[953] Cicero de fato 28 (Carneades contra Chrysippum disputans:) Nec si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas immutabilis easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, quae ita dicentur “veniet in senatum Cato,” non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam est immutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum au necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: “Si hoc enuntiatum: 'veniet in Tusculanum Hortensius’ verum non est, sequitur ut falsum sit.” Quorum isti neutrum volunt, quod fieri non potest.