[73] Cicero Acad. Pr. II 108. Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim videri oportere, in quo sit etiam adsensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos ad sensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur, actionem sequi; tolli autem omnia, si visa tollantur.