Pular para o conteúdo

Fragmenta moralia

Crisipo · § 3. Sapiens malis non afficitur

§ 3. Sapiens malis non afficitur

[567] [751] Καὶ τὸν μὲν σπουδαῖον, ταῖς περὶ τὸν βίον ἐμπειρίαις χρώμενον ἐν τοῖς πραττομένοις ὑπ’ αὐτοῦ, πάντ’ εὖ ποιεῖν, καθάπερ φρονίμως καὶ σωφρόνως καὶ κατὰ τὰς ἄλλας ἀρετάς· τὸν δὲ φαῦλον κατὰ τοὐναντίον κακῶς. Καὶ τὸν μὲν σπουδαῖον μέγαν εἶναι καὶ ἁδρὸν καὶ ὑψηλὸν καὶ ἰσχυρόν. Μέγαν μέν, ὅτι δύναται ἐφικνεῖσθαι τῶν κατὰ προαίρεσιν ὄντων αὐτῷ καὶ προκειμένων· ἁδρὸν δὲ ὅτι ἐστὶν ηὐξημένος πάντοθεν· ὑψηλὸν δ’ ὅτι μετείληφε τοῦ ἐπιβάλλοντος ὕψους ἀνδρὶ γενναίῳ καὶ σοφῷ· καὶ ἰσχυρὸν δ’ ὅτι τὴν ἐπιβάλλουσαν ἰσχὺν περιπεποίηται, ἀήττητος ὢν καὶ ἀκαταγώνιστος. Παρ’ ὃ καὶ οὔτε ἀναγκάζεται ὑπό τινος οὔτε ἀναγκάζει τινά, οὔτε κωλύεται οὔτε κωλύει, οὔτε βιάζεται ὑπό τινος οὔτ’ αὐτὸς βιάζει τινά, οὔτε δεσπόζει οὔτε δεσπόζεται, οὔτε κακοποιεῖ τινα οὔτ’ αὐτὸς κακοποιεῖται, οὔτε κακοῖς περιπίπτει ⟨οὔτ’ ἄλλον ποιεῖ κακοῖς περιπίπτειν⟩ οὔτ’ ἐξαπατᾶται οὔτε ἐξαπατᾷ ἄλλον, οὔτε διαψεύδεται οὔτε ἀγνοεῖ οὔτε λανθάνει ἑαυτὸν οὔτε καθόλου ψεῦδος ὑπολαμβάνει· εὐδαίμων δ’ ἐστὶ μάλιστα καὶ εὐτυχὴς καὶ μακάριος καὶ ὄλβιος καὶ εὐσεβὴς καὶ θεοφιλὴς καὶ ἀξιωματικός, βασιλικός τε καὶ στρατηγικὸς καὶ πολιτικὸς καὶ οἰκονομικὸς καὶ χρηματιστικός. Τοὺς δὲ φαύλους ἅπαντα τούτοις ἐναντία ἔχειν.

[752] Πάντα τε εὖ ποιεῖ ὁ νοῦν ἔχων· καὶ γὰρ φρονίμως καὶ ἐγκρατῶς καὶ κοσμίως καὶ εὐτάκτως ταῖς περὶ τὸν βίον ἐμπειρίαις χρώμενος συνεχῶς. ὁ δὲ φαῦλος, ἄπειρος ὢν τῆς ὀρθῆς χρήσεως, πάντα κακῶς ποιεῖ καθ’ ἣν ἔχει διάθεσιν ἐνεργῶν, εὐμετάπτωτος ὢν καὶ παρ’ ἕκαστα μεταμελείᾳ συνεχόμενος. Εἶναι δὲ τὴν μεταμέλειαν λύπην ἐπὶ πεπραγμένοις ὡς παρ’ αὑτοῦ ἡμαρτημένοις, κακοδαιμονικόν τι πάθος ψυχῆς καὶ στασιῶδες· ἐφ’ ὅσον γὰρ ἄχθεται τοῖς συμβεβηκόσιν ὁ ἐν ταῖς μεταμελείαις ὤν, ἐπὶ τοσοῦτον ἀγανακτεῖ πρὸς ἑαυτὸν ὡς αἴτιον γεγονότα τούτων.

[568] [753] Οἱ Στωϊκοὶ τὸν σοφὸν αἰσθήσει καταληπτὸν ἀπὸ τοῦ εἴδους τεκμηριωδῶς.

[569] [754] In charteo stadio ἐπιτάφιον ago ἀγῶνα, quam qui certassit animo, bellus homo, magis delectatus Stoicorum pancratio quam athletarum.

[570] [755] Qui fortis est, idem est fidens, qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo confidere. Atqui in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem impendentes et venientes timemus. Ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet. - Verisimile est igitur, in quem cadat aegritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem. Quae in quem cadunt, in eundem cadit ut serviat, ut victum, si quando, se esse fateatur. Quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. Non cadunt autem haec in virum fortem; igitur ne aegritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis; non cadet ergo in sapientem aegritudo.

[756] Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; ⟨qui magni animi⟩ sit, invictum; qui invictus sit, eum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari; despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine adfici potest; ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici; omnes autem sapientes fortes; non cadit igitur in sapientem aegritudo.

Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus, statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exsequendum munus suum. Munus autem animi est ratione bene uti, et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. At aegritudo perturbatio est animi; semper igitur ea sapiens vacabit.

[757] Qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine. Et sunt illa sapientis; aberit igitur a sapiente aegritudo.

[571] [758] Luctus non habet locum in incorruptis; atqui tam sapientia quam virtus omnis incorruptibilis est; in illis vero, quae haberi possunt et deficiunt tamen, necesse est aegre ferri. Verum optime diligentia habenda in hoc, quod nec planctum neque luctum usurpasse sapientem inducit - -; quoniam res ex improviso occurrentes praeterque voluntatem impingentes hominem pusillae mentis coarctant et praecipitant, constantem vero undique, humiliant tantum impetu facto, haud tamen tali, quae usque in finem perducant, sed a rectore consilii fortissime repulsae retroverti coguntur.

[572] [759] Ergo, inquam, miserum esse omnem qui egeat, dubitat nemo: nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. Non enim eis eget ipse animus, in quo posita est vita beata. Ipse enim perfectus est, nullus autem perfectus aliquo eget et quod videtur corpori necessarium, sumet, si adfuerit: si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens fortis est, nullus autem fortis aliquid metuit. Non igitur metuit sapiens aut mortem corporis aut dolores, quibus pellendis vel vitandis vel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa sententia: (Ter. Eun. IV 6) Nam tu quod vitare possis, stultum admittere est. Vitabit ergo mortem ac dolorem quantum potest et quantum decet, ne si minime vitaverit non ex eo miser sit quia haec accidunt, sed quia vitare cum posset noluit: quod manifestum stultitiae signum est. Erit ergo ista non vitans non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. Si autem non valuerit evitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista irruentia miserum facient. Etenim et illa eiusdem Comici sententia non minus vera est: Quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit (Ter. Andr. II 1). Quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter voluntatem? Quia quod sibi videt non posse provenire, non potest velle. Habet enim rerum certissimarum voluntatem, id est ut quidquid agit non agat nisi ex virtutis quodam praescripto et divina lege sapientiae, quae nullo ab eo pacto eripi possunt.

Cp. 26 et 27 probatur omnem qui miser est egere.

[573] [760] Totiens admoneam necesse est, non loqui me de sapientibus, quos quicquid oportet et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi quam volunt dicunt, quam dixerunt servant etc.

[574] [761] Χρυσίππου· Ἔλεγεν δὲ ὁ Χρύσιππος ἀλγεῖν μὲν τὸν σοφόν, μὴ βασανίζεσθαι δέ· μὴ γὰρ ἐνδιδόναι τῇ ψυχῇ. Καὶ δεῖσθαι μέν, μὴ προσδέχεσθαι δέ.

[575] [762] Sapientem enim violentia nulla commutat, nec fortuna terret amissione aut adquisitione rerum. libenter subit quicquid inimica fortuna protulerit. Stoici negant sapientem malis adfici, cum

[576] [763] Quam pulchrum spectaculum deo cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo cuius est cedit, cum triumphator et victor ipsi qui adversum se sententiam dixit, insultat. Vicit enim qui quod contendit obtinuit.

Sen. dial. I 2, 7 sq. Minucium hic Stoica exempla sequi probant.

[577] [764] Haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed verbis inanibus iactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis terroribus de sententiae proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum.

[578] [765] Λέγουσι δὲ καὶ τὸν σοφὸν ἀνύβριστον εἶναι· οὔθ’ ὑβρίζεσθαι γὰρ οὔθ’ ὑβρίζειν διὰ τὸ τὴν ὕβριν ἀδικίαν εἶναι καταισχύνουσαν καὶ βλάβην· μήτε δὲ ἀδικεῖσθαι μήτε βλάπτεσθαι τὸν σπουδαῖον· ἀδικητικῶς μέντοι γέ τινας αὐτῷ προσφέρεσθαι καὶ ὑβριστικῶς καὶ κατὰ τοῦτο ἀδικοπραγεῖν. Πρὸς τούτῳ μηδὲ ⟨τὴ⟩ν τυχοῦσαν ἀδικίαν εἶναι τὴν ὕβριν, ἀλλὰ ⟨τὴν⟩ καταισχύνουσαν καὶ ὑβριστικὴν οὖσαν. Ἀπερίπτωτον δ’ ὑπάρχειν τὸν νοῦν ἔχοντα τούτοις καὶ μηδαμῶς καταισχύνεσθαι· ἐν ἑαυτῷ γὰρ ἔχειν τὸ ἀγαθὸν καὶ τὴν θείαν ἀρετήν, δι’ ὃ καὶ πάσης ἀπηλλάχθαι κακίας καὶ βλάβης.

[766]

[579] [767] ἀδικεῖται γὰρ οὐδεὶς μὴ βλαπτόμενος· ὅθεν μὴ ἀδικεῖσθαι τὸν σοφὸν ἐν ἄλλοις ἀποφηνάμενος (scil. Chrysippus) ἐνταῦθά φησιν (scil. ἐν τῷ πρώτῳ περὶ βίων) ἀδικημά τι τὸν τόπον ἐπιδέχεσθαι.

[580] [768] A consuetudine quaedam quae dicimus abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur; negamus stulti quicquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto subripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, nec tamen omnes curamus elleboro; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iurisdictionem committimus.

[581] [769] Ἀδιάβολον δ’ εἶναι πάντα τὸν καλὸν κἀγαθόν, ἀπαράδεκτον ὄντα διαβολῆς, ὅθεν καὶ ἀδιάβολον εἶναι κατά τε τοῦτον τὸν τρόπον καὶ τῷ μὴ διαβάλλειν ἕτερον. Εἶναι δὲ τὴν διαβολὴν διάστασιν φαινομένων φίλων ψευδεῖ λόγῳ· τοῦτο δὲ μὴ γίνεσθαι περὶ τοὺς ἀγαθοὺς ἄνδρας, μόνους δὲ τοὺς φαύλους καὶ διαβάλλεσθαι καὶ διαβάλλειν, δι’ ὃ καὶ τοὺς μὲν κατ’ ἀλήθειαν φίλους μήτε διαβάλλειν μήτε διαβάλλεσθαι, τοὺς δὲ δοκοῦντας καὶ φαινομένους.