Capítulo 33
[33.1] “Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: deo una domus est mundus hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt, deo indiciis opus non est: non solum in oculis eius, sed in sinu vivimus. ”
[33.2] “ Sed Iudaeis nihil profuit,quod unum et ipsi deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. ”
[33.3] “ Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt]—quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt. ”
[33.4] “Scripta eorum relege, vel, ut transeamus veteres, Flavi Iosephi, vel, si Romanis magis gaudes, Antoni Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum. ”
[33.5] “Ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum deo suo captos, sed a deo ut disciplinae transfugas deditos.”