Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 684

[684] Cicero de natura deorum II 15, 39. Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est sideribus eadem divinitas, quae ex nobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur, neque ulla praeterea est admixta natura, totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intelligere dicantur.