Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 933

[933] Chalcidius in Timaeum cp. l44. Itaque nonnulli putant, praesumi differentiam providentiae fatique cum reapse una sit. quippe providentiam dei fore voluntatem. voluntatem porro eius seriem esse causarum. et ex eo quidem, quia voluntas, providentia est, porro quia eadem eries causarum est, fatum cognominatam. Ex quo fieri, ut quae secumdum fatum sunt etiam ex providentia sint. eodemque modo quae secundum providentiam ex fato, ut putat Chrysippus. alii vero, quae quidem ex providentiae auctoritate, fataliter quoque provenire, nec tamen quae fataliter ex providentia, ut Cleanthes