[292] Quintilianus instit. orat. II 15, 34. huic eius substantiae maxime conveniet finitio “rhetoricen esse bene dicendi scientiam.” nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. idem valet Chrysippi finis ille, ductus a Cleanthe, “scientia recte dicendi.” Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent.