Capítulo 4
[4.1] Igitur cum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid vultu fatebatur.
[4.2] Cui ego: “Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?”
[4.3] Tum ille: “Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae.”
[4.4] “Itaque progrediar ulterius: de toto integro mihi cum Octavio res est. Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere sapientiam.”
[4.5] “Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare.”
[4.6] Et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent: nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.