Pular para o conteúdo

Fragmenta logica et physica

Crisipo · Parte 151

[151] Varro de lingua lat. IX 1... nesciunt docere quam discere quae ignorant, in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo, qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας III libros, contra analogiam atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius videatur pervidisse voluntatem, quod et Chrysippus, de naequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis et dissimiles similibus esse vocabulis notatas, id quod est verum etc.