Pular para o conteúdo

Contra Ioannem Hierosolymitanum

Jerônimo de Estridão · Parte 57

30. Tonet Iob tormentorum victor, et testa radens putridae carnis saniem, miserias suas resurrectionis spe et veritate soletur: Quis mihi det, inquit, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo [57] . Quid hac prophetia manifestius? Nullus tam aperte post Christum, quam iste ante Christum de resurrectione loquitur. Vult verba sua in perpetuum durare: et ut nulla possint vetustate deleri, exarari ea vult in plumbi lamina, et sculpi in silice. Sperat resurrectionem, immo novit et vidit, quod vivit Christus redemptor eius, et in novissimo die de terra resurrecturus sit. Necdum mortuus erat Dominus, et Athleta Ecclesiae redemptorem suum videbat ab inferis resurgentem. Illud vero quod infert: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, puto quod non loquatur, quasi amator carnium, quas putridas fetentesque cernebat; sed ex fiducia resurgendi, contemnit praesentia, solatio futurorum. Rursum ait: Circumdabor pelle mea. Ubi hic corpus aethereum? ubi aereum, et spiritui et aurae simile? Certe ubi pellis et caro, ubi ossa et nervi, et sanguis et venae, ibi carnis structura, ibi sexus proprietas. Et in carne, inquit, mea videbo Deum. Quando omnis caro videbit salutare Dei, et Iesum Deum, tunc et ego videbo Redemptorem et Salvatorem, et Deum meum. Videbo autem in ista carne, quae me nunc cruciat, quae nunc prae dolore distillat. Idcirco Deum in carne conspiciam, quia omnes infirmitates meas sua resurrectione sanavit. Nonne tibi videtur iam tunc Iob contra Origenem scribere, et pro carnis veritate, in qua tormenta sustinuit, alterum contra haereticos habere certamen? Dolet enim, si tanta sit frustra perpessus, et alia spiritualiter resurgente, ista carnaliter cruciata sit. Unde inculcat et exaggerat, et omnia lubricae confessionis arcana manifesta voce concludit, dicens: Quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Is si non sexu suo resurrecturus est, si non eisdem membris, quae iacuere in stercore, si non eosdem oculos aperiat ad videndum Deum, quibus tunc videbat vermiculos, ubi erit ergo Iob? Tollis ea in quibus substitit Iob, et donas mihi inane vocabulum resurgentis: quomodo si navim post naufragium restitutam velis, ac neges singula de quibus navis construitur. 31. Ego libere dicam, et quamquam torqueatis ora, trahatis capillum, applaudatis pede, Iudaeorum lapides requiratis, fidem Ecclesiae apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa, et sanguis et membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversitas sit. Ubi sexus diversitas est, ibi Ioannes Ioannes, Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt. Quando dicitur: In illa die neque nubent, neque nubentur [58] , de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent. Nemo enim dicit de Angelis: Non nubent, neque nubentur. Ego numquam audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari: sed ubi sexus est, ibi vir et femina. Unde et tu invitus licet, cogente veritate, confessus es, et dixisti: Aut coronandus in corpore, quod caste egit et iuste, aut condemnandus in corpore, quod voluptatibus iniquitatique servivit. Tolle corpus et pone carnem, et virum ac feminam non negasti. Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non habet sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis enim umquam lapidem coronavit, quia virgo permanserit? Angelorum nobis similitudo promittitur, id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt Angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur. Mea rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic eos Angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur membrorum resurrectio, quae caritura sint officio suo; cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos, non hominum in Angelos demutatio, sed profectus immortalitatis et gloriae est.