Pular para o conteúdo

Fragmenta moralia

Crisipo · § 4. Affectus exstirpandos esse, non temperandos

§ 4. Affectus exstirpandos esse, non temperandos

[443] [579] Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est: nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.

[444] [580] Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt, cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam: quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris aut praesentibus; posteriora ex malis. Eodem modo haec quattuor morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos: et idcirco eos censent exstirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.

[581] Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam, esse et iniustam; et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere.

[582] Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint.

[445] [583] Πᾶν τὸ παρὰ τὸν λόγον τὸν ὀρθὸν τοῦτο ἁμάρτημά ἐστι. αὐτίκα γοῦν τὰ πάθη τὰ γενικώτατα ὧδέ πως ὁρίζεσθαι ἀξιοῦσιν οἱ φιλόσοφοι· τὴν μὲν ἐπιθυμίαν ὄρεξιν ἀπειθῆ λόγῳ· τὸν δὲ φόβον ἔκκλισιν ἀπειθῆ λόγῳ· ἡδονὴν δὲ ἔπαρσιν ψυχῆς ἀπειθῆ λόγῳ.

[446] [584] Πᾶν μὲν πάθος ἐπίληπτον, ἐπεὶ καὶ πᾶσα ἄμετρος καὶ πλεονάζουσα ὁρμὴ καὶ τῆς ψυχῆς ἡ ἄλογος καὶ παρὰ φύσιν κίνησις ὑπαίτιος.

[447] [585] venena - quae de philosophorum et maxime Pythagorae et Zenonis principis Stoicorum fonte manarunt. Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum: quorum duo praesentia, duo futura sunt, asserunt exstirpari posse de mentibus et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum. Cf. dial. adv. Pelag. II 6 (ubi Chrysippum quoque nominat).

[448] [586] φασὶ δὲ καὶ ἀπαθῆ εἶναι τὸν σοφόν, διὰ τὸ ἀνέμπτωτον εἶναι. εἶναι δὲ καὶ ἄλλον ἀπαθῆ, τὸν φαῦλον, ἐν ἴσῳ λεγόμενον τῷ σκληρῷ καὶ ἀτέγκτῳ.

[449] [587] Catius Epicureus fuit, qui scripsit quattuor libros de rerum natura et de summo bono. Sub eius nomine quomodo in proxima Stoicos ita in hac Epicureos inrisurus est, qui dicunt summum bonum ἡδονὴν rerum honestarum. Unde Stoici hanc gulae et corporis libidinem criminantur, τὴν ἀταραχίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere, summum bonum esse. Unde Varro dicit λογομαχίαν inter illos esse.

[450] [588] Ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae virtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt; et dum volunt sanare vitia, auxerunt. Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae suae virtutis rigore dissociant.

[589] Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia comprehensus auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent an minime? non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari? non sunt ipsi homines si putent. Nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus. Immo vero et hominis et fortis viri esse dicent, servare periturum. Si ergo in eiusmodi casibus, qui periculum vitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt: quid causae est, cur si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent? Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa vera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur.

[451] [590] ἔλεος· - ὅντινα ὡρίσαντο οἱ περὶ ταῦτα δεινοὶ λύπην εἶναι ἐπὶ τῇ τοῦ πλησίον δυσπραγίᾳ· καὶ φασὶ μὴ δεῖν ἰατρὸν ἢ δικαστὴν τοῦτον τὸν ἔλεον ἐλεεῖν, μή ποτε συγχυθέντες ὑπὸ τῆς ἐπὶ τὸ οὕτως ἐλεεῖν ἐπα γούσης λύπης ἐμποδισθῶσιν ἀποδοῦναι τὸ ἰατρικὸν ἢ τὸ δικαστικὸν συμφερόντως τῷ θεραπευομένῳ ἢ τῷ δικαζομένῳ ἒργον.

[452] [591] Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia. plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem. Et haec vitium animi est etc.

[592] Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum tanquam nimis duram et minime principibus regibusque bonum daturam consilium. obicitur enim illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. - - Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem, aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit. aegritudo autem in sapientem virum non cadit.

[453] [593] Constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus illam dari a sapiente non debere. Venia est poenae debitae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est. ego ut breviter tamquam in alieno iudicio dicam: Ei ignoscitur, qui puniri debuit, sapiens autem nihil facit quod non debet, nihil praetermittit quod debet: itaque poenam, quam exigere debet, non donat. sed illud quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuit: parcit enim sapiens, consulit et corrigit.

[454] [594] εἴπερ τέλειός ἐστιν ὁ πάσας ἔχων τὰς ἀρετὰς καὶ μηκέτι ἀπὸ κακίας πράττων etc. πῶς ἂν καὶ ἀόργητος γένοιτ’ ἂν ἀθρόως, εἰ τύχοι εὐέμπτωτος ὢν εἰς ὀργήν; πῶς δὲ καὶ ἄλυπος καὶ κρείττων παντὸς οὑτινοσοῦν συμβῆναι δυναμένου, τὴν λύπην προκαλουμένου; πῶς δὲ καὶ ἔξω φόβου πάντη ἔσται τοῦ περὶ πόνων ἢ θανάτου ἢ τῶν ὅσα δύναται τὴν ἔτι ἀτελεστέραν ψυχὴν φοβῆσαι; τίνα δὲ τρόπον - - ἐκτὸς ἔσται πάσης ἐπιθυμίας; - - εἰ δὲ καὶ ἡ λεγομένη ἡδονή, ἄλογος οὖσα ἔπαρσις τῆς ψυχῆς, πάθος ἐστί, πῶς ἄν τις - - ἀπαλλαγείη τοῦ ἀλόγως ἐπαίρεσθαι.

[455] [595] Ἀλλ’ ὁμολογεῖ γε Χρύσιππος, εἶναί τινας φόβους καὶ λύπας καὶ ἀπάτας, αἳ βλάπτουσι μὲν ἡμᾶς, χείρονας δ’ οὐ ποιοῦσιν. Ἔντυχε δὲ τῷ πρώτῳ τῶν πρὸς Πλάτωνα γεγραμμένων περὶ Δικαιοσύνης· καὶ γὰρ ἄλλων ἕνεκα τὴν ἐκεῖ τοῦ ἀνδρὸς εὑρησιλογίαν ἄξιον ἱστορῆσαι, πάντων ἁπλῶς πραγμάτων καὶ δογμάτων, οἰκείων ὁμοῦ καὶ ἀλλοτρίων, ἀφειδοῦσαν.