[196] Cicero Acad. Pr. II 95. Fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα -) aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt: 'si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris [verum dicis]ʼ. Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis. - Si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis, verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit?