Pular para o conteúdo

Contra Ioannem Hierosolymitanum

Jerônimo de Estridão · Parte 101

39. Cum ergo huc venisset, et accessisset ad nos tribus vicibus, et admovisset tam divinae sapientiae tuae, quam propriae intelligentiae habentia medicinam verba, nec profuit alicui, nec profuit ei quisquam.» Hic qui ad tres vices dicitur ad nos accessisse, ut in veniendo mysticum numerum conservaret, qui Theophili episcopi mandatum nobis loquebatur, litteras ad nos ab eo missas noluit reddere. Cumque diceremus: Si legatus es, redde legationis epistolas: si epistolas non habes, quomodo legatum te probabis? Respondit se habere quidem litteras ad nos: adiuratum tamen ab Hierosolymorum episcopo, ne nobis eas redderet. En legati constantia, qui ut pacem faceret, et suspicionem in alteram partem favoris excluderet, aequum se utrisque tribuit. Et quia sine emplastro venerat, et medicorum armamenta non habebat, idcirco eius medicina non profuit. Hieronymus et hi cum eo sunt, et secreto et coram omnibus, frequentissime et sub iurisiurandi testificatione satis ei fecerunt, quod numquam de nobis ambiguitatem aliquam habuerint fidei, dicentes: Quomodo eo tempore quando communicabamus ei, nunc similiter eumdem affectum habemus de ratione fidei. Videte quid faciat concordia dogmatum. Isidorus, ut haec significaret, eius socius erat, homo Dei et presbyter, et vir potens, et sacro ac venerabili incessu, et divinae intelligentiae, et Hippocrates Christianorum vocatur. Ego misellus dum in solitudine delitesco, a tanto pontifice repente truncatus, presbyteri nomen amisi. Et tamen iste Hieronymus, cum pannosa turba et sordidatis gregibus, quid Isidoro illi fulmineo [ Al. fulmine] ausus est respondere? At ne forte ille non cederet, et opprimeret eos praesentia, et mole corporis sui, non semel, non tertio, sed frequentissime iuraverunt, se eum de quo quaestio erat, scire orthodoxum, nec umquam in suspicione habuisse haereseos. O apertum impudensque mendacium! O testimonium pro se, nec Catoni creditum! In ore enim duorum, vel trium testium stat omne verbum [101] . Alicubi [ Al. aliquando] ne dictum, aut tibi alicubi mandatum est, quod sine satisfactione fidei communionem tuam subiremus? Quando per virum disertissimum, et christianissimum Archelaum comitem, qui sequester pacis era, condictus locus foederis fuit, nonne hoc in primis postulatum est, ut futurae concordiae fides iaceret fundamenta? Pollicitus est esse se venturum. Instabat dies Paschae: frequens monachorum turba convenerat: exspectabaris in loco: quid faceres, nesciebas. Repente mandasti aegrotare nescio quam: illo die te non posse venire. Ludione an episcopus haec loquitur? Pone verum esse quod dicis, propter unius mulierculae delicias, ne te absente doleat caput, fastidium sustineat, stomacho perfrigescat, Ecclesiae causam negligis? tot virorum, et christianorum et monachorum contemnis praesentiam? Noluimus occasionem dare: videbamus enim stropham dilationis tuae, iniuriam patientia vicimus. Rescribit Archelaus: monet altero et tertio die manere, si vellet venire. At ille occupatus: Muliercula enim vomere non cessavit: dum nauseam evasisset, nostri penitus oblitus est. Post duos ergo menses tamdem exspectatus venit Isidorus, qui non, ut tu fingis, pro te testimonium, sed causam postulatae satisfactionis audivit. Cum enim obiiceret nobis, quare ei communicastis, si haereticus erat? audivit ab omnibus, communicavimus nihil de haeresi suspicantes. Postquam vero a beato Papa Epiphanio conventus, tam sermone, quam litteris, respondere contempsit: cunctis monachis ab eodem Epiphanio scripta venerunt, ut absque satisfactione fidei, nullus ei temere communicaret. Presto sunt litterae, nec super hac re dubitari potest. Haec sunt quae fratrum turba respondit, non ut tu argumentaris, ex eo te non esse haereticum, quia aliquando non dictus sis. Hac enim ratione aegrotare non debebit, qui ante aegrotationem sanus fuit.

41. Quando autem coeptum est de ordinatione Pauliniani, et aliorum qui cum eo sunt, ventilari, videntes se reprehendi, cum propter charitatem atque concordiam concederentur eis omnia; hoc autem solum expeteretur, ut licet ab aliis contra regulas ordinati essent, tamen subiicerentur Ecclesiae Dei; ut non scinderent eam, atque proprium sibi facerent principatum: in hoc non acquiescentes, coeperunt proponere de fide, et omnibus notum facere, quod si non arguerentur hi qui cum Hieronymo presbytero erant, nihil culparent in nobis. Sin autem arguerentur erroris, et culpae, cum penitus non queant de istiusmodi quaestionibus disputare, satisfactionem errati proprii non invenientes, ad ista confugerent: non quo sperarent nos posse convinci, sed famam nostram laedere niterentur. Quod perplexa oratio est, nemo vitium interpretationis putet. Talis enim et Graeca est. Interim ego gaudeo, quod qui me decollatum putabam, subito mihi presbyterii caput video repositum. Dicit nos omnino convinci non posse, et venire ad praelium perhorrescit. Si causa discordiae, non ex dissensione fidei est, sed ex Pauliniani ut dicis, ordinatione descendit, quae tanta stultitia est volentibus occasionem dare, nolle respondere? Confitere fidem; sed tamen responde quod quaereris, ut omnibus luceat, non de fide, sed de ordinatione esse certamen. Quamdiu enim interrogatus de fide, tacueris, potest tibi adversarius dicere: Non est ordinationis causa, sed fidei. Si ordinationis causa est, stulte facis de fide interrogatus, tacere. Si fidei, stulte praetendis ordinationem. Porro quod dicis te petisse, ut subiicerentur Ecclesiae Dei, et non scinderent eam, neque proprium sibi facerent principatum, de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me et de presbytero Vincentio, satis multo dormisti tempore, qui post annos tredecim, nunc excitatus haec loqueris. Ob id enim et ego Antiochiam, et ille Constantinopolim, urbes celeberrimas deseruimus, non ut te in populis praedicantem laudaremus: sed ut in agris et in solitudine adolescentiae peccata deflentes, Christi in nos misericordiam deflecteremus. Sin autem de Pauliniano tibi sermo est: vides eum Episcopo suo esse subiectum, versari Cypri, ad visitationem nostram interdum venire: non ut tuum, sed ut alienum; eius videlicet, a quo ordinatus est. Quod si hic etiam esse voluerit, et in exsilio nostro quietus in solitudine vivere, quid tibi debet, nisi honorem quem omnibus debemus episcopis? Fac a te ordinatum: idem ab eo audies, quod a me misello homine sanctae memoriae episcopus Paulinus audivit. «Num rogavi te, ut ordinarer? Si sic presbyterium tribuis, ut monachum nobis non auferas, tu videris de iudicio tuo. Sin autem sub nomine presbyteri tollis mihi, propter quod saeculum dereliqui: ego habeo quod semper habui: nullum dispendium in ordinatione passus es.

42. Ut non scinderent, inquit, eam, neque proprium sibi facerent principatum. Quis scindit Ecclesiam? Nos, quorum, omnis domus Bethleem in Ecclesia communicat? an tu qui aut bene credis, et superbe de fide taces: aut male, et vere scindis Ecclesiam? Nos scindimus Ecclesiam, qui ante paucos menses circa dies Pentecostes, cum obscurato sole, omnis mundus iam iamque venturum iudicem formidaret, quadraginta diversae aetatis et sexus, presbyteris tuis obtulimus baptizandos? Et certe quinque presbyteri erant in monasterio, qui suo iure poterant baptizare; sed noluerunt quidquam contra stomachum tuum facere, ne et haec tibi de fide reticendi daretur occasio. An non tu potius scindis Ecclesiam, qui praecepisti Bethleem presbyteris tuis: ne competentibus nostris in Pascha baptismum traderent, quos nos Diospolim ad confessorem et episcopum misimus Dionysium baptizandos? Ecclesiam scindere dicimur, qui extra cellulas nostras locum Ecclesiae non habemus? An non tu scindis Ecclesiam, qui mandas clericis tuis, ut si quis Paulinianum ab Epiphanio episcopo consecratum presbyterum dixerit, Ecclesiam prohibeatur intrare. Ex quo tempore usque in praesentem diem videmus tantum specum Domini; et haereticis intrantibus, procul positi suspiramus.

43. Nosne sumus, qui Ecclesiam scindimus: an ille qui vivis habitaculum, mortuis sepulcrum negat, qui fratrum exsilia postulat? Quis potentissimam illam feram, totius orbis cervicibus imminentem, contra nostras cervices specialiter incitavit? Quis ossa Sanctorum, et innoxios cineres hucusque verberari ab imbribus sinit? His nos blandimentis bonus Pastor invitat ad pacem, et proprium arguit facere principatum: qui omnibus episcopis, rectam dumtaxat fidem tenentibus, et communione et charitate sociamur. An tu solus Ecclesia es, et qui te offenderit, a Christo excluditur? Si proprium defendimus principatum, ostende nos in paroecia tua habere episcopum. Quod tibi non communicavimus, fidei est: responde, et ordinationis erit.

44. Occasionem quoque fingunt aliarum litterarum, quas dicunt sibi scripsisse Epiphanium. Quamquam dabit ille rationem pro omnibus quae gesta sunt ante tribunal Christi, ubi maior et minor absque ulla personarum acceptione iudicabitur. Attamen quomodo possunt illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et illorum qui cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa eius epistola in exordio suo significat? Rogo quae tanta est caecitas, Cimmeriis, sicut aiunt, tenebris involuta? Dicit nos occasionem fingere, et Epiphanii adversus se litteras non habere, statimque subiungit: «Quomodo possunt illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et eorum qui cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa eius epistola in exordio suo significat?» Non habemus epistolam. Et quae est illa epistola quae in exordio suo de Pauliniano loquitur? Est aliquid post exordium, cuius tu times facere mentionem. A te est coargutus aetatis, qua Paulinianus erat. Presbyterum ordinas, et legatum mittis ac socium: tantamque habes fiduciam, ut ubi Paulinianum mentitus es puerum, illuc puerum mittas presbyterum. Itemque Theosebam Thiriae Ecclesiae diaconum facis presbyterum, et contra nos armas, illiusque in nos abuteris eloquentia. Tibi soli licet Ecclesiae iura calcare: tu quidquid feceris, norma doctrinae est; et non erubescis ante tribunal Christi iudicandum tecum Epiphanium provocare. Quae sequuntur post hoc capitulum, haec sunt: Mensae suae et domus contubernium imputat Epiphanio, scribitque eum numquam quam esse secum de Origenis dogmatibus locutum, et sub iurisiurandi testificatione confirmat, dicens: Ne suspicionem quidem, sicut Deus testis est, perversae in nos fidei se habere monstravit. Nolo respondere et arguere acriter, ne periurii episcopum convincere videar. Praesto sunt plures epistolae Epiphanii: una ad ipsum, aliae ad episcopos Palestinos, et nuper ad Romanae urbis pontificem: in quibus dicit se eum coram multis, de dogmatibus arguentem non meruisse responsum, totumque nostrae parvitatis testis est monasterium.

[1] Rom. 8, 26 [2] II Cor. 3, 18 [3] III Reg. 18, 21 [4] Ps. 17, 46 [5] Prov. 10, 9 [6] I Pet. 3, 15 [7] Matth. 6, 23 [8] Ps. 118, 67 [9] Ps. 114, 7 [10] Ps. 141, 8 [11] Gal. 1, 8 [12] Ps. 138, 21 [13] Mat. 10, 37 [14] Ps. 8, 4 [15] I Cor. 12, 9. [16] Rom. 2, 33; Col. 1, 26 [17] Isai. 53, 8 [18] Act. 23, 5; Exod. 22 [19] Psal. 32, 6 [20] Psal. 103, 4 [21] Iud. 6 [22] Ephes. 1, 21 [23] I Cor. 1, 25 [24] Ioan. 5, 17 [25] Ps. 32, 15 [26] Heb. 11 [27] Genes. 18 [28] Iudic. 13 [29] Luc. 1 [30] Colos. 18 [31] I Cor. 15, 42 [32] Luc. 20, 35, 36 [33] Matth. 24 [34] I. Cor. 1, 15 [35] I Cor. 15, 36, 37 [36] I Cor. 12, 34 [37] Philipp. 3, 21 [38] I Cor. 15, 53 [39] Ps. 44, 14 [40] Cant. 1, 3 [41] Coloss. 1 , 21, 22 [42] Coloss. 2, 11 [43] I Cor. 15, 44; Matth. 22, 30; et Luc. 20, 35 [44] Luc. 24, 39 [45] Ioan. 20, 27 [46] Gen. 6, 3 [47] Gal. 1, 16 [48] Rom. 8, 9 [49] I Cor. 15 [50] Matth. 17, et Marc. 9 [51] Matth. 9, 2 [52] Genes. 5, 4; Reg. 3 [53] Psal. 15, 9 [54] Act. 2, 31 [55] Isai. 40, 5 [56] Ezech. 37 [57] Iob. 19, 23 et seqq. [58] Matth. 22, 30 [59] Luc. 1, 35 [60] Matth. 12, 13 [61] Matth. 22 [62] Luc. 12, 7 [63] Ioann. V, 25 [64] Is. 26, 20, sec. LXX [65] Dan. 12, 2 [66] Is. 66, 24 [67] Rom. 6, 19 [68] II Cor. 4, 14 [69] Act. 7 [70] Exod. 4 [71] Ier. 18 [72] Luc. 10 [73] Matth. 27 [74] Isai. 63, 1, (iuxta LXX) [75] Gen. 49, Isa. 63. [76] Ioan. 16 [77] Psal. 44 [78] Cant. 8, 5; 5, 10 [79] Apoc. 3 [80] Ioan. 6, 39 [81] Luc. 15 [82] Ioan. 19, 6 [83] Luc. 23, 28 [84] Act. 1, 11 [85] Rom. 1 [86] Is. 65, 4; Deut. 9 [87] III Reg. 19 [88] Ioan 12 [89] Marc. 5, Ioann. 11 [90] Luc.24, 16 [91] Ibid. 31 [92] Ioan. 20 [93] Ioan 21, 12 [94] Act. 12 [95] Ioan 20. [96] Rom. 6, 4 [97] II Cor. 15 [98] I Cor. 15, 53 [99] Ose.13, 14; et I Cor. 15, 55 [100] I Reg. 2, 25 [101] Deut. 27, 6; et Matth. 18, 16; et II Cor. 16, 1