[321] Chalcidius ad Timaeum cp. 280. Qui tamen providentiae opus silvae quoque constitutionem esse pronuntiaverunt, censent eam una quadam ab exordio usque ad finem continuatione porrectam, nec tamen omnes eodem modo. aliter enim Pythagoras et item aliter Plato diversoque Aristoteles modo et cum aliquanta differentia Stoici. Sed hi quidem omnes informem eam et sine ulla qualitate constituunt.