[737] Plinius Not. Hist. XXX 103. Chrysippus philosophus tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. quod esset animal neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset. demonstrandum tamen fuit a tam gravi auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi.