834 nunc ore terram languidus prono premit,
835 nunc poscit undas: unda non vincit malum;
836 fluctisona quaerit litora et pontum occupat:
837 familiaris illum retinet errantem manus.
838 o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.
839 nunc puppis illum litore Euboico refert
840 Austerque lenis pondus Herculeum rapit;
841 destituit animus membra, nox oculos premit.
Dei.
842 Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus,
843 natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum.
844 reddendus orbi est: quod potes redde exhibe:
845 eat per artus ensis exactus meos.
846 sic, sic agendum est. tam levis poenas manus
847 tantas reposcit? perde fulminibus, socer,
848 nurum scelestam. nec levi telo manus
849 armetur: illud fulmen exiliat polo,
850 quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi,
851 hydram cremasses: pestem ut insolitam feri
852 et ut noverca potius irata malum.
853 emitte telum quale in errantem prius
854 Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule
855 et ipsa populos, quid rogas telum deos?
856 iam parce socero: coniugem Alcidae necem
857 optare pudeat: haec erit voto manus,
858 a me petatur; occupa ferrum ocius.
859 cur deinde ferrum? quicquid ad mortem trahit
860 telum est abunde: rupe ab aetheria ferar.
861 haec, haec renatum prima quae poscit diem,
862 Oeta eligatur, corpus hinc mitti placet;
863 abrupta cautes scindat et partem mei
864 ferat omne saxum, pendeant lacerae manus
865 totumque rubeat asperi montis latus.
866 levis una mors est— levis? at extendi potest.
867 eligere nescis, anime, cui telo incubes;
868 utinam esset, utinam fixus in thalamis meis
869 Herculeus ensis: huic decet ferro inmori.
870 una perire dextera nobis sat est?
871 coite, gentes, saxa et immensas faces
872 iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,
873 corripite tela, vindicem vestram abstuli:
874 impune saevi sceptra iam reges gerent,
875 impune iam nascetur indomitum malum;
876 repetentur arae cernere assuetae hostiam
877 similem colenti: sceleribus feci viam,
878 ego vos tyrannis regibus monstris feris
879 saevisque rapto vindice opposui deis.
880 cessas, Tonantis socia? non spargis facem
881 imitata fratrem et mittis ereptam Iovi
882 meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,
883 ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui
884 mortem occupari,
Hyl.
884b Quid domum impulsam trahis?
885 erroris est hic omne quodcumque est nefas.
886 haut est nocens quicumque non sponte est nocens.
Dei.
887 Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,
888 errare meruit: morte damnari placet.
Hyl.
889 Nocens videri, qui mori quaerit, cupit.
Dei.
890 Mors innocentes sola deceptos facit.
Hyl.
891 Titana fugiens—
Dei.
891b Ipse me Titan fugit.
Hyl.
892 Vitam relinques?
Dei.
892b Miseram, ut Alciden sequar.
Hyl.
893 Superest et auras ille caelestes trahit.
Dei.
894 Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.
Hyl.
897 Virum sequeris.
Dei.
897b Praegredi castae solent.
Hyl.
895 Natum relinques fataque abrumpes tua?
Dei.
896 Quamcumque natus sepelit haec vixit diu.
Hyl.
898 Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.
Dei.
899 Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Hyl.
900 Multis remissa est vita quorum error nocens,
901 non dextra fuerat, fata quis damnat sua?
Dei.
902 Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.
Hyl.
903 Hic ipse Megaram nempe confixam suis
904 stravit sagittis atque natorum indolem
905 Lernaea figens tela furibunda manu;
906 ter parricida factus ignovit tamen
907 sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus
908 sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
909 quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus?
Dei.
910 Damnat meas devictus Alcides manus:
911 placet scelus punire.
Hyl.
911b Si novi Herculem.
912 aderit cruenti forsitan victor mali
913 dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
Dei.
914 Exedit artus virus ut fama est hydrae;
915 immensa pestis coniugis membra abstulit.
Hyl.
916 Serpentis illi virus enectae autumas
917 haut posse vinci qui malum vivum tulit?
918 elisit hydram, dente † cum fixo tenens
919 media palude victor, effuso obrutus
920 artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet,
921 qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
Dei.
922 Frustra tenetur ille qui statuit mori.
924 vixit satis quicumque cum Alcide occidit:
923 proinde lucem fugere decretum est mihi.
Nvt.
925 Per has aniles ecce te supplex comas
926 atque ubera ista paene materna obsecro:
927 depone tumidas pectoris laesi minas
928 mortisque dirae expelle decretum horridum.
Dei.
929 Quicumque misero forte dissuadet mori,
930 crudelis ille est: interim poena est mori,
931 sed saepe donum; pluribus veniae fuit.
Nvt.
932 Defende saltem dexteram, infelix, tuam
933 fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
Dei.
934 Defendar illic: inferi absolvent ream,
935 a me ipsa damnor; purget has Pluton manus..
936 stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas
937 et umbra tristis coniugem excipiam meum.
938 sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
939 para laborem (scelera quae quisquam ausus est,
940 hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est
941 eripere terris) horridam poenam para.
942 Sisyphia cervix cesset et nostros lapis
943 impellat umeros; me Tagus fugiat latex
944 meamque fallax unda deludat sitim;
945 merui manus praebere turbinibus tuis,
946 quaecumque regem Thessalum torques rota;
947 effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;
948 vacat una Danais, has ego explebo vices:
949 laxate manes, recipe me comitem tibi,
950 Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo
951 utroque dextra est scelere, seu mater nocens
952 seu dira soror' es; adde me comitem tuis,
953 Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
954 Althaea mater, recipe, nunc veram tui
955 agnosce prolem— quid tamen tantum manus
956 vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi
957 quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
958 lucos tenetis; si qua 'respersit manus
959 viri cruore nec memor castae facis
960 stricto cruenta Belias ferro stetit,
961 in me suas agnoscat et laudet manus,
962 in hanc abire coniugum turbam libet;
963 sed et illa fugiet turba tam diras manus,
964 invicte coniunx, innocens animus mihi,
965 scelesta manus est. pro nimis mens credula,
966 pro Nesse fallax atque semiferi doli!
967 auferre cupiens paelici eripui mihi.
968 recede, Titan, tuque quae blanda tenes
969 in luce miseros vita: caritura Hercule
970 lux vilis ista est. exigam poenas tibi
971 reddamque vitam, fata an extendo mea
972 mortemque, coniunx, ad tuas servo manus?
973 virtusne superest aliqua et armatae manus
974 intendere arcum tela missurum valent?
975 an arma cessant teque languenti manu
976 non audit arcus? si potes letum dare,
977 animose coniunx, dexteram expecto tuam.
978 mors differatur: frange ut insontem Lichan.
979 alias in urbes sparge et ignotum tibi
980 inmitte in orbem: perde ut Arcadiae nefas
981 et quicquid aliud restitit: ab illis tamen,
982 coniunx, redisti.
Hyl.
982b Parce iam, mater, precor,
983 ignosce fatis; error a culpa vacat.
Dei.
984 Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
985 iam perime matrem— trepida quid tremuit manus?
986 quid ora Sectis? hoc erit pietas scelus.
987 ignave dubitas? Herculem eripuit tibi
988 haec, haec peremit dextra cui debes patri
989 avum Tonantem. maius eripui decus,
990 quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas,
991 a matre disce, seu tibi iugulo placet
992 mersisse ferrum sive maternum libet
993 invadere uterum, mater intrepidum tibi
994 praebebit animum, non erit tantum scelus
995 a te peractum: dextera sternar tua,
996 sed mente nostra, natus Alcidae, times?
997 ita nulla perages iussa nec franges mala
998 [erres per orbem, si qua nascetur fera]
999 referens parentem? dexteram intrepidam para.
1000 patet ecce plenum pectus aerumnis: feri.
1001 scelus remitto, dexterae parcent tuae
1002 Eumenides ipsae— verberum crepuit sonus.
1003 quaenam ista torquens angue vibrato comam
1004 temporibus atras squalidis pinnas quatit?
1005 quid me flagranti dira persequeris face,
1006 Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
1007 iamne inferorum, dira. sedere arbitri?
1008 sedent, reclusas carceris video fores.
1009 quis iste saxum immane detritis gerit
1010 iam senior umeris? ecce iam victus lapis
1011 quaerit relabi? membra quis quatitur rota?
1012 hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
1013 causam reposcit; parce verberibus precor,
1014 Megaera, parce, sustine Stygias faces:
1015 scelus est amoris, sed quid hoc? tellus labat
1016 et aula tectis crepuit excussis— minax
1017 unde iste coetus? totus in vultus meos
1018 decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
1019 totusque poscit vindicem mundus suum.
1020 iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam?
1021 mors sola portus dabitur aerumnis meis.
1022 testor nitentis flammeam Phoebi rotam
1023 superosque testor: Herculem in terris adhuc
1024 moritura linquo.
Hyl.
1024b Fugit attonita, ei mihi.
1025 peracta iam pars matris est: statuit mori;
1026 nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
1027 o misera pietas: si mori matrem vetas,
1028 patri es scelestus; si mori pateris, tamen
1029 in matre peccas— urget hinc illinc scelus.
1030 inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.
Chorus
1031 Verum est quod cecinit sacer
1032 Thressae sub Rhodopes iugis
1033 aptans Pieriam chelyn
1034 Orpheus Calliopae genus,
1035 aeternum fieri nihil.
1036 Illius stetit ad modos
1037 torrentis rapidi fragor,
1038 oblitusque sequi fugam
1039 amisit liquor impetum;
1040 et dum fluminibus mora est,
1041 defecisse putant Getae
1042 Hebrum Bistones ultimi.
1043 advexit volucrem nemus
1044 et silva residens venit:
1045 aut si qua aera pervolat,
1046 auditis vaga cantibus
1047 ales deficiens cadit;
1048 abrumpit scopulos Athos
1049 Centauros obiter ferens
1050 et iuxta Rhodopen stetit
1051 laxata nive cantibus;
1052 et quercum fugiens suam
1053 ad vatem properat Dryas;
1054 ad cantus veniunt tuos
1055 ipsis cum latebris ferae,
1056 iuxtaque inpavidum pecus
1057 sedit Marmaricus leo
1058 nec dammae trepidant lupos
1059 et serpens latebras fugit.
1060 [tunc oblita veneni.]
1061 Quin per Taenarias fores
1062 manes cum tacitos adit
1063 maerentem feri ens chelyn,
1064 cantu Tartara flebili
1065 et tristes Erebi deos
1066 vicit nec timuit Stygis
1067 iuratos superis lacus.
1068 haesit non stabilis rota
1069 victo languida turbine,
1070 increvit Tityi iecur,
1071 dum cantu volucres tenet;
1081 et vinci lapis improbus
1082 et vatem potuit sequi;
1075 tunc primum Phrygius senex
1076 undis stantibus immemor
1077 excussit rabidam sitim
1078 nec pomis adhibet manus.
1072 auditum quoque navita,
1073 inferni ratis aequoris
1074 nullo remigio venit.
1079 sic cum vinceret inferos
1080 Orpheus carmine funditus,
1083 consumptos iterum deae
1084 supplent Eurydices colus!
1085 sed dum respicit immemor
1086 nec credens sibi redditam
1087 Orpheus Eurydicen sequi,
1088 cantus praemia perdidit:
1089 quae nata est iterum perit.
1090 tunc, solamina cantibus
1091 quaerens, flebilibus modis
1092 haec Orpheus cecinit Getis:
1093 Leges in superos datas
1094 et qui tempora digerit
1095 quattuor praecipitis deus
1096 anni, disposuit vices;
1097 nulli non avidi colus
1098 Parcas stamina nectere:
1099 quod natum est, † poterit mori.
1100 Vati credere Thracio
1101 devictus iubet Hercules,
1102 iam, iam legibus obrutis
1103 mundo cum veniet dies,
1104 australis polus obruet
1105 , quicquid per Libyam iacet
1106 et sparsus Garamas tenet;
1107 arctous polus obruet
1108 quicquid subiacet axibus
1109 et siccus Boreas ferit,
1110 amisso trepidus polo
1111 Titan excutiet diem.
1112 caeli regia concidens
1113 ortus atque obitus trahet
1114 atque omnis pariter deos
1115 perdet mors aliqua et chaos,
1116 et mors fata novissima
1117 in se constituet sibi.
1118 quis mundum capiet locus?
1119 discedet via Tartari,
1120 fractis ut pateat polis?
1121 an quod dividit aethera
1122 a terris spatium sat est
1123 †et mundi nimium malis?
1124 quis tantum capiet (nefas)
1125 fatum, quis superos locus?
1126 pontum Tartara sidera
1127 regna unus capiet tria.
1128 Sed quis non modicus fragor
1129 aures attonitas movet?
1130 est est Herculeus sonus.
Hercules Chorus
1131 Converte, Titan clare, anhelantes equos,
1132 emitte noctem: pereat hic mundo dies
1133 quo morior, atra nube inhorrescat polus;
1134 obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos
1135 reddi decebat, hinc et hinc compagibus
1136 ruptis uterque debuit frangi polus;
1137 quid parcis astris? Herculem amittis, pater,
1138 nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,
1139 ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga
1140 et fiat Othrys pondus Encelado leve.
1141 laxabit atri carceris iam iam fores
1142 Pluton superbus, vincula excutiet patri
1143 caelumque reddet, ille qui pro fulmine
1144 tuisque facibus natus in terris eram,
1145 ad Styga revertor: surget Enceladus ferox
1146 mittetque quo nunc premitur in superos onus;
1147 regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi
1148 mors nostra faciet— antequam spolium tui
1149 caelum omne fiat, conde me tota, pater,
1150 mundi ruina, frange quem perdis polum.
Chor.
1151 Non vana times, gnate Tonantis:
1152 nunc Thessalicam Pelion Ossam .
1153 premet et Pindo congestus Athos
1154 nemus aetheriis inseret astris;
1155 vincet scopulos inde Typhoeus
1156 et Tyrrhenam feret Inarimen;
1157 feret Aetnaeos inde caminos
1158 scindetque latus montis aperti
1159 nondum Enceladus fulmine victus:
1160 iam te caeli regna secuntur.
Herc.
1161 Ego qui relicta morte, contempta Styge
1162 per media Lethes stagna cum spolio redi
1163 quo paene lapsis excidit Titan equis,
1164 ego quem deorum regna senserunt tria,
1165 morior nec ullus per meum stridet latus
1166 transmissus ensis, haut meae telum necis
1167 [saxum est nec instar montis abrupti latus]
1168 est totus Othrys. non truci rictu gigans
1169 Pindo cadaver obruit toto meum:
1170 sine hoste vincor, quodque me torquet magis
1171 (o misera virtus!) summus Alcidae dies
1172 nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi,
1173 in nulla vitam facta, pro mundi arbiter
1174 superique quondam dexterae testes meae,
1175 pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet
1176 †morte ferire? dirus o nobis pudor,
1177 o turpe fatum, femina Herculeae necis
1178 auctor feretur! morior Alcides quibus?
1179 invicta si me cadere feminea manu
1180 voluere fata perque tam turpes colus
1181 mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi,
1182 Iunonis odio: feminae caderem manu,
1183 sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit,
1184 Scythico sub axe genita domuisset meas
1185 vires Amazon— feminae cuius manu
1186 Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi,
1187 noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?
1188 quid tale tellus genuit iratae tibi?
1189 mortalis odia femina excessit tua.
1190 adhuc ferebas esse te Alcidae imparem:
1191 victa es duobus— pudeat irarum deos.
1192 utinam meo cruore satiasset suos
1193 Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus
1194 vallatus hydram tabe pavissem mea,
1195 utinam fuissem praeda Centauris datus
1196 aut inter umbras vinctus aeterno miser
1197 saxo sederem! spolia nunc traxi ultima
1198 Fato stupente, nunc ab inferna Styge
1199 lucem recepi, Ditis evici moras—
1200 ubique mors me fugit, ut leto inclitae
1201 sortis carerem. pro ferae, victae ferae!
1202 non me triformis sole conspecto canis
1203 ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo
1204 Hibera vicit turba pastoris feri,
1205 non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi,
1206 totiens honestam: titulus extremus quis est?
Chor.
1207 Viden ut laudis conscia virtus
1208 non Lethaeos horreat amnes?
1209 pudet auctoris, non morte dolet:
1210 cupit extremum finire diem
1211 vasta tumidi mole gigantis
1212 et montiferum Titana pati
1213 rabidaeque necem debere ferae.
1214 sed tua causa est, miserande, manus,
1215 quod nulla fera est nullusque gigas:
1216 nam quis dignus necis Herculeae
1217 superest auctor nisi dextra tui?
Herc.
1218 Heu qualis intus scorpios. quis fervida
1219 plaga revulsus cancer infixus meas
1220 urit medullas? sanguinis quondam capax
1221 tumidi igne cor pulmonis arentes fibras
1222 distendit. ardet felle siccato iecur
1223 totumque lentus sanguinem avexit vapor,
1224 primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
1225 in membra fecit, abstulit pestis latus.
1226 exedit artus penitus et costas malum,
1227 hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
1228 nec ossa durant ipsa, sed compagibus
1229 discussa ruptis mole conlapsa fluunt,
1230 defecit ingens corpus et pesti satis
1231 Herculea non sunt membra— pro quantum est malum
1232 quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
1233 en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
1234 quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater?
1235 hisne ego lacertis colla Nemeaei mali
1236 elisa pressi? tensus hac arcus manu
1237 astris ab ipsis detulit Stymphalidas ?
1238 his ego citatam gressibus vici feram
1239 radiante clarum fronte gestantem caput?
1240 his fracta Calpe manibus emisit fretum?
1241 his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?
1242 his mundus umeris sedit? haec moles mea est,
1243 haecne illa cervix? hasne ego opposui manus
1244 caelo ruenti? quis mea custos manu
1245 trahetur ultra Stygius? ubi vires prius
1246 memet sepultae? quid patrem appello Iovem?
1247 quid per Tonantem vindico caelum miser?
1248 iam. iam meus credetur Amphitryon pater.
1249 quaecumque pestis viscere in nostro lates,
1250 procede— quid me vulnere occulto petis?
1251 quis te sub axe frigido pontus Scythes,
1252 quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens
1253 Hibera Calpe litus? o dirum malum!
1254 utrumne serpens squalidum crista caput
1255 vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?
1256 numquid cruore es genita Lernaeae ferae
1257 an te reliquit Stygius in terris canis?
1258 omne es malum nullumque— quis voltus tibi est?
1259 concede saltem scire quo peream malo;
1260 quaecumque pestis sive quaecumque es fera,
1261 palam timere! quis tibi in medias locum
1262 fecit medullas! ecce direpta cute
1263 viscera manus detexit; ulterior tamen
1264 inventa latebra est— o malum simile Herculi!
1265 unde iste fletus? unde in has lacrimae genas?
1266 invictus olim voltus et numquam malis
1267 lacrimas suis praebere consuetus (pudet)
1268 iam flere didicit, quis dies fletum Herculis,
1269 quae terra vidit? siccus aerumnas tuli.
1270 tibi illa virtus, quae tot elisit mala.
1271 tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi
1272 fletum abstulisti: durior saxo horrido
1273 et chalybe voltus et vaga Symplegade
1274 rictus meos infregit et lacrimam expulit,
1275 flentem gementem, summe pro rector poli,
1276 me terra vidit, quodque me torquet magis,
1277 noverca vidit, urit ecce iterum fibras,
1278 incaluit ardor— unde nunc fulmen mihi?
Chor.
1279 Quid non possit superare
1280 quondam Getico durior Haemo
1281 nec Parrhasio lenior axe
1282 saevo cessit membra dolori
1283 fessumque movens per colla caput
1284 latus alterno pondere flectit,
1285 fletum virtus saepe resorbet.
1286 sic arctoas laxare nives
1287 quamvis tepido sidere Titan
1288 non tamen audet vincitque faces
1289 solis adulti glaciale iubar.
Hercules Alcmena
1290 Converte voltus ad meas clades, pater:
1291 numquam ad tuas confugit Alcides manus,
1292 non cum per artus hydra fecundum meos
1293 caput explicaret; inter infernos lacus
1294 possessus atra nocte cum Fato steti
1295 nec invocavi; tot feras, vici horridas,
1296 reges, tyrannos, nec tamen voltus meos
1297 in astra torsi: semper haec nobis manus
1298 votum spopondit; nulla propter me sacro
1299 micuere caelo fulmina— hic aliquid dies
1300 optare iussit, primus audierit preces
1301 idemque summus: unicum fulmen peto;
1302 giganta crede: non minus caelum mihi
1303 asserere potui— dum patrem verum puto,
1304 caelo peperci, sive crudelis, pater,
1305 sive es misericors, commoda nato manum
1306 properante morte et occupa hanc laudem tibi.
1307 vel si piget manusque detrectat nefas,
1308 emitte Siculo vertice ardentes, pater,
1309 Titanas in me, qui manu Pindon ferant
1310 † aut Ossa qui me monte proiecto opprimat.
1311 abrumpat Erebi claustra, me stricto petat
1312 Bellona ferro; mitte Gradivum trucem,
1313 armetur in me dirus: est frater quidem,
1314 sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror
1315 tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum
1316 iaculare, Pallas, supplices tendo manus
1317 ad te, noverca: sparge tu saltem, precor,
1318 telum (perire feminae possum manu)
1319 iam fracta, iam satiata— quid pascis minas?
1320 quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides,
1321 at nulla tellus, nulla me vidit fera
1322 te deprecantem. nunc milli irata † pater
1323 opus est noverca— nunc tuus cessat dolor?
1324 nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori,
1325 o terra et urbes, non facem quisquam Herculi.
1326 non arma tradet? tela subtrahitis mihi?
1327 ita nulla saevas terra concipiat feras
1328 post me sepultum nec meas umquam manus
1329 imploret orbis, si qua nascentur mala,
1330 nascatur ultor: undique infelix caput
1331 mactate saxis, vincite aerumnas meas.
1332 ingrate cessas orbis? excidimus tibi?
1333 adhuc malis forisque suppositus fores,
1334 ni me. tulisses. vindicem vestri malis
1335 eripite, populi: tempus hoc vobis datur
1336 pensare merita— mors erit pretium omnium.
Alcm.
1337 Quas misera terras mater Alcidae petam?
1338 ubi natus, ubinam? certa si visus notat,
1339 reclinis ecce corde anhelante aestuat;
1340 gemit: peractum est. membra conplecti ultima,
1341 o nate, liceat, spiritus fugiens meo
1342 legatur ore: bracchia, amplexus cape.
1343 ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit
1344 stelligera cervix? quis tibi exiguam tui
1345 partem reliquit?
Herc.
1345b Herculem spectas quidem,
1346 mater, sed umbram et vile nescio quid mei.
1347 agnosce, mater— ora quid Sectis retro
1348 voltumque mergis? Herculem dici tuum
1349 partum erubescis?
Alcm.
1349b Quis feram mundus novam,
1350 quae terra genuit? quodve tam dirum nefas
1351 de te triumphat? victor Herculeus quis est?
Herc.
1352 Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.
Alcm.
1353 Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?
Herc.
1354 Quicumque, mater, feminae iratae sat est.
Alcm.
1355 Et unde in artus pestis aut ossa incidit?
Herc.
1356 Aditum venenis palla femineis dedit.
Alcm.
1357 Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.
Herc.
1358 Consumpta mecum est.
Alcm.
1358b Tantane inventa est lues?
Herc.
1359 Errare mediis crede visceribus meis,
1360 o mater, hydram et mille cum Lerna feras.
1361 quae tanta nubes flamma Sicanias secat,
1362 quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli
1363 vetans flagranti currere in zona diem?
1364 in ipsa me iactate. pro comites, freta
1365 mediosque in amnes— quis;sat est Hister mihi?
1366 non ipse terris maior Oceanus meos
1367 franget vapores, omnis in nostris malis
1368 deficiet umor, omnis arescet latex.
1369 quid, rector Erebi, me remittebas Iovi?
1370 decuit tenere; redde me tenebris tuis,
1371 talem subactis Herculem ostende inferis.
1372 nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
1373 invade, mors, non trepida: iam possum mori.
Alcm.
1374 Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
1375 malisque tantis Herculem indomitum refer
1376 mortemque differ: quos soles, vince inferos.
Herc.
1377 Si me catenis horridus vinctum suis
1378 praeberet avidae Caucasus volucri dapem.
1379 Scythia gemente flebilis gemitus mihi
1380 non excidisset; si vagae Symplegades
1381 utraque premerent rupe. redeuntis minax
1382 ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi
1383 atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
1384 frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
1385 non ipse si in me, mater, hic mundus ruat
1386 superque nostros flagret incensus toros
1387 Phoebeus axis, degener mentem Herculis
1388 clamor domaret; mille decurrant ferae
1389 pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus
1390 aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax
1391 cervice tota pulset et quicquid fuit
1392 solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus
1393 artusque nostros durus immittat Sinis:
1394 sparsus silebo— non ferae excutient mihi,
1395 non arma gemitus, nil quod impelli potest.
Alcm.
1396 Non virus artus, nate, femineum coquit,
1397 sed dura series operis et longus tibi
1398 pavit cruentos forsitan morbos labor.
Herc.
1399 Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali
1400 in orbe mecum? veniat, huc aliquis mihi
1401 intendat arcus: nuda sufficiet manus.
1402 procedat agedum huc.
Alcm.
1402b Ei mihi. sensum quoque
1403 excussit illi nimius impulsu dolor.
1404 removete quaeso tela et infestas precor
1405 rapite hinc sagittas: igne suffuso genae
1406 scelus minantur; quas petam latebras anus?
1407 dolor iste furor est: Herculem solus domat.
1408 cur deinde latebras aut fugam vaecors petam?
1409 obire forti meruit Alcmene manu:
1410 vel scelere pereat, antequam letum mihi
1411 ignavus aliquis mandat ac turpis manus
1412 de me triumphat, ecce lassatus malis
1413 sopore fessas alligat venas dolor
1414 gravique anhelum pectus impulsu quatit.
1415 favete, superi, si mihi gnatum indutum
1416 miserae negastis, vindicem saltem precor
1417 servate terris, abeat excussus dolor
1418 corpusque vires reparet Herculeum suas.
Hyllus Alcmena Hercules Philoctetes Tacitus
1419 Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
1420 nurus Tonantis occidit, natus iacet,
1421 nepos supersum; scelere materno hic perit,
1422 fraude illa capta est— quis per annorum vices
1423 totoque in aevo poterit aerumnas senex
1424 referre tantas? unus eripuit dies
1425 parentem utrumque; cetera ut sileam mala
1426 parcamque fatis: Herculem amitto patrem.
Alcm.
1427 Compesce voces, indutum Alcidae genus
1428 miseraeque fato similis Alcmenae nepos:
1429 longus dolorem forsitan vincet sopor.
1430 sed ecce, lassam deserit mentem quies
1431 redditque morbo corpus et luctum mihi.
Herc.
1432 Quid hoc? rigent! cernitur Trachin iugo,
1433 en inter astra positus evasi genus
1434 mortale tandem, quis mihi caelum parat?
1435 te te, pater, iam video, placatam quoque
1436 specto novercam. quis sonus nostras ferit
1437 caelestis aures? Iuno me generum vocat.
1438 video nitentem regiam clari aetheris
1439 Phoebique tritam flammea zonam rota.
1440 cubile video Noctis; hinc tenebrae volant.
1441 quid hoc? quis arcem cludit et ab ipsis, pater,
1442 deducit astris? ora Phoebeus modo
1443 afflabat axis, iam prope a caelo fui—
1444 Trachina video; quis mihi terras dedit?
1445 Oete modo infra steterat ac totus fuit
1446 suppositus orbis; quam bene excideras, dolor!
1447 cogis fateri— parce et hanc vocem occupa.
1448 hoc, Hylle, dona matris hoc munus parant.
1449 utinam liceret stipite ingesto impiam
1450 effringere animam quale Amazonium malum
1451 circa nivalis Caucasi domui latus.
1452 o cara Megara, tune cum furerem mihi
1453 coniunx fuisti? stipitem atque arcus date.
1454 dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,
1455 summus legatur femina Herculeus labor.
Hyl.
1456 Compesce diras, genitor, irarum minas;
1457 habet, peractum est, quas petis poenas dedit:
1458 sua perempta dextera mater iacet.
Herc.
1459 Cecidit dolose: manibus irati Herculis
1460 occidere meruit; perdidit comitem Lichas.
1461 saevire in ipsum corpus exanime impetus
1462 atque ira cogit, cur minis nostris caret
1463 ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.
Hyl.
1464 Plus misera laeso doluit: hinc aliquid quoque
1465 detrahere velles? occidit dextra sua,
1466 tuo dolore: plura quam poscis tulit.
1467 sed non cruentae sceleribus nuptae iaces
1468 nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos
1469 ictus sagittis qui tuis vitam expuit.
1470 cruore tincta est palla semiferi, pater,
1471 Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
Herc.
1472 Habet, peractum est, fata se nostra explicant;
1473 lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi
1474 fatidica quondam dederat et Parnassio
1475 Cirrhaea quatiens templa mugitu specus:
1476 'dextra perempti victor, Alcide, viri
1477 olim iacebis; hic tibi emenso freta
1478 terrasque et umbras finis extremus datur.'
1479 nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,
1480 ne quis superstes Herculis victor foret.
1481 nunc mors legatur clara memoranda incluta,
1482 me digna prorsus, nobilem hunc faciam diem.
1483 caedatur omnis silva et Oetaeum nemus
1484 considat: ingens Herculem accipiat rogus,
1485 sed ante mortem, tu, genus Poeantium,
1486 hoc triste nobis, iuvenis, officium appara;
1487 Herculea totum flamma succendat diem.
1488 ad te preces nunc, Hylle, supremas fero.
1489 est clara captas inter, in voltu genus
1490 regnumque referens, Euryto virgo edita
1491 Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.
1492 victor cruentus abstuli patriam lares
1493 nihilque miserae praeter Alciden dedi:
1494 et ipse rapitur, penset aerumnas suas,
1495 Iovis nepotem foveat et natum Herculis;
1496 tibi illa pariat quicquid ex nobis habet.
1497 tuque ipsa planctus pone funereos, precor,
1498 o clara genetrix: vivit Alcides tibi.
1499 virtute nostra paelicem feci tuam
1500 credi novercam. sive nascente Hercule
1501 nox illa certa est sive mortalis meus
1502 pater est— licet sit falsa progenies mei,
1503 [materna culpa cesset et crimen Iovis]
1504 merui parentem: contuli caelo decus
1505 materque me concepit in laudes Iovis.
1506 quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus
1507 pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:
1508 superba matres inter Argolicas eris.
1509 quid tale Iuno genuit aetherium gerens
1510 sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen
1511 caelum tenens invidit. Alciden suum
1512 dici esse voluit, perage nunc. Titan, vices
1513 solus relictus: ille qui vester comes
1514 ubique fueram. Tartara et manes peto.
1515 hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam.
1516 quod nulla pestis fudit Alciden palam '
1517 omnemque pestem vicit Alcides palam.
Chorus
1518 O decus mundi, radiate Titan,
1519 cuius ad primos Hecate vapores
1520 lassa nocturnae levat ora bigae.
1521 .dic sub Aurora positis Sabaeis,
1522 dic sub occasu positis Hiberis,
1523 quique sub plaustro patiuntur ursae
1524 quique ferventi quatiuntur axe,
1525 dic sub aeternos properare manes
1526 Herculem et regnum canis inquieti,
1527 unde non umquam remeabit ille.
1528 sume quos nubes radios sequantur,
1529 pallidus maestas speculare terras
1530 et caput turpes nebulae pererrent.
1531 quando, pro Titan, ubi, quo sub axe
1532 Herculem in terris alium sequeris?
1533 quas manus orbis miser invocabit,
1534 si qua sub Lenia numerosa pestis
1535 sparget in centum rabiem dracones,
1536 Arcadum si quis populis vetustis
1537 fecerit silvas aper inquietas,
1538 Thraciae si quis Rhodopes alumnus
1539 durior terris Helices nivosae
1540 sparget humano stabulum cruore?
1541 quis dabit pacem populo timent!,
1542 si quid irati superi per orbem
1543 iusserint nasci? iacet omnibus par,
1544 quem parem tellus genuit Tonanti.
1545 planctus immensas resonet per urbes
1546 et comas nullo cohibente nodo
1547 feminae exertos feriant lacertos,
1548 solaque obductis foribus deorum
1549 templa securae pateant novercae.
1550 Vadis ad Lethen Stygiumque litus,
1551 unde te nullae referent carinae:
1552 vadis ad manes miserandus, unde
1553 Morte devicta tuleras triumphum,
1554 umbra nudatis veniens lacertis
1555 languido vultu tenuique collo;
1556 teque non solum feret illa puppis
1557 non tamen vilis eris inter umbras:
1558 Aeacos inter geminosque Cretas
1559 facta discernens, feriens tyrannos.
1560 parcite, o dites, inhibete dextras:
1561 laudis est puram tenuisse ferrum,
1562 cumque regnabas, minus in procellis
1563 in tuas urbes licuisse fatis.
1564 Sed locum virtus habet inter astra. ,
1565 sedis arctoae spatium tenebis
1566 an graves Titan ubi promit aestus?
1567 an sub occasu tepido nitebis,
1568 unde commisso resonare ponto
1569 audies Calpen? loca quae sereni
1570 deprimes caeli? quis erit recepto
1571 tutus Alcide locus inter astra?
1572 horrido tantum procul a leone
1573 det pater sedes calidoque cancro,
1574 ne tuo vultu tremefacta leges
1575 astra conturbent trepidetque Titan.
1576 vere dum flores venient tepenti
1578 vel comam silvis revocabit aestas
1579 pomaque autumno fugiente cedent,
1577 vel comam silvis hiemes recident:
1581 tu comes Phoebo, comes ibis astris.
1580 nulla te terris rapiet vetustas:
1582 ante nascetur seges in profundo
1583 vel fretum dulci resonabit unda,
1584 ante descendet glacialis ursae
1585 sidus et ponto vetito fruetur,
1586 quam tuas laudes populi quiescant,
1587 te, pater rerum, miseri precamur:
1588 nulla nascatur fera, nulla pestis,
1589 non duces saevos miseranda tellus
1590 horreat, nulla dominetur aula
1591 qui putet solum decus esse regni
1592 semper impendens tenuisse ferrum;
1593 si quid in terris iterum timetur,
1594 vindicem terrae petimus relictae.
1595 Heu quid hoc? mundus sonat, ecce maeret,
1596 maeret Alciden pater; an deorum
1597 clamor, an vox est timidae novercae
1598 Hercule et viso fugit astra Iuno?
1599 passus an pondus titubavit Atlas?
1600 an magis diri tremuere manes
1601 Herculem et visum canis inferorum
1602 fugit abruptis trepidus catenis?
1603 fallimur: laeto venit ecce voltu
1604 quem tulit Poeans umerisque tela
1605 gestat et notas populis pharetras,
1606 Herculis heres.
Nuntius Chorus
1607 Effare casus, iuvenis, Herculeos precor
1608 voltuque quonam tulerit Alcides necem.
Nunt.
1609 Quo nemo vitam.
Chor.
1609b Laetus adeone ultimos
1610 invasit ignes?
Nvnt.
1610b Esse iam flammas nihil
1611 ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules
1612 immune vinci liquit? en domita omnia.
Chor.
1613 Inter vapores quis fuit forti locus?
Nvnt.
1614 Quod unum in orbe vicerat nondum malum,
1615 et flamma victa est; haec quoque accessit feris:
1616 inter labores ignis Herculeos abit.
Chor.
1617 Edissere agedum, flamma quo victa est modo?
Nvnt.
1618 Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,
1619 huic fagus umbras perdit et toto iacet
1620 succisa trunco, flectit hic pinum ferox
1621 astris minantem et nube de media vocat:
1622 ruitura cautem movit et silvam tulit
1623 secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:
1624 stat vasta late quercus et Phoebum vetat
1625 ultraque totum porrigit ramos nemus;
1626 gemit illa multo volnere impresso minax
1627 frangitque cuneos, resilit incussus chalybs
1628 volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
1629 commota tandem cum cadens latam sui
1630 duxit ruinam, protinus radios locus
1631 admisit omnis: sedibus pulsae suis
1632 volucres pererrant nemore succiso diem
1633 quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
1634 iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque
1635 sensere quercus horridam ferro manum
1636 nullique priscum profuit luco decus;
1637 aggeritur omnis silva et alternae trabes
1638 in astra tollunt Herculi angustum rogum:
1639 raptura flammas pinus et robur tenax
1640 et brevior ilex. alba sed complet rogum
1641 populea silva, frontis Herculeae decus.
1642 at ille, ut ingens nemore sub Nasamonio
1643 aegro reclinis pectore immugit leo,
1644 fertur: quis illum credat ad flammas rapi?
1645 voltus petentis astra, non ignes erat,
1646 ut pressit Oeten ac suis oculis rogum
1647 lustravit omnem, fregit impositus trabes.
1648 arcus poposcit, 'accipe haec' inquit, 'sate
1649 Poeante, dona, hoc munus Alcidae cape.
1650 has hydra sensit, his iacent Stymphalides
1651 et quicquid aliud eminus vici malum.
1652 † victrice felix, iuvenis, has numquam irritas
1653 mittes in postem; sive de media voles
1654 auferre volucres nube, descendent aves
1655 et certa praedae tela de caelo fluent,
1656 nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:
1657 librare tela didicit et certam dare
1658 fugam sagittis, ipsa non fallunt iter
1659 emissa nervo tela: tu tantum precor
1660 accommoda ignes et facem extremam mihi.
1661 hic nodus' inquit 'nulla quem cepit manus,
1662 mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem
1663 tantum sequetur, hoc quoque acciperes' ait
1664 'si ferre posses, adiuvet domini rogum.'
1665 tum rigida secum spolia Nemeaei mali
1666 arsura poscit; latuit in spolio rogus.
1667 ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor
1668 cuiquam remisit, mater in luctum furens
1669 diduxit avidum pectus atque utero tenus
1670 exerta vastos ubera in planctus ferit.
1671 superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem
1672 implevit omnem voce feminea locum.
1673 'deforme letum, mater, Herculeum facis,
1674 compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor
1675 femineus abeat; Iuno cur laetum diem
1676 te flente ducat? paelicis gaudet suae
1677 spectare lacrimas, comprime infirmum iecur,
1678 mater: nefas est ubera atque uterum tibi
1679 laniare, qui me genuit.' et dirum fremens,
1680 qualis per urbes duxit Argolicas canem,
1681 cum victor Erebi Dite contempto redit
1682 tremente fato, talis incubuit rogo.
1683 quis sic triumphans laetus in curru stetit
1684 victor? quis illo gentibus voltu dedit
1685 leges tyrannus? quanta pax habitum tulit!
1686 haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor
1687 nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
1688 iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet
1689 maerere,, siccis haesit Alcmene genis
1690 stetitque nato paene iam similis parens.
Chor.
1691 Nullasne in astra misit ad superos preces
1692 arsurus aut in vota respexit Iovem?
Nvnt.
1693 Iacuit sui securus et caelum intuens
1694 quaesivit oculis, parte an ex aliqua pater
1695 despiceret illum, tum manus tendens ait:
1696 ' quacumque parte prospicis natum pater,
1697 te te precor, cui nocte commissa dies
1698 quievit unus. si meas laudes canit
1699 utrumque Phoebi litus et Scythiae genus
1700 et omnis ardens ora quam torret dies.
1701 si pace tellus plena, si nullae gemunt
1702 urbes nec aras impias quisquam inquinat,
1703 si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor
1704 in astra, non me mortis infernae locus
1705 nec maesta nigri regna conterrent Iovis,
1706 sed ire ad illos umbra, quos vici, deos,
1707 pater, erubesco, nube discussa diem
1708 pande, ut deorum voltus ardentem Herculem
1709 spectet; licet tu sidera et mundum neges,
1710 ultro, pater, cogere: si voces dolor
1711 abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus
1712 et redde fatis: approba natum prius:
1713 ut dignus astris videar, hic faciet dies.
1714 leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
1715 inveniet aut damnabit.' haec postquam edidit,
1717 flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes
1718 non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem,
1716 noverca cernat quo feram flammas modo.
1719 quid dextra tremuit? num manus pavida impium
1720 scelus refugit? redde iam pharetras mihi,
1721 isnave iners inermis— en nostros manus
1722 quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
1723 animo faces invade quo Alciden vides
1724 voltu iacere, respice arsurum, miser.
1725 vocat ecce iam me genitor et pandit polos;
1726 venio, pater.' voltusque non idem fuit.
1727 tremente pinum dextera ardentem impulit.
1728 refugit ignis et reluctantur faces
1729 et membra vitant, sed recedentem Hercules
1730 insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon
1731 ardere credas: nullus erumpit sonus,
1732 tantum ingemescit ignis. o durum iecur!
1733 Typhon in illo positus immanis rogo
1734 gemuisset ipse quique convulsam solo
1735 imposuit umeris Ossan Enceladus ferox;
1736 at ille medias inter exurgens faces,
1737 semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
1738 'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum
1739 te, mater' inquit, 'sic decet Heri Herculem.'
1740 inter vapores positus et flammae minas
1741 immotus, inconcussus, in neutrum latus
1742 correpta torquens membra adhortatur, monet,
1743 gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit
1744 animum ministris; urere ardentem putes.
1745 stupet omne volgus, vix habent flammae fidem,
1746 tam placida frons est, tanta maiestas viro.
1747 nec properat uri; cumque iam forti datum
1748 leto satis pensavit, igniferas trabes
1749 hinc inde traxit, minima quas flamma occupat,
1750 totasque in ignes vertit et quis plurimus
1751 exundat ignis repetit intrepidus ferox,
1752 tunc ora flammis implet: ast illi graves
1753 luxere barbae; cumque iam voltum minax
1754 appeteret ignis, lamberent flammae caput, […]
1755 [non pressit oculos, sed quid hoc? maestam intuor]
1756 [sinu gerentem reliquias magni Herculis]
1757 [crinemque iactans squalidum Alcmene gemit.]
Alcmena Hyllus
1758 Timete, superi, fata: tam parvus cinis
1759 Herculeus, huc huc ille decrevit gigans!
1760 o quanta, Titan, ad nihil moles abit;
1761 anilis, heu me, recipit Alciden sinus,
1762 hic tumulus illi est: ecce vix totam Hercules
1763 complevit urnam; quam leve est pondus mihi,
1764 cui totus aether pondus incubuit leve.
1765 ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima
1766 rediturus ibas— quando ab inferna Styge
1767 remeabis iterum? non ut et spolium trahas
1768 rursusque Theseus debeat lucem tibi—
1769 sed quando solus? mundus impositus tuas
1770 compescet umbras teque Tartareus canis
1771 inhibere poterit? quando Taenarias fores
1772 pulsabis. aut quas mater ad fauces agar
1773 qua mors aditur? vadis ad manes iter
1774 habiturus unum. quid diem questu tero?
1775 quid misera duras vita? quid lucem tenes?
1776 quem parere rursus Herculem possum Iovi?
1777 quis me parentem natus Alcmenen suam
1778 tantus vocabit? o nimis felix nimis,
1779 Thebane coniunx, Tartari intrasti loca
1780 florente nato teque venientem inferi
1781 timuere forsan, quod pater tantum Herculis,
1782 vel falsus, aderas: quas petam terras anus,
1783 invisa saevis regibus (si quis tamen
1784 rex est relictus saevus)? ei miserae mihi!
1785 quicumque caesos ingemit natus patres,
1786 a me petet supplicia, me cuncti obruent:
1787 si quis minor Busiris aut si quis minor
1788 Antaeus orbem fervidae terret plagae,
1789 ego praeda ducar; si quis Ismarius gregis
1790 Thracis cruenti vindicat, carpent greges
1791 mea membra diri; forsitan poenas petet
1792 irata Iuno: totus huc verget dolor;
1793 secura victo tandem ab Alcide vacat,
1794 paelex supersum— a quanta supplicia expetet,
1795 ne parere possim! fecit hic natus mihi
1796 uterum timendum. quae petam Alcmene loca?
1797 quis me locus, quae regio, quae mundi plaga
1798 defendet aut quas mater in latebras agar
1799 ubique per te nota? sic patriam petam
1800 laresque miseros? Argos Eurystheus tenet;
1801 marita Thebas regna et Ismenon petam
1802 thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem
1803 dilecta vidi? pro nimis felix, nimis,
1804 si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!
1805 utinam meis visceribus Alcides foret
1806 exectus infans! nunc datum est tempus: datum est
1807 videre natum laude certantem Iovi,
1808 ut et hoc daretur, scire quid fatum mihi
1809 eripere posset, quis memor vivit tui,
1810 o nate, populus? omne iam ingratum est genus.
1811 petam Cleonas? Arcadum populos petam
1812 mentisque terras nobiles quaeram tuis?
1813 hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
1814 hic rex cruentus, hic tua fractus manu
1815 qui te sepulto possidet caelum leo:
1816 si grata terra est, populus Alcmenen tuam
1817 defendat omnis. Thracias gentes petam
1818 Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
1819 defensa tellus: stabula cum regno iacent.
1820 hic pax cruento rege prostrato data est:
1821 ubi enim negata est? quod tibi infelix anus
1822 quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis
1823 contendat orbis, reliquias magni Herculis
1824 quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
1825 quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?
1826 quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est?
1827 hic totus orbis famae erit titulus tibi.
1828 quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
1829 complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,
1830 erunt satis praesidia, terrebunt tuae
1831 reges vel umbrae.
Hyl.
1831b Debitos nato quidem
1832 compesce fletus, mater Alcidae induti,
1833 non est gemendus nec gravi urgendus prece,
1834 virtute quisquis abstulit fatis iter:
1835 aeterna virtus Herculem fieri vetat.
1836 [fortes vetant maerere, degeneres iubent.]
Alcm.
1837 Sedabo questus vindice amisso parens?
Hyl.
1838 Terra atque pelagus quaque purpureus dies
1839 utrumque clara spectat Oceanum rota
Alcm.
1840 Quot "misera in uno condidi natos parens?
1841 regno carebam, regna sed poteram dare.
1842 una inter omnes terra quas matres gerit
1843 votis peperci, nil ego a superis peti
1844 incolume nato: quid dare Herculeus mihi
1845 non poterat ardor? quis deus quicquam mihi
1846 negare poterat? vota in hac fuerant manu:
1847 quicquid negaret Iuppiter, daret Hercules.
1848 quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
1849 deriguit aliqua mater, ut toto stetit
1850 succisa fetu, bisque septenos gregem
1851 deplanxit una: gregibus aequari meus
1852 quot ille poterat? matribus miseris adhuc
1853 exemplar ingens derat: Alcmene dabo.
1854 cessate, matres, pertinax si quas dolor
1855 adhuc iubet lugere, quas luctus gravis
1856 in saxa vertit; cedite his cunctae malis.
1857 agedum senile pectus, o miserae manus,
1858 pulsate, at una funeri tanto sat est
1859 grandaeva anus defecta, quod totus brevi
1860 † iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen
1861 defessa quamquam bracchia: invidiam ut deis
1862 lugendo facias, advoca in planctus genus.
1863 Ite Alcmenae
1864 magnique Iovis plangite natum,
1865 cui concepto lux una perit
1866 noctesque duas contulit Eos:
1867 ipsa quiddam plus luce perit,
1868 totae pariter plangite gentes,
1869 quarum saevos ille tyrannos
1870 iussit Stygias penetrare domos
1871 populisque madens ponere ferrum.
1872 fletum meritis reddite tantis,
1873 totus, totus personet orbis:
1874 fleat Alciden caerula Crete,
1875 magno tellus cara Tonanti:
1876 centum populi bracchia pulsent;
1877 nunc Curetes, nunc Corybantes
1878 arma Idaea quassate manu:
1879 armis illum lugere decet;
1880 nunc, nunc funus plangite verum:
1881 iacet Alcides
1882 non minor ipso, Creta, Tonante.
1883 flete Herculeos, Arcades, obitus,
1884 nondum Phoebe nascente genus:
1885 iuga Parthenii Pheneique sonent
1886 feriatque gravis Maenala planctus
1887 magno Alcidae poscit gemitum
1888 stratus vestris saetiger agris
1889 alesque sequi iussa sagittas
1890 totum pinna velante diem.
1891 flete Argolicae, flete, Cleonae:
1892 hic terrentem moenia quondam
1893 vestra leonem
1894 fregit nostri dextera nati:
1895 date Bistoniae verbera matres
1895b gelidusque sonet planctibus Hebrus:
1896 flete Alciden.
1897 quod non stabulis' nascitur infans
1898 nec vestra greges viscera carpunt;
1899 fleat Antaeo libera tellus
1900 et rapta fero plaga Geryonae:
1901 mecum miserae plangite gentes,
1902 audiat ictus utraque Tethys,
1903 vos quoque, mundi turba citati,
1904 flete Herculeos. numina, casus:
1905 vestrum Alcides cervice meus
1906 mundum, superi, caelumque tulit,
1907 cum stelligeri vector Olympi
1908 pondere liber spiravit Atlans:
1909 ubi nunc vestrae, Iuppiter, arces?
1910 ubi promissi regia mundi?
1911 nempe Alcides mortalis obit,
1912 nempe sepultus. quotiens telis
1913 facibusque tuis ille pepercit,
1914 quotiens ignis spargendus erat!
1914b in me saltem iaculare facem
1915 Semelenque puta.
1916 iamne Elysias, o nate, domus,
1917 iam§ litus habes
1918 ad quod populos natura vocat?
1919 an post raptum Styx atra canem
1920 praeclusit iter teque in primo
1921 limine Ditis fata morantur?
1922 quis nunc umbras, nate, tumultus
1923 manesque tenet?
1924 fugit abducta navita cumba
1925 et Centauris Thessala motis
1926 ferit attonitos ungula manes
1927 anguesque suos hydra sub undas
1928 territa mersit
1929 teque labores, o nate. timent?
1930 fallor, fallor vaesana furens.
1931 nec te manes umbraeque timent.
1932 non Argolico rapta leoni
1933 fulva pellis contecta iuba
1934 laevos operit dira lacertos
1935 vallantque ferae tempora dentes:
1936 donum pharetrae cessere tuae t
1937 telaque mittet iam dextra minor;
1938 vadis inermis, nate, per umbras,
1939 ad quas semper mansurus eris.
Vox Herculis et Alcmena
1940 Quid me tenentem regna siderei poli '
1941 caeloque tandem redditum planctu iubes
1942 sentire fatum? parce: iam virtus mihi
1943 in astra et ipsos fecit ad superos iter.
Alcm.
1944 Vnde, unde sonus trepidas aures
1945 ferit? unde meas inhibet lacrimas
1946 fragor? agnosco victum esse chaos.
1947 A Styge, nate, redis iterum mihi
1948 fractaque nou semel est mors horrida?
1949 vicisti rursus mortis loca
1950 puppis et infernae vada tristia?
1951 pervius est Acheron iam languidus
1952 et remeare licet soli tibi
1953 nec te fata tenent post funera?
1954 an tibi praeclusit Pluton iter
1955 et pavidus regni metuit sibi?
1956 certe ego te vidi flagrantibus
1957 impositum silvis, cum plurimus
1958 in caelum fureret flammae metus:
1959 arsisti. cur te, cur ultima
1960 non tenuere tuas umbras loca?
1961 quid timuere tui manes, precor?
1962 umbra quoque es Diti nimis horrida?
1963 HERC Non me gementis stagna Cocyti tenent
1964 nec puppis umbras furva transvexit meas;
1965 iam parce, mater, questibus: manes semel
1966 umbrasque vidi; quicquid in nobis tui
1967 mortale fuerat, ignis evictus tulit:
1968 paterna caelo, pars data est flammis tua.
1969 proinde planctus pone, quos nato paret
1970 genetrix inerti; luctus in turpes eat:
1971 virtus in astra tendit, in mortem timor.
1972 praesens ab astris, mater, Alcides cano:
1973 poenas, cruentus iam tibi Eurystheus dabit;
1974 curru superbum vecta transcendes caput.
1975 me iam decet subire caelestem plagam:
1976 inferna vici rursus Alcides loca.
Alcm.
1977 Mane parumper, cessit, ex oculis, abit,
1978 in astra fertur, fallor an voltus putat
1979 vidisse natum? misera mens incredula est.
1980 es numen et te mundus aeternum tenet,
1981 credo triumphis, regna Thebarum petam
1982 novumque templis additum numen canam.
Chorus
1983 Numquam Stygias fertur ad umbras
1984 inclita virtus: vivunt fortes
1985 nec Lethaeos saeva per amnes
1986 vos fata trahent, sed cum summas
1987 exiget horas consumpta dies,
1988 iter ad superos gloria pandet.
1989 sed tu, domitor magne ferarum
1990 orbisque simul pacator, ades;
1991 nunc quoque nostras respice terras,
1992 et si qua novo belua voltu
1993 quatiet populos terrore gravi,
1994 tu fulminibus frange trisulcis:
1995 fortius ipso genitore tuo
1996 fulmina mitte.