Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 944

[944] Cicero de divinatione I 56, 127. Praeterea cum fato omnia fiunt — — si quis mortalis possit esse, qui colligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt; sed est quasi rudentis explicatio, sic traductio temporis, nihil novi efficientis et primum replicantis.