[213] Gellius Noct. Att. XVI 8, 9. Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt — — id - tale est: “si Plato ambulat, Plato movetur”, “si dies est, sol super terras est.” Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel “coniunctum” vel “copulatum” dicimus, quod est eiusdemmodi: “P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit”. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur.