Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 332

[332] Seneca ep. 58, 12. illud genus “quod est” (scil. τὸ ὄν) generale supra se nihil habet. initium rerum est, omnia sub illo sunt. Stoici volunt superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale. - ibid. 15. Primum genus Stoicis quibusdam videtur “quid”: quare videatur subiiciam. in rerum, inquiunt, natura quaedam sunt, quaedam non sunt. et haec autem, quae non sunt, rerum natura complectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falso cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam.