Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 972

[972] Servius ad Verg. Aeneid. VIII 334. “fortuna omnipotens et ineluctabile fatum”. secundum Stoicos locutus est, qui nasci et mori fatis dant, media omnia fortunae: nam vitae humanae incerta sunt omnia. unde et miscuit, ut quasi plenum ostenderet dogma: nam nihil tam contrarium est fato, quam casus; sed secundum Stoicos dixit.