21. Dicis animam non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est. Dicis ex Angelis animas non fieri. Acquiesco paulisper, licet noverim quo sensu dixeris. Quia ergo didicimus quid neges, volumus scire quid credas. «Accepto, inquis, de terra limo, plasmavit Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae, iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant, sed propriam conditionem.» Videte quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus quod de terra Deus plasmavit hominem, novimus quod insufflavit in faciem eius, et factus est in animam viventem: non ignoramus quod anima rationalis sit, et proprii arbitrii, et scimus quod Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum, qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc nunc interrogo: Anima ista Dei conditio, liberi arbitrii, rationalis, neque de substantia Creatoris, quando facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus est homo, et insufflatum est spiraculum vitae in faciem eius: an quae prius fuerat [ Al. antea facta fuerat] , et inter rationabiles creaturas et incorporeas erat atque vivebat, Dei postea insufflatione donata sit? Hic taces, hic simplicem ac rusticum te simulas; et sub verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit, abscondis. In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam esse suae [ Al. divinae] naturae, iuxta quosdam qui hoc impie praedicant, illud magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius fuerat, non eam quam ante condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas et invisibiles creaturas multo iam tempore versabatur. Nihil horum loqueris, producis nobis Manichaeum, et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas ad alia, ut dum alterius personae novitate tenemur, quod volumus non quaeramus. 22. Esto, hoc non loquaris, et simplicitas tua nihil in se habeat quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere coeperas, et de re tanta ab exordio conditionis humanae repetere: cur, disputatione pendente, ad Angelos et ad dispensationem Dominici corporis repente transcendis: et tam grandi in medio praetermissa salebra, dubios nos in luto haerere pateris? Si insufflatio Dei, quod non vis, et quod nunc relinquis ambiguum, humanae animae conditio est: Eva, in cuius faciem non insufflavit Deus, unde animam habuit? Taceo de Eva, quae in typo Ecclesiae de costa viri aedificata, non debet post tanta saecula nepotum calumnias sustinere. Cain et Abel, primi ex primis hominibus, unde habuere animas? Omne deinceps humanum genus, quibus animarum censetur exordiis? Utrum ex traduce, iuxta bruta animalia: ut quomodo corpus ex corpore, sic anima generetur ex anima? an rationabiles creaturae desiderio corporum paulatim ad terram delapsae, novissime etiam humanis illigatae corporibus sint? An certe (quod Ecclesiasticum est secundum eloquia Salvatoris) Pater meus usque modo operatur, et ego operor [24] . Et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis in ipso. Et in Psalmis: Qui fingit per singulos corda eorum [25] , quotidie Deus fabricatur animas: cuius velle fecisse est, et conditor esse non cessat? Scio quae contra haec soleatis dicere, et adulteria nobis atque incesta proponere; quae longior pugna est, nec huius temporis patitur angustias. Eadem controversia et in vos retorqueri potest: et quodcumque in Conditorem praesentis temporis videtur indignum, hoc etiam eo donante non est indignum. Nasci de adulterio, non eius culpa est qui nascitur, sed illius qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra quae fovet, non semen quod in sulcos iacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germem pullulant, sed verbi gratia, fur et latro qui fraude et vi eripit semina, sic in generatione hominum [ Al. genus humanum] recipit terra, id est, vulva quod suum est; et receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. Et inter illas secretas ventris angustias, Dei manus semper operatur: idemque est corporis et animae Creator. Noli despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmavit, et fecit ut voluit. Ipse est Dei virtus et Dei sapientia qui [ Al. quae] in utero Virginis aedificavit sibi domum [26] . Iephte inter viros sanctos Apostoli voce numeratus, meretricis est filius. Sed audi, ex Rebecca et Isaac, Esau genitus, hispidus, tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium avenasque degenerat: quia non in seminibus, sed in voluntate nascentis, causa est vitiorum atque virtutum. Si offensa est nasci corporibus humanis, quomodo Isaac [27] , Samson [28] , Ioannes Baptista [29] , de repromissione nascuntur? Intelligis quid sit fidem suam audacter ac libere profiteri? Pone errare me, aperte dico quod sentio. Et tu igitur aut libere nostra profitere, aut constanter tua loquere. Noli statuere te in acie mea, ut rusticitate simulata in tuto habeas, cum volueris, pugnanti terga confodere. Non est istius temporis contra Origenis dogmata conscribere: alteri istud, si Christus vitam dederit, operi dedicabimus. Nunc quaeritur, an qui arguitur, ad interrogata responderit, et simplex sit et aperta eius responsio.