[1215] Cicero de divin. II 117. (contra Chrysippum disputans, qui multa Apollinis oracula collegerat): Sed - cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur, non modo nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet.