Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 694

[694] Philo de provid. II § 78 (p. 96 Aucher). Dierum autem noctiumque inaequalitatem Sol producit, inaequaliter ac varia lege circumactus et per accessum secessumque aestates, hiemes et aequinoctia peragens, quae sunt tempora annua nascendi, crescendi, perfectionis omnium sub caelo causa.