Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 595

[595] Minucius Fel. Octav. cp. 34, 2. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt interire? Caelum quoque cum omnibus, quae caelo continentur, ita ut coepit, si desierit fontium dulcis aqua maria nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumpto umore mundus hic omnis ignescat.