2. Facessat itaque Novatus errantibus non manus porrigens, Montanus cum insanis feminis prosternatur, iacentes in barathrum praecipitans, ne leventur. Quotidie peccamus omnes et in aliquo labimur. Qui ergo in nos clementes sumus, rigorem contra alios non tenemus: quin potius oramus, petimus, obsecramus, ut aut simpliciter nostra fateatur, aut aperte defendat aliena. Nolo verborum ambiguitates: nolo mihi dici, quod et aliter possit intelligi. Revelata facie gloriam Domini contemplemur [2] . Claudicabat quondam et Israeliticus populus in utroque pede. Sed Elias, qui interpretatur, fortis Domini: Usquequo, ait, claudicatis in utroque vestigio? Si Dominus est Deus, ambulate post eum: si autem Baal, sequimini eum [3] . Et ipse Dominus de Iudaeis: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis [4] . Certe si haereseos nulla suspicio est - ut cupio et credo - cur non verbis meis meum sensum loquitur? Quam ille simplicitatem vocat, ego malitiam interpretor. Persuadere mihi vult, quod pure credat; pure ergo et loquatur. Et si quidem unum verbum, vel unus sensus esset ambiguus, si duo, si tres, ignorantiae veniam tribuerem: nec ea quae aut obscura vel dubia sunt, de certis et perspicuis aestimarem. Nunc vero quae ista simplicitas est, quasi super ova et aristas inter theatrales praestigias pendenti gradu incedere: ubique dubium, ubique suspectum? Putes eum non expositionem fidei, sed figuratam controversiam scribere. Quod iste nunc appetit, olim in scholis didicimus. Nostra adversum nos dimicat armatura. Etiam si bene credit, et circumspecte et timide loquitur, suspicionem mihi facit nimia diligentia. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter [5] . Stultum est frustra infamiam sustinere. Obiicitur ei crimen, cuius non habet conscientiam. Ergo crimen quod totum pendet in verbo, neget confidenter, ac libere faciat invidiam adversario suo. Eadem audacia qua ille insimulat, hic defendat. Cumque omnia dixerit quae voluerit, quae proposuerit, quae suspicionibus carent: si perseverat calumnia, conserta manu in ius trahat. Nolo in suspicione haereseos quemquam esse patientem; ne apud eos qui ignorant innocentiam eius, dissimulatio conscientia iudicetur, si taceat: licet superfluum sit eius praesentiam quaerere, et extorquere silentium, cuius apud et litteras teneas.
3. Scimus omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo, ut tu vis, calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae huius gradere vestigia, ne punctum quidem et apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, et - ut ego tibi credo iuranti - casu aliqua transieris, statim ille clamabit et dicet: Hic hic te vinctum teneo: hic totius negotii cardo versatur. Non aeque inimici audiunt, et amici. Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit: amicus prava quoque recta iudicat. Scribunt saeculi litterae, amantium caeca esse iudicia; quas tu forsitan sacris Voluminibus occupatus omnino neglexeris. Numquam de amicorum iudicio glorieris. Illud verum est testimonium, quod ab inimica voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit, non testis, aut iudex, sed fautor putabitur. Haec et huiusmodi loquentur inimici tui, qui tibi forte movere cupiant stomachum.
Caeterum ego quem numquam volens laesisti, cuius semper in Epistolis tuis nomen cogeris ventilare, do consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices, aut loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio ista prudens verborum, indoctos decipere potest. Cautus auditor et lector cito deprehendet insidias: et cuniculos quibus veritas subvertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo tempore propter scandalum nominis consubstantialem se damnare simulabant, venenaque erroris circumlinebant melle verborum. Sed tamdem coluber se tortuosus aperuit, et noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur, spiritali mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia poenitentes; et numero superata peccantium dum deceptis gregibus consulit, pastorum vulneribus ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo servatur, ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes.