10. Scribis in Epistola tua, quod antequam Paulinianus presbyter fieret, numquam te Papa Epiphanius super Origenis errore convenit. Primum dubium est, et de personis disputo. Ille obiecisse se dicit, tu negas: ille testes profert, tu non vis audire productos. Ille etiam commemorat alium esse conventum, tu pro utroque dissimulas: mittit tibi per Clericum suum epistolam, responsionem flagitat: taces, mutire non audes, et Paelestinae provocatus, Alexandriae loqueris. Inter illum et te, cui accommodanda sit fides, non est meum dicere. Puto quod nec ipse audeas adversum talem ac tantum virum, tibi veritatem, illi mendacium deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro se loquatur. Teipsum contra te testem vocabo. Si enim nulla de dogmatibus quaestio versabatur: si stomachum senis non moveras: si ille tibi nihil responderat, quid necesse erat, ut in uno Ecclesiae tractatu, de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens, disputares: de Trinitate, de assumptione dominici corporis, de cruce, de inferis, de Angelorum natura, de animarum statu, de resurrectione Salvatoris, et nostra: et in terra, quae forsitan oblitus es scribere, praesentibus populis et tali ac tanto viro, intrepidus diceres, et omnia una saliva continuares? Ubi sunt veteres Ecclesiae tractatores, qui vix singulas quaestiones explicare multis voluminibus potuerunt? ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae, qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei magis miratur, quam loquitur [16] ? Ubi Isaias Virginis demonstrator, qui in una quaestione succumbens ait: Generationem eius quis enarrabit [17] ? Repertus est saeculis nostris haud grandis homunculus, qui de cunctis Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu sole clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, et tranquilla erant omnia, stulte tanta disputandi voluisti subire discrimina. Si iam tunc in satisfactione fidei loquebaris, ergo non est ordinatio presbyteri, causa discordiae: quem constat multo post tempore constitutum. Fefellisti absentes, et litterae tuae peregrinis auribus blandiuntur.
11. Nos hic eramus, cuncta novimus, quando contra Origenem in Ecclesia tua, Papa Epiphanius loquebatur: quando sub illius nomine in vos iacula torquebantur. Tu et chorus tuus canino rictu, naribusque contractis, scalpentes capita, delirum senem nutibus loquebamini. Nonne ante sepulcrum Domini misso Archidiacono praecepisti, ut talia disputans conticesceret? Quis hoc umquam presbytero suo coram plebe imperavit Episcopus? Nonne cum de Anastasi pergeretis ad crucem, et ad eum omnis aetatis et sexus turba conflueret, offerens parvulos, pedes deosculans, fimbrias vellens: cumque non posset praemovere gradum, sed in uno loco vix fluctus inundantis populi sustineret, tu tortus invidia adversus gloriosum senem clamitabas: nec erubuisti in os ei dicere, quod volens et de industria moraretur. Recordare, quaeso, illius diei, quando ad horam septimam invitatus populus spe sola, quasi postea auditurus Epiphanium esset, detinebatur, quid tunc concionatus sis. Nempe contra Anthropomorphitas, qui simplicitate rustica Deum habere membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur, furens et indignans loquebaris: oculos et manus et totius corporis truncum, in senem dirigebas, volens illum suspectum facere stultissimae haereseos. Postquam lassus ore arido, resupinaque cervice ac trementibus labiis conticuisti, et tandem totius populi voto completa sunt, quid tibi fecit delirus et fatuus senex? Surrexit, ut se indicaret pauca dicturum esse, salutataque et voce et manu Ecclesia, «Cuncta, inquit, quae locutus est collegio frater, aetate filius meus, contra Anthropomorphitarum haeresim, bene et fideliter locutus est, quae mea quoque damnatur voce. Sed aequum est, ut quomodo hanc haeresim condemnamus, etiam Origenis perversa dogmata condemnemus.» Qui risus omnium, quae acclamatio consecuta sit, puto quod retineas. Hoc est illud quod in Epistola tua dieis, loquentem illum ad populum quae vellet, et qualia vellet. Scilicet delirabat, qui in regno tuo contra tuam sententiam loquebatur. Quae vellet, inquis, et qualia vellet. Vel lauda, vel reproba. Quid et hic dubius incedis? Si bona erant quae loquebatur, cur non aperte praedicas? Si mala, cur non constanter reprehendis? Atqui columna veritatis ac fidei, qui de tanto viro audet dicere, loquente illo ad populum quae vellet: de seipso quam prudenter et verecunde, quam humiliter referat, consideremus. Cum, inquit, et nos quadam die ante eum locuti essemus et praesens lectio provocasset, audiente illo, et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus haec locuti sumus, quae et semper, gratia Dei, indesinenter in Ecclesia docemus, et in catechesibus.